Liber Quartus Regum

Caput 24

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
PrécédentSuivant

V. 14 : Et transtulit omnem Ierusalem, et universos principes, et omnes fortes exercitus, decem millia, in captivitatem, et omnem artificem et clusorem: nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terrae.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 4, Caput 21
    • Post Joacim autem regnavit Joachin filius ejus pro eo. Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quae fecerat pater ejus. In tempore illo, ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in Hierusalem, et circumdata est urbs munitionibus. Venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem cum servis suis, ut oppugnarent eam. Egressusque est Joachin rex Juda ad regem Babylonis, ipse, et mater ejus, et servi ejus, et principes ejus, et eunuchi ejus, et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui. Et protulit inde omnes thesauros domus Domini, et thesauros domus regiae,et concidit universa vasa aurea, quae fecerat Salomon rex Israel in templo Domini, juxta verbum Domini. Et transtulit omnem Hierusalem, et universos principes, et omnes fortes exercitus, decem millia in captivitatem, et omnem artificem et clusorem, nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terrae. Transtulit quoque Joachin in Babylonem, et matrem regis, et uxores regis, et eunuchos ejus, et judices terrae duxit in captivitatem de Hierusalem in Babylonem, et omnes viros robustos septem millia, et artifices et clusores mille, omnes viros fortes et bellatores; duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem. ( R4, 24, 6, R4, 24, 9, R4, 24, 10, R4, 24, 11, R4, 24, 12, R4, 24, 13, R4, 24, 14, R4, 24, 15 et R4, 24, 16) Quod refertur de Nabuchodonosor, quia transtulit omnem Hierusalem, et universosprincipes, et omnes fortes exercitusdecem millia in captivitatem, addidit Scriptura,dicens: et omnem artificem et clusorem. ( R4, 24, 14) Hoc est quod supra populo Israel Philistiim regnantes fecisse narrantur, cumdicitur: Porro faber ferrarius inveniebatur in omni terra Israel. Caverant enim Philistiim, ne forte facerent Hebraei gladium, aut lanceam. ( S1, 13) Sicutenim tunc illi caverant ne habentes fabros ferrarios Hebraei arma adrepugnandum facerent, ita nunc Chaldaei, destructa Hierusalem, et vastata omni terrarepromissionis, satagunt ut nullus in ea remaneat artifex, nullus clusor, qui velfoedata urbis moenia componeret, vel possit resarcire disrupta, quin potius quidquidapud gentem exterminatam artis invenerant, totum Babyloniam transferunt, ut vel adnihilum valeat ultra,vel illius civitatis utilitatibus proficiat, cum juxta deflendaehistoriae, quia multum negligentiae nostri temporis congruit, non opinor allegoriamesse reticendam. Constat namque quia Hierusalem et terra Israel, civitatem Christi, id est sanctamEcclesiam; Babylonii autem et Chaldaei, sive Philisthaei, civitatem diaboli, id estomnem malignorum, sive hominum, seu angelorum multitudinem designat. Servitque Israel Philisthaeis sive Chaldaeis, cum fideles quique nomine tenus inEcclesia consistentes, caeterorum ab immundis vel spiritibus vel hominibus decepti,aut avaritiae, aut luxuriae, aut alteri cuilibet peccato mentis collasubmittunt. Abducit autem Nabuchodonosor regem Hierusalem et universos principes fortesexercitus decem millia in captivitatem,cum et magistros populorum et eos quiinvincibili animo Domino servire, ac Decalogum legis fideliter videbantur in Dei acproximi amore conservare, subito sive illecebris mundi, seu adversitatibus subacti,aut majoribus se facinoribus polluunt, aut certe in haeresim declinando, aperteapostasiae notam incidunt. Arma vero quibus contra diabolum repugnantes libertatem a Deo nobis donatamdefendamus, quae sunt alia nisi eloquia Scripturarum? in quibus et ipsius Domini etsanctorum ejus exemplis, quo ordine bella vitiorum superari debeant, luce clariusdiscimus. Sed Philisthaei filios. Israel fabris armorum privant, cum maligni spiritus animos fidelium a meditationesacrae lectionis, saeculariaillis negotia inserendo, retardant: ne vel ipsi per hujusexercitium resistendi fiduciam sumant, vel alios forte qui legere nesciunt, adresistendum vitiis exhortando, aut corripiendo accedant. Tollunt fabros armorum, cum eos qui sacra eloquia norunt, intantum sceleribusobruunt, ut dicere bona quae didicerant prorsus erubesCant. Transferunt omnemartificem et clusorem de Hierusalem in Babyloniam Cum eos qui multifaria virtutumoperatione pluribus prodesse, et civitatem Dei contra corruptiones tentationum muniresolebant, a proposito deflectunt, atque ingenium quod tuitioni sanctae Ecclesiaeimpendere debuerant, ad voluntatem potius regis vitiorum dispensare compellunt. Quod si clusorem hoc loco, non ostiorum sive murorum, sed auri potiusgemmarumqueintelligere voluerimus, ad unum profecto eumdemque spiritualis expositio finemrespicit. Dictum quippe est de sapientia quia aurum et multitudo gemmarum ei non valeatcomparari, atque ideo clusores horum non alios aptius quam doctores intelligerevalemus. Qui quandiu recte vivunt ac docent, in ornatum sanctae civitatis industriamsanctae artis impendunt. At si forte erraverint, quod nisi a rege Chaldaeorum captivi Babyloniamtransferuntur? et quoniam artificem clusorem ab Hierosolymis Babyloniam transmigrari,hoc est talentum verbi coelitus acceptum in terra defodi, id est scientiam spiritualemad peccatorum opera converti intelligendum est, omnesque viros fortes et bellatoressimul in captivitatem ductos, hoc esteos qui videbantur viri fortes esse etbellatores, astutia malignorum spiritum deceptos, atque in carcerem spiritualisBabyloniae captivatos, necesse est ut operam demus quatenus saevissimi regispotestatem evadamus, vigilemus et sobrii simus, timorem Dei semper ante oculosponamus, et mandatorum ejus oblivionem omnino fugiamus. Construamus nobis terram bonorum operum, et per profectum vitae in illamconscendamus, induti lorica justitiae et galea salutis, habentes scutum, fidei, et gladium spiritus quod est verbum Dei. ( Ep, 6) Custodiamus portas sensuum nostrorum, ne mors intret per fenestras. Omni custodia servemus cor nostrum, quia ipse ex vita procedit, et ante omnia spemnostram in regis coelestis bonitate ponamus,petentes ut ejus gratia a malis omnibusliberemus. Sicque erimus semper immunes ab hostibus spiritualibus, quia Dominus fortitudo plebis suae, et protector salutarium Christi sui est, ( Ps, 27, 8) [mauvais référencement: Ps, 26] qui salvat omnes sperantes in se.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 4, Caput 24
    • Post Joachim autem regnavit Joachim, filius ejus, pro eo; et fecit malum coram Domino juxta omnia quae fecerat pater ejus. In tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor, regis Babylonis, in Jerusalem, et circumdata est urbs munitionibus, venitque Nabuchodonosor, rex Babylonis, ad civitatem cum servis suis, ut oppugnarent eam. Egressusque est Joachim, rex Juda, ad regem Babylonis, ipse et mater ejus, et servi ejus, et principes ejus, et eunuchi ejus; et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui; et protulit inde omnes thesauros domus Domini, et thesauros domus regiae, et concidit universa vasa aurea, quae fecerat Salomon rex Israel in templo Domini, juxta verbum Domini, et transtulit omnem Jerusalem, et universos principes et omnes fortes exercitus decem millia, in captivitatem, et omnem artificem et inclusorem; nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terrae. Transtulit quoque Joachim in Babylonem et matrem regis, et uxores regis, et eunuchos ejus, et judices terrae duxit in captivitatem de Jerusalem in Babylonem. Et omnes viros robustos, septem millia, et artifices et inclusores mille omnes viros fortes et bellatores, duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem ( R4, 24, 9, R4, 24, 10, R4, 24, 11, R4, 24, 12, R4, 24, 13, R4, 24, 14, R4, 24, 15 et R4, 24, 16), etc. (voir: Beda, sl) Quod refertur de Nabuchodonosor, quia transtulerit omnem Jerusalem, et universos principes, et omnes fortes exercitus, decem millia in captivitatem, addiditque Scriptura dicens: Et omnem artificem et inclusorem ( R4, 24, 14), hoc est quod supra eidem populo Israel Philisthiim, regnantes fecisse narrantur, cum dicitur: Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israel. Caverant enim Philisthiim, ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam ( S1, 13, 19). Sicut enim tunc caverant ne habentes fabros ferrarios Hebraei arma ad repugnandum facerent, ita nunc Chaldaei, destructa Jerusalem, et vastata omni terra repromissionis, satagunt ut nullus in ea remaneat artifex, nullus inclusor, qui vel foedata urbis moenia componere, vel possit resarcire diruta. Quin potius quidquid apud gentem exterminatam artis invenerant, totumque Babyloniam transtulerant, vel ad nihilum valeat ultra, vel illius civitatis utilitatibus proficiat. Cujus tam deflendae historiae, quia multum negligentiae nostri temporis congruit, non opinor allegoriam esse reticendam. Constat namque, quia Jerusalem et terra Israel civitatem Christi, id est, Ecclesiam sanctam, Babylon autem et Chaldaei sive Philisthaei civitatem diaboli, id est, omne malignorum sive hominum seu angelorum multitudinem designant. Servitque Israel Philisthaeis sive Chaldaeis, cum fideles quique nomine tenus in Ecclesia consistentes, ab immundis vel spiritibus vel hominibus decepti, aut avaritiae aut luxuriae, aut alteri cuilibet peccato mentis colla submittunt. Abducit autem Nabuchodonosor Jerusalem et universos principes fortes exercitus, decem millia, in captivitatem, cum et magistros populorum et eos qui invincibili animo Domino servire, ac decalogum legis fideliter videbantur in Dei ac proximi amore conservare, subito sive illecebris mundi seu adversitatibus subacti, aut majoribus se facinoribus polluunt, aut certe in haeresim declinando aperte apostasiae notam incidunt. Arma vero quibus, contra diabolum repugnantes, libertatem a Deo nobis donatam defendamus, quae sunt alia, nisi eloquia Scripturarum? In quibus et ipsius Domini et sanctorum ejus exemplis, quo ordine bella vitiorum superari debeant, luce clarius discimus. Sed Philisthaei filios Israel fabris armorum privant, cum maligni spiritus animos fidelium a meditatione sacrae lectionis, saecularia illis negotia inserendo, retardant, ne vel ipsi per hujus exercitium resistendi fiduciam sumant, vel alios forte, qui legere nesciunt, ad resistendum vitiis exhortando aut corripiendo accendant. Tollunt fabros armorum, cum eos qui sacra eloquia norunt in tantum sceleribus obruunt, ut dicere bona quae didicerant, prorsus erubesCant. Transferunt omnem artificem et inclusorem in Babyloniam de Jerusalem, cum eos qui multifaria virtutum operatione pluribus prodesse et civitatem Dei contra irruptiones tentationum munire solebant, a proposito deflectunt atque ingenium quod tuitioni Ecclesiae sanctae impendere debuerant ad voluntatem potius regis vitiorum dispensare compellunt. Quod si inclusorem hoc loco non ostiorum sive murorum, sed auri potius gemmarumque intelligere voluerimus, ad unum profecto eumdemque spiritualis expositionis finem respicit. Dictumque quippe est de sapientia, quia est aurum et multitudo gemmarum, atque ideo inclusores horum, non alios aptius quam doctores intelligere valemus, qui quandiu recte vivunt ac docent, in ornatum sanctae civitatis industriam suae artis impendunt. At si forte erraverint, quid nisi a rege Chaldaeorum captivi Babyloniam transferuntur? Et quoniam artificem et inclusorem ab Jerosolymis Babyloniam transmigrari, hoc est, talentum verbi coelitus acceptum in terra defodiri, id est, scientiam spiritualem ad peccatorum opera converti intelligendum est, omnesque viros fortes et bellatores simul in captivitatem ductos, hoc est, eos qui videbantur viri fortes esse, et bellatores, astutia malignorum spirituum deceptos, atque in carcerem spiritualis Babyloniae captivatos; necesse est ut operam demus, quatenus saevissimi regis potestatem evadamus; vigilemus et sobrii simus, timorem Dei ante oculos semper ponamus, et mandatorum ejus oblivionem omnino fugiamus. Construamus nobis turrim bonorum operum, et per profectum vitae in illam conscendamus, induti lorica justitiae, et galea salutis, habentes scutum fidei, et gladium Spiritus, quod est verbum Dei ( Ep, 6). Custodiamus portas sensuum nostrorum, ne mors intret per fenetras nostras (voir: Jr, 9) . Omni custodia servemus cor nostrum, quia ex ipso vita procedit. Et ante omnia spem nostram in Regis coelestis bonitate ponamus, petentes ut ejus gratia a malis omnibus liberemur. Sicque erimus semper immunes ab hostibus spiritualibus, quia Dominus fortitudo plebis suae, et protector salutarium Christi sui est, qui salvat omnes sperantes in se ( Ps, 27, 8 et Da, 13, 60) [mauvais référencement: Ps, 27 et Ps, 17].

Beda (672-735)

  • Liber 1, Caput 30
    • Et transtulit omnem Jerusalem ( R4, 24, 14), etc. Quod referens de Nabuchodonosor, qui transtulerit omnem Jerusalem, et universos principes, et omnes fortes exercitus, decem millia, in captivitatem ( R4, 24, 14); addidit Scriptura, dicens: Et omnem artificem et clusorem ( R4, 24, 14). Hoc est quod supra eidem populo Israeli Philisthiim regnantes fecisse narrantur, cum dicitur: Porro faber ferrarius non inveniebatur in Jerusalem et in omni terra Israel. Caverant enim Philisthiim, ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam ( S1, 13, 19) . Sicut enim tunc illi caverant, ne habentes fabros ferrarios Hebraei, arma ad repugnandum facerent; ita nunc Chaldaei, destructa Jerusalem et vastata omni terra repromissionis, satagunt ut nullus in ea remaneat artifex, nullus inclusor, qui vel foedata urbis moenia componere, vel possit resarcire dirupta; quin potius quidquid apud gentem exterminatam artis invenerant, totum in Babyloniam transferunt; ut vel ad nihilum valeat ultra, vel illius civitatis utilitatibus proficiat. Cujus tam deflendae historiae, quia multum negligentiae nostri temporis congruit, non opinor allegoriam esse reticendam. Constat namque, quod Jerusalem et terra Israel civitatem Christi, id est, Ecclesiam sanctam; Babylon autem et Chaldaei sive Philisthaei, civitatem diaboli, id est, omne malignorum sive hominum seu angelorum multitudinem designant; servitque Israel Philisthaeis sive Chaldaeis, cum fideles quique nomine tenus in Ecclesia consistentes, caeterum ab immundis vel spiritibus vel hominibus decepti, aut avaritiae, aut luxuriae, aut alteri cuilibet peccato mentis colla submittunt. Abducit autem Nabuchodonosor Israel, et universos principes, fortesque exercitus, decem millia, in captivitatem ( R4, 24, 14), cum aut magistros populorum, et eos qui invincibili animo Domino servire, ac decalogum legis fideliter in Dei ac proximi videbantur amore conservare, subito sive illecebris mundi, seu adversitatibus subacti, aut majoribus se facinoribus polluunt, aut certe in haeresim declinando, apertae apostasiae notam incidunt. Arma vero, quibus contra diabolum repugnantes, libertatem a Deo nobis donatam defendamus, quae sunt alia, nisi eloquia Scripturarum? In quibus et ipsius Domini, et sanctorum ejus exemplis, quo ordine bella vitiorum superari debeant, luce clarius discimus. Sed Philisthaei filios Israel fabris armorum privant, cum maligni spiritus animas fidelium a meditatione sacrae lectionis, saecularia illis negotia inserendo retardant, ne vel ipsi per hujus exercitium resistendi fiduciam sumant, vel alios forte qui legere nesciunt, ad resistendum vitiis exhortando aut corripiendo accedant. Tollunt fabros armorum, cum eos qui sacra eloquia norunt, in tantum sceleribus obruunt, ut dicere bona quae didicerant, prorsus erubescant. Transferunt omnem artificem et inclusorem in Babyloniam de Jerusalem, cum eos qui multifaria virtutum operatione pluribus prodesse, et civitatem Dei contra irruptiones tentationum munire solebant, a proposito deflectunt; atque ingenium quod tuitioni sanctae Ecclesiae impendere debuerant, ad voluntatem potius regis vitiorum dispensare compellunt. Quod si inclusorem hoc loco non ostiorum sive murorum, sed auri potius gemmarumque intelligere voluerimus, ad unum profecto, eumdemque spiritualis expositio finem respicit. Dictum quippe est de sapientia, quia aurum est et multitudo gemmarum ( Pr, 20, 15); atque ideo inclusores horum non alios aptius quam doctores intelligere valemus, qui quandiu recte vivunt ac docent, in ornatum sanctae civitatis industriam suae artis impendunt. At si forte erraverint, quid nisi a gente Chaldaeorum captivi Babyloniam transferuntur? Et quoniam artificem et inclusorem ab Jerosolymis Babyloniam transmigrare, hoc est talentum verbi coelitus acceptum in terram defodi, id est, scientiam spiritualem ad peccatorum opera converti. Obsecro, lector, ut si quid tibi in his explanatiunculis gratum dixi, ad laudem donantis Dei referas. Sin autem alias, ita imperitiae vel praesumptioni meae veniam tribuas, ut ipse cum omnibus quibuscunque potes crebrae meditationi, continuae observationi, opportunae praedicationi divinarum insistas Scripturarum; communique labore satagamus, ut nos negotiatores dominicae pecuniae fideles, nos artifices et inclusores spiritualium gemmarum sive moeniorum, nos propugnatores sanctae civitatis, nos coelestium inveniamur fabri armorum; nobis reversus a nuptiis summus Paterfamilias dicere dignetur: Quia super pauca fuistis fideles, super multa vos constituam, intrate in gaudium Domini vestri ( Mt, 25, 21 et Mt, 25, 23). Amen.

Auctor incertus

  • Liber 4, Caput 32
    • Quod referens de Nabuchodonosor, quia transtulerit omnem Hierusalem, et universos principes, et omnes fortes exercitus decem millia in captivitatem ( R4, 24, 14), addidit Scriptura dicens: Et omnem artificem et inclusorem ( R4, 24, 14); hoc est quod supra eidem populo Israel Philisthim regnantes fecisse narrantur cum dicitur: Porro faber terrarius non inveniebatur in omni terra Israel: caverant enim Philisthim, ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam ( R1, 13, 19): sicut enim tunc illi caverunt nehaberent fabros ferrarios Hebraei qui arma ad repugnandum facerent, ita nuncChaldaei, destructa Hierusalem et vastata omni terra repromissionis, satageruntut nullus in ea remaneret artifex, nullus clusor, qui vel foedata urbis moeniacomponere vel possit resarcire disrupta: quin potius quidquid apud gentemexterminatam artis invenerant, totum Babyloniam transferunt, ut vel ad nihilumvaleat ultra, vel illius civitatis utilitatibus proficiat: cujus tam deflendaehistoriae, quae multum negligentiae nostri temporis congruit, non opinorallegoriam esse reticendam. Constat namque quia Jerusalem et terra Israel civitatem Christi, id est,Ecclesiam sanctam; Babylon autem et Chaldaei sive Philistaei, civitatemdiaboli, id est, omnem malignorum spirituum sive hominum sive angelorummultitudinem designant. Servitque Israel Philistaeis sive Chaldaeis, cum fideles quique nomine tenusin Ecclesia consistentes, ab immundis vel spiritibus vel hominibus decepti, autavaritiae, aut luxuriae, aut alteri cuilibet peccato mentis colla submittunt. Abducit autem Nabuchodonosor Jerusalem et universos principes fortesque exercitus decem millia in captivitatem, cum eis et magistros populorumet eos qui invincibili animo Domino servire, ac decalogum legis fideliter inDei ac proximi videbantur amore conservare, cum subito sive illecebris mundiseu adversitatibus subacti, aut majoribus se polluunt facinoribus, aut certe inhaeresim declinando apertae apostasiae notam incidunt. Arma vero quibus contra diabolum repugnantes, libertatem a Deo nobis donatamdefendamus, quae sunt alia nisi eloquia Scripturarum, in quibus et ipsiusDomini et sanctorum ejus exemplis quo ordine bella vitiorum superari debeant,luce clarius discimus. Sed Philistaei filios Israel fabris armorum privant, cum maligni spiritusanimos fidelium a meditatione sacrae lectionis saecularia illis negotiainferendo retardant: ne vel ipsi per hujus exercitium resistendi fiduciamsumant, vel aliquos forte, qui legere nesciunt ad resistendum vitiis exhortandoaut corripiendo accendant. Tollunt fabros armorum, cum eos qui sacra eloquia norunt in tantum sceleribusobruunt, ut dicere bona quae didicerant prorsus erubescant. Transferunt omnem artificem et clusorem in Babyloniam de Jerusalem, cum eosqui multifaria virtutum operatione pluribus prodesse, et civitatem Dei contrairruptiones tentationum munire solebant, a proposito deflectunt, atqueingenium, quod tuitioni sanctae Ecclesiae impendere debuerant, ad voluntatempotius regis vitiorum dispensare compellunt. Quod si clusorem hoc loco non ostiorum sive murorum, sed auri potiusgemmarumque intelligere voluerimus, ad unum profecto eumdemque spiritalisexpositio finem respicit. Dictum quippe est de sapientia, quia aurum est, et multitudo gemmarum, atqueideo clusores horum non alios aptius, quam doctores intelligere valemus, quiquamdiu recte vivunt ac docent, in ornatum sanctae civitatis industriam suaeartis impendunt. At si forte erraverint, quid nisi a rege Chaldaeorum captivi Babyloniamtransferuntur? Artificem et clusorem ab Jerosolymis transmigrare Babyloniam,est talentum verbi coelitus acceptum in terram defodiri, id est, sapientiamspiritalem ad peccatorum opera converti. Posthaec infert Scriptura quod fugientem regem Sedechiam ab exercituChaldaeorum apprehensum, duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha, qui locutus est cum eo judicium: filios autem Sedechiae occidit coram eo, et oculos ejus effodit, vinxitque eum catenis, et abduxit in Babylonem ( R4, 25, 6 et R4, 25, 7). Dum sacra Scriptura Sedechiae captivitatem narrat, ordinem captivitatisinternae denuntiat. Rex quippe Babylonis est antiquus hostis, possessor intimae confusionis, quiprius filios ante intuentis oculos trucidat, quia saepe sic bona operainterficit, ut haec se amittere ipse, qui captus est dolens cernat: nam gemitplerumque animus, et tamen carnis suae delectationibus victus, bona, quaegenuit, amans perdit, ea quae patitur damna considerat, nec tamen virtutisbrachium contra regem Babylonis levat. Sed dum videns nequitiae perpetratione percutitur, ad hoc quandoque peccatosuperducitur, ut ipso quoque rationis lumine privetur. Unde Babylonis rex exstinctis prius filiis, Sedechiae oculos eruit, quiamalignus spiritus, subductis prius bonis operibus, postea intelligentiae lumentollit. Quod recte Sedechias in Reblatha patitur. Reblatha quippe, Multa haec interpretatur: ei enim quandoque et lumenrationis claudetur, qui pravo usu ex iniquitatis suae multitudine gravatur:sicut enim quarta die coelum in initio creaturarum luminaribus ornatumexstitit, ita quarta aetate mundi Israeliticus populus coelesti fide inclytus,a prophetis quasi a stellis illuminatus, regno David et Salomonis gloriosus,templi etiam altitudine toto est nobilitatus in orbe. Sed accepit vesperam, quando crebrescentibus peccatis regnum illud aChaldaeis dissipatum, templum dirutum, et tota illa gens in Babyloniam esttranslata. Quae quarta saeculi aetas a David usque ad transmigrationem Babylonis, habetannos juxta Hebraicam veritatem CCCCLXXXIII, juxta LXX Interpretes aliquotamplius, generationes juxta utrorumque codices XVII, quas tamen evangelistaMatthaeus certi mysterii gratia XIV ponit; a qua velut juvenili aetate inpopulo Dei Regum tempora coeperunt. Haec namque in hominibus aetas apta ad gubernandum solet existere. Sedechias autem suprascriptus filius Josiae regnavit annis XI. Hujus XI anno, regis autem Babylonis XVIII, secundum dies lunares mense IV, Vdie mensis: juxta solares vero dies, VIII kalendas Julii, luna V, quem illiquintum diem computant, feria VII, aperta est civitas, et ingressi sunt omnesprincipes regis Babylonis, possederuntque civitatem, et transduxerunt populumcaptivum in Babylonem: et inde postea Nabuzardam princeps militiae exercitusBabylonis mense V, X die mensis lunaris, solaris vero V kalendas Augusti, lunaX, quam Hebraei decimum diem quinti mensis vocant, destructi sunt muricivitatis, et templum pariter incensum atque vastatum est, anno ex quo fundaricoepit, CCCCXXX. Si vero a me quaeratur per quid sciam hoc, aut quo modo potuit hoc fieri, uttalibus diebus vel comprehensa fuerit civitas, vel incensa, respondeo quia ipsoanno X kalendas Aprilis exstitit secundum dies lunares anni principium, etprimi mensis initium. Jam ipsa in Babyloniam transmigratio, quo etiam spiritus Dei per Jeremiamprophetam jubet ut peragant et orent pro eis ipsis, in quorum regnoperegrinantur, quod in illorum pace etiam pax esset istorum, et aedificarentdomos, et novellarent vineas, et plantarent hortos: quis non agnoscat quidpraefiguraverit, qui attenderit veros Israelitas, in quibus dolus non est, perApostolicam dispensationem cum Evangelico sacramento ad regnum gentiumtransmigrasse? unde nobis Apostolus tamquam Jeremias replicans ait: Volo ergo primum omnium fieri deprecationes, orationes, interpellationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et his qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate: hoc enim bonum et acceptum est coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire ( 1Ti, 2, 1, 1Ti, 2, 2, 1Ti, 2, 3 et 1Ti, 2, 4). Ex hoc quippe etiam illis credentibus domicilia sunt constructa pacis,basilicae Christianorum congregationum, et novellatae vineae populorumfidelium, et plantati horti, ubi etiam inter omnia olera granum illud sinapisregnat, sub cujus umbraculis longe lateque porrectis, etiam altipetax superbiagentium tamquam in coeli volatilibus confugiendo requiescit. Nam quod etiam post LXX annos secundum ejusdem Jeremiae prophetiam reditur excaptivitate, et templum renovatur, quis fidelis Christi non intelligat, postevoluta tempora quae septenarii dierum numeri repetitione transcurrunt, etiamnobis, id est, Ecclesiae Dei ad illam coelestem Jerusalem ex hujus saeculiperegrinatione redeundum? Per quem nisi per Jesum Christum vere sacerdotemmagnum, cujus figuram gerebat ille Jesus sacerdos magnus illius temporis, quotemplum aedificatum est post captivitatem, quem propheta Zacharias vidit insordido habitu, devictoque diabolo, qui ad ejus accusationem stabat, ablatamilli sordidam vestem et datum indumentum honoris et gloriae: sicut corpus JesuChristi, quod est Ecclesia adversario in fine temporum per judicium superato aluctu peregrinationis in gloriam sempiternae salutis assumetur? Quod etiam inpsalmo dedicationis domus apertissime canitur: Convertisti planctum meum in gaudium mihi ( Ps, 29, 12), etc.. Quis potest ex occasione alterius operis omnia quae in illis veteribus legiset prophetarum libris Christum annuntiant, quantalibet brevitate perstringere,ne forte quis putet ingenio fieri, ut ea quae rerum ordine sua temporacucurrerunt, ad Christi significationes interpretando vertantur? Hoc forteJudaei possunt dicere sive pagani, eis autem qui se Christianos putari volunt,premit cervicem Apostolica auctoritas dicens: Omnia haec in figura contingebant illis, et haec omnia figurae nostrae fuerunt ( 1Co, 10, 11 et 1Co, 10, 6).

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Proemium, Caput 2
      1. 1. Et suscitabo mihi Sacerdotem fidelem. ( S1, 2, 35)
      2. 2. Et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram. ( S1, 3, 19)
      3. 3. Et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta plebis ( S1, 6, 19) (Vulgatus tamen interpres habet: quinquaginta millia plebis .)
      4. 4. Ex qua die mansit area ( S1, 7, 2) (Vulgatus addit: Domini ) in Cariathiarim, multiplicati sunt dies ejus ( S1, 7, 2) etc.
      5. 5. Quod ait Jonathan ad David: Si vixero, facies mihi misericordiam ( S1, 20, 14) etc.
      6. 6. Fecit Salomon festivitatem celebrem et omnis Israel cum eo. ( R3, 8, 65)
      7. 7. In diebus ejus aedificavit de Achiel de Bethel Hierico. ( R3, 16, 34) (At Vulgatus habet: Hiel de Bethel. )
      8. 8. Haec faciant mihi dii, et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillo universi populi, qui sequitur me. ( R3, 20, 10) (Sed Vulgatus habet pugillis. )
      9. 9. Tertia pars vestrum introeat Sabbato, et observet excubitum domus regis. ( R4, 11, 6) (At in nostra versione legitur excubias.)
      10. 10. Quod ait Abigail ad David: Si enim surrexerit homo aliquando persequens te, ( S1, 25, 29) etc.
      11. 11. Et praecepit, ut docerent filios Juda arcum. ( S2, 1, 18)
      12. 12. Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo. ( S2, 8, 2)
      13. 13. Ipse esset quasi tenerrimus ligni vermiculus. ( S2, 23, 8) (Vulgatus habet est .)
      14. 14. Ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna. ( S2, 23, 20)
      15. 15. De templo, quod habebat triginta cubitos in altitudinem. ( R3, 6, 2) Et in libro Paralipomenon habebat centum viginti ( Ch2, 3, 4).
      16. 16. Ostium medii lateris in parte erat domus dexterae ( R3, 6, 8).
      17. 17. Texitque domum laqueariis cedrinis ( R3, 6, 9). (At in Vulgata habetur: texit quoque. ).
      18. 18. Cumque imminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris sanctuarium, ( R3, 8, 8) etc. (At legendum eminerent, uti habet communis lectio.)
      19. 19. Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema, et testimonium. ( R4, 11, 12).
      20. 20. Et non fiebat ratio iis hominibus, qui accipiebant pecuniam. ( R4, 12, 15).
      21. 21. Ipse percussit Edom in valle Salinarum. ( R4, 14, 7).
      22. 22. Ipse restituet terminos Israel ab introitu Emath. ( R4, 14, 25) .
      23. 23. Et unaquaeque gens fabricata est deum suum. ( R4, 17, 29) (Lectionem hanc proponit rectissime Vulgata, et sequitur clariss. Zacharias: at in exemplari ad me misso legitur domum suam .)
      24. 24. Ubi est deus Emath, et Arphath ! Ubi ( R4, 18, 34) etc. (Vulgata Arphad .)
      25. 25. Ascendit umbra decem lineis. ( R4, 20, 9) (At legendum est cum Vulgata: Vis, ut ascendat, etc. nisi vis indicari versic. 11. jam descenderat, ( R4, 20, 11) etc.)
      26. 26. Quae habitabat Jerusalem in secunda. ( R4, 22, 14).
      27. 27. Contaminavit quoque Topheth, quod est in valle filii Ennon. ( R4, 23, 10).
      28. 28. Abstulit quoque equos, quos dederant reges Juda Soli. ( R4, 23, 11).
      29. 29. Excelsa quoque, quae erant in Jerusalem, ad dexteram partem montis offensionis, ( R4, 23, 13) [mauvais référencement: R4, 23, 15] etc.
      30. 30. Et transtulit omnem Jerusalem, et universos principes ( R4, 24, 14) etc.
  • Liber 4, Caput 2
    • Transtulit (Nabuchodonosor) omnem Jerusalem et universos principes: transtulit quoque Joachim in Babylonem, et Judices terrae duxit in captivitatem de Jerusalem in Babylonem, et omnes viros robustos ( R4, 24, 15 et R4, 24, 16) [mauvais référencement: R4, 24, 14], etc. Quod referens de Nabuchodonosor, quia transtulerit omnem Hierusalem, et universos principes, et omnes fortes exercitus, decem millia in captivitatem, addidit scriptura dicens: Et omnem artificem et clusorem ( R4, 24, 14) [mauvais référencement: R4, 24, 16].