V. 9 :
Venit ergo Naaman cum equis et curribus, et stetit ad ostium domus Elisei:
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 5
Venit ergo Naaman cum equis et curribus, et stetit ad ostium domus
Elisaei.
Misitque ad eum Elisaeus nuntium, dicens: Vade, et lavare septies in
Jordane, et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis.
Iratus Naaman recedebat, dicens: Putabam quod egrederetur ad me, et stans
invocaret nomen Domini Dei sui et tangeret manu sua locum leprae, et curaret
me.
Nunquid non meliores sunt Abana et Pharphar fluvii Damasciomnibus aquis
Israel, ut laver in eis et munder?
(
R4, 5, 9,
R4, 5, 10,
R4, 5, 11 et
R4, 5, 12) Veniens quidem gentilis populus ad domum Elisaei nostri, sanctam
videlicetEcclesiam, promissum ab eo nuntium accepit, ut se in Jordane septies lavaret,
et sicsanitatem reciperet, atque mundaretur: quia per evangelicos praedicatores
Dominusdicit:
Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in
regnum Dei.
(
Jn, 3, 5) [mauvais référencement: Jn, 3] Et item:
Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit,
condemnabitur.
(
Mc, 16, 16) [mauvais référencement: Mc, 16]Jordanis itaque aquae sacrum baptisma significant, quia in eis Salvator
nosterbaptismum nobis consecravit. Quod autem Naaman indignatus de tali
responso, lavationem aquae Jordanicaedespexit, simplicitatem significatrudium, qui
spiritualem non potuerunt intelligereefficaciam;
quia animalis homo non percepit ea quae sunt Spiritus Dei.
(
1Co, 2)
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)