V. 1 :
In diebus eius ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis, et factus est ei Ioakim servus
tribus annis: et rursum rebellavit contra eum.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 21
In diebus illis ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis, et factus est ei
Joacim servus tribus annis, et rursum rebellavit contra eum,
(
R4, 24, 1) etc. Cum semet quis cuilibet se manciparit vitio non uni, sed multis
dominis obnoxiuserit. Unde Joacim quem Pharao ante censum sibi solvere
coegit, nunc Nabuchodonosor rexBabylonis sibi servire tribus annis
compellit. Sed quem Nabuchodonosor alium intelligimus, nisi eumdem quem
Pharaonem essediximus, principem videlicet confusionis, et rectorem tenebrarumharum?
Ergo cumantiquus hostis aliquem sibi censum peccati solvere persuadet, mox totum in
dominumsuum redigere, et plenum servitium expendere admonet. Quid est ergo
aliud tribus annis regi Babylonis servum esse quam suasione,delectatione, atque
consensu antiquo hosti subditum fieri, et totum in vitiis deditum,quasi libere ab
eo
possideri? sed saepe contingit quod tales per Dei misericordiamadmoniti, rebellare
contra nequam spiritum meditentur: hinc est quod subditur:
Rursum rebellavit contra eum.
(
R4, 24, 1) Nec tamen sufficit rebellare, si non perseveraverit in certamine.
Qui enim ab antiqui hostis potestate se exuere desiderat, necesse est ut
fortitercontra eum dimicet, et adjutorium a summa potentia assiduis precibus
imploret,quatenus,divina gratia adjutus, hostem fortissimum superare, et jugum
durissimumevadere queat.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 24
In diebus ejus ascendit Nabuchodonosor, rex Babylonis, et
factus est ei Joachim servus tribus annis; et rursum rebellavit
contra eum
(
R4, 24, 1), etc. Cum semel quis cuilibet se manciparit vitio, non
uni, sed multis dominis obnoxius erit. Unde Joachim, quem
Pharao ante censum sibi solvere coegit, nunc Nabuchodonosor rex
Babylonis sibi tribus annis servire compellit. Sed quem
Nabuchodonosor alium intelligimus, nisi eumdem quem Pharaonem esse
diximus, principem videlicet confusionis, et rectorem tenebrarum harum?
(voir:
Ep, 6)
Ergo cum antiquus hostis aliquem sibi censum peccati solvere
persuadet, mox totum in dominium suum redigere et plenum servitium
expendere admonet. Quid est ergo aliud tribus annis regi
Babylonis servum esse, quam persuasione, delectatione atque consensu
antiquo hosti subditum fore, et totum vitiis deditum quasi libere ab eo
possideri? Sed saepe contingit quod tales, per Dei misericordiam
admoniti, rebellare contra nequam Spiritum meditentur. Hinc
est quod subditur:
rursus rebellavit contra eum
(
R4, 24, 1). Nec tamen sufficit rebellare, si non perseverarit in certamine.
Qui enim antiqui hostis potestate se exuere desiderat,
necesse est ut fortiter contra eum dimicet, et adjutorium a summa
potentia assiduis precibus imploret, quatenus divina gratia adjutus,
hostem fortissimum superare et jugum durissimum evadere queat.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)