V. 7 :
Cumque legisset rex Israel litteras, scidit vestimenta sua, et ait: Numquid deus ego
sum, ut occidere possim et vivificare, quia iste misit ad me ut curem hominem a lepra
sua? animadvertite, et videte quod occasiones quaerat adversum me.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 5
Cumque legisset rex Israel litteras, scidit vestimenta sua, et ait: Nunquid
Deus ego sum ut occidere possim et vivificare? Quia iste misit adme ut curem
hominem a lepra sua.
Animadvertite et videte, quod occasiones quaerat adversum me.
Quod cum audisset Elisaeus vir Dei, scidisse videlicet regem Israel
vestimenta sua, misit ad eum, dicens: Quare scidisti vestimenta
tua?
(
R4, 5, 7 et
R4, 5, 8) Quid significat rex iste Israel, qui audita legatione Syriae, de salute
apropheta Israel quaerente expavit, nisi sacerdotes, scribas et pharisaeos,
rectoresJudaeorum? Qui, considerantes quod undique plebes ad Redemptorem nostrum
salutis suaecausa veniebant, quasi blasphemiam existimantes, vestimenta sua
scindebant, sicut inEvangelio
(voir:
Mt, 26)
principem sacerdotum, audita Christi praedicatione, fecisse legimus.
Sed licet rex Israel in tali auditu pertimescat, tamen propheta Dei quos ad
semigrassecognoverat, ad se pervenire persuadebat, dicens:
Veniat ad me, et sciat esse prophetam in Israel.
(
R4, 5, 8) Et Dominus noster:
Quos praescivit, hos et vocavit, et quos vocavit, illos et
justificavit.
(
Rm, 8)
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)