V. 23 :
Ait illi dominus eius: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca
fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 4
Inimici praedicatorum illi sunt, de quibus Psalmista obsecrat, dicens:
Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus in
me libera me.
(
Ps, 58, 2) [mauvais référencement: Ps, 58, 1] Inimici quidem sanctorum recte immundi spiritus
dicuntur, quia mundi blandimenta quae illi suggerunt, amplecti isti
magno studio detestantur. Nam quibus adhuc aliquid de maligni
spiritus consiliis placet, ejus utique inimicus non est, quia odisse
nondum novit, cujus blandimenta non respuit. Inimici etiam
sanctorum dicuntur, ut ex sacro eloquio detegantur. Nam per
omne quod suggerunt, per omne quod blandiuntur, eas animas quibus
delectabiliter favent, perdere conantur. Quid est ergo quod
populum adjurat, ne usque ad vesperum comedat, donec de inimicis suis
ultionem sumat? Sed notandum quia jam devictis hostibus ista
loquebatur. Quid vero est comedere victoribus, nisi de
peracto virtutis opere cibos vanae laudis delectanter excipere?
Maledictus, inquit, omnis, qui ante
vesperum comederit, quia qui modo vanas laudes
gratanter excipit, tunc aeternas Creatoris laudes amittit.
Adjuratur ergo populus ne comedat, quia doctorum praecepto
constringitur, ut de bono opere inaniter nunquam glorietur.
Fortia bene vivendo agat, sed quandiu vixerit, appetere de fortitudine
laudes caveat, ut laudari post mortem aeternaliter non
amittat. Qui enim ante vesperum populum manducare prohibuit,
ad vesperum utique esse comedendum concessit. Et quia in
vespere finis diei est, in vesperum comedunt qui abstinere ante vesperum
possunt, quia qui laudari modo de magna actione despicit, cum ad vitae
finem ducitur, aeternis dignus laudibus invenitur. Hoc est,
quod Dominus se daturum electis in Evangelio repromittit, dicens:
Euge, serve bone et fidelis, quia in pauca fuisti fidelis,
supra multa te constituam, intra in gaudium Domini tui.
(
Mt, 25, 23) Hinc iterum ad judicium veniens, dicit:
Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis
paratum est a constitutione mundi.
(
Mt, 25, 34)
Tunc quidem de inimicis nostris ulciscimur, quia omnes tunc
diabolicae tentationes evanescunt. Quia enim ultra daemonum
insidiae tentando nihil obsunt, cum per carnem morimur, de inimicis
nostris ulciscimur, quos jam velut interfectos penitus non
pavemus. Vel ergo usque ad vesperum comestionem differimus,
si laudis nostrae praeconia in fine venturo judici
reservemus. Tunc quidem manducandum est, quia qui judex tunc
venit, modo dux nostri exercitus commilitonibus repromittit, dicens:
Faciet illos discumbere, et transiens ministrabit
illis.
(
Lc, 12, 37) Tunc quippe victores discumbunt, quia internae quietis
alta sede recepti, perennis vitae laudibus delectantur, quando ipsis
tacentibus omnium bonorum operum praeconia concinunt, et simul
proferuntur ad gloriam quae hic magna virtute ferebantur ad
pugnam. Sequitur:
Omneque terrae vulgus venit in saltum, in quo erat mel
super faciem agri. Ingressus est itaque populus
saltum, et apparuit fluens mel, nullusque applicuit manum
suam ad os suum.
(
S1, 14, 25 et
S1, 14, 26)
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 6
Aedificavit quoque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata
cedrina, a pavimento usque ad superiora, et fecit interiorem domum oraculi in
Sanctum sanctorum.
(
R3, 6, 16) Posteriorempartem templi, occidentalem dicit: ab ortu enim solis
ingressumhabebat templum, et ab occasu domum interiorem, hoc est Sanctum
sanctorumingrediebatur. Quod autem tabulata quae interiorem domum ab
exteriore separabant, a pavimentousque ad superiora esse dicuntur aedificata, non
usque ad laquearia (quae trigintacubitis erant in sublime a pavimento suspensa, ut
supra jam dictum est), sed tantumusque ad cubitos viginti altitudinis, ut in
sequentibus aperte legitur, intelligendumest: reliquum vero erat super haec tabulata
apertum et inane usque ad laquearia,cubitorum decem altitudinis, et cubitorum viginti
longitudinis, juxta latitudinemdomus: per quam nimirum januam fumus incensorum de
altari thymiamatis solebat inSancta sanctorum ascendereatque ad arcam Domini
operiendam penetrare. In qua distinctione domus Domini patet figura
mysterii: et Apostolo exponente
(voir:
He, 9)
luce clarior est, quia prior domus in quam semper introibant
sacerdotessacrificiorum officia consummantes, praesens est Ecclesia, ubi quotidie
piisinsistentes operibus, Domino sacrificia laudis offerimus. Interior vero
domus quae ad posteriorem partem templi erat facta, ipsa estpromissa nobis vita in
coelis. Exterior quidem haec conversatio nostri exsilii: interior vero est
quae inpraesentia Regis summi, ubi perpes beatorum et angelorum et hominum
solemnitasagitur. Unde ea bene merito servo dicitur:
Intra in gaudium Domini.
(
Mt, 25, 21 et
Mt, 25, 23) [mauvais référencement: Mt, 25] Sed haec posterior est tempore,quia post hujus saeculi labores ad
illiusingressum perducimur. Tabulata autem quae utramque domum ab invicem
dividunt, ipsa sunt claustra coeli,quorum nobis apertionem quotidie suspiramus: et
quantum Dominus donaverit, pia semperinstantia, donec aperiantur et intrare liceat,
pulsamus. Ubi etsi necdum ante solutionem corporum intrare permittitur,
apertam tamenhabemus januam divinae pietatis, qua orationum nostrarum, eleemosynarum,
jejuniorum,caeterorumque operum bonorum thymiamata, praemittamus. Hinc est
enim quod parietibus cedrinis domus interioris aedificata, januam habetin superioribus
per totum, ubi fumus incensorum intraret, quia oculi Domini apertisunt super domum
ejus nocte ac die, et aures ejus in orationes servorumsuorumintendentes, et hoc per
totam latitudinem diffusae per orbem. Ecclesiae altare namque thymiamatis,
quod in domo quidem exteriori, sed propeostium stabat domus interioris, typus fuit
perfectorum, qui carne quidem adhuc inmundo retenti, sed omni desiderio sunt ad
coelestia suspensi: et velut incenso thure,fumum ascendentem in Sancta sanctorum
emittunt, quia superno amore flagrantes, crebrisorationum vocibus, aures sui pulsant
auctoris. Apertaque late janua fumus incensorum in superioribus venit: quia
quanto mundioresquique in terris, et quasi viciniores coelesti patriae commorantur,
tanto citiuscuncta quae poscunt, accipiunt. Bene autem interior domus
viginti cubitis longa facta est, propter mysteriumscilicet geminae dilectionis(de
quo
et supra diximus), quae in hac interim vita exparte maxima electorum mentes illustrat,
sed in illa patria cessantibus aliarumvirtutum operibus, sola perpetuo
regnat.
Beda (672-735)
Liber 1, Caput 30
Et transtulit omnem Jerusalem
(
R4, 24, 14), etc.
Quod referens de Nabuchodonosor, qui
transtulerit omnem Jerusalem, et universos principes, et omnes fortes
exercitus, decem millia, in captivitatem
(
R4, 24, 14); addidit Scriptura, dicens:
Et omnem artificem et clusorem
(
R4, 24, 14). Hoc est quod supra eidem populo Israeli Philisthiim regnantes fecisse
narrantur, cum dicitur:
Porro faber ferrarius non inveniebatur in Jerusalem et in omni terra
Israel. Caverant enim Philisthiim, ne forte facerent Hebraei gladium aut
lanceam
(
S1, 13, 19) . Sicut enim tunc illi caverant, ne habentes fabros ferrarios
Hebraei, arma ad repugnandum facerent; ita nunc Chaldaei, destructa Jerusalem
et vastata omni terra repromissionis, satagunt ut nullus in ea remaneat
artifex, nullus inclusor, qui vel foedata urbis moenia componere, vel possit
resarcire dirupta; quin potius quidquid apud gentem exterminatam artis
invenerant, totum in Babyloniam transferunt; ut vel ad nihilum valeat ultra,
vel illius civitatis utilitatibus proficiat.
Cujus tam deflendae historiae, quia multum negligentiae nostri temporis
congruit, non opinor allegoriam esse reticendam.
Constat namque, quod Jerusalem et terra Israel civitatem Christi, id est,
Ecclesiam sanctam; Babylon autem et Chaldaei sive Philisthaei, civitatem
diaboli, id est, omne malignorum sive hominum seu angelorum multitudinem
designant; servitque Israel Philisthaeis sive Chaldaeis, cum fideles quique
nomine tenus in Ecclesia consistentes, caeterum ab immundis vel spiritibus vel
hominibus decepti, aut avaritiae, aut luxuriae, aut alteri cuilibet peccato
mentis colla submittunt.
Abducit autem Nabuchodonosor Israel, et universos principes,
fortesque exercitus, decem millia, in captivitatem
(
R4, 24, 14), cum aut magistros populorum, et eos qui invincibili animo Domino
servire, ac decalogum legis fideliter in Dei ac proximi videbantur amore
conservare, subito sive illecebris mundi, seu adversitatibus subacti, aut
majoribus se facinoribus polluunt, aut certe in haeresim declinando, apertae
apostasiae notam incidunt.
Arma vero, quibus contra diabolum repugnantes, libertatem a Deo nobis donatam
defendamus, quae sunt alia, nisi eloquia Scripturarum? In quibus et ipsius
Domini, et sanctorum ejus exemplis, quo ordine bella vitiorum superari debeant,
luce clarius discimus.
Sed Philisthaei filios Israel fabris armorum privant, cum maligni spiritus
animas fidelium a meditatione sacrae lectionis, saecularia illis negotia
inserendo retardant, ne vel ipsi per hujus exercitium resistendi fiduciam
sumant, vel alios forte qui legere nesciunt, ad resistendum vitiis exhortando
aut corripiendo accedant.
Tollunt fabros armorum, cum eos qui sacra eloquia norunt, in tantum
sceleribus obruunt, ut dicere bona quae didicerant, prorsus erubescant.
Transferunt omnem artificem et inclusorem in Babyloniam de Jerusalem, cum
eos qui multifaria virtutum operatione pluribus prodesse, et civitatem Dei
contra irruptiones tentationum munire solebant, a proposito deflectunt; atque
ingenium quod tuitioni sanctae Ecclesiae impendere debuerant, ad voluntatem
potius regis vitiorum dispensare compellunt.
Quod si inclusorem hoc loco non ostiorum sive murorum, sed auri potius
gemmarumque intelligere voluerimus, ad unum profecto, eumdemque spiritualis
expositio finem respicit.
Dictum quippe est de sapientia,
quia aurum est et multitudo gemmarum
(
Pr, 20, 15); atque ideo inclusores horum non alios aptius quam doctores intelligere
valemus, qui quandiu recte vivunt ac docent, in ornatum sanctae civitatis
industriam suae artis impendunt.
At si forte erraverint, quid nisi a gente Chaldaeorum captivi Babyloniam
transferuntur? Et quoniam artificem et inclusorem ab Jerosolymis Babyloniam
transmigrare, hoc est talentum verbi coelitus acceptum in terram defodi, id
est, scientiam spiritualem ad peccatorum opera converti.
Obsecro, lector, ut si quid tibi in his explanatiunculis gratum dixi, ad
laudem donantis Dei referas.
Sin autem alias, ita imperitiae vel praesumptioni meae veniam tribuas, ut
ipse cum omnibus quibuscunque potes crebrae meditationi, continuae
observationi, opportunae praedicationi divinarum insistas Scripturarum;
communique labore satagamus, ut nos negotiatores dominicae pecuniae fideles,
nos artifices et inclusores spiritualium gemmarum sive moeniorum, nos
propugnatores sanctae civitatis, nos coelestium inveniamur fabri armorum; nobis
reversus a nuptiis summus Paterfamilias dicere dignetur:
Quia super pauca fuistis fideles, super multa vos constituam,
intrate in gaudium Domini vestri
(
Mt, 25, 21 et
Mt, 25, 23).
Amen.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Beda (672-735)