V. 37 :
Beati servi illi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes: amen
dico vobis, quod praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens
ministrabit illis.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 4
Inimici praedicatorum illi sunt, de quibus Psalmista obsecrat, dicens:
Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus in
me libera me.
(
Ps, 58, 2) [mauvais référencement: Ps, 58, 1] Inimici quidem sanctorum recte immundi spiritus
dicuntur, quia mundi blandimenta quae illi suggerunt, amplecti isti
magno studio detestantur. Nam quibus adhuc aliquid de maligni
spiritus consiliis placet, ejus utique inimicus non est, quia odisse
nondum novit, cujus blandimenta non respuit. Inimici etiam
sanctorum dicuntur, ut ex sacro eloquio detegantur. Nam per
omne quod suggerunt, per omne quod blandiuntur, eas animas quibus
delectabiliter favent, perdere conantur. Quid est ergo quod
populum adjurat, ne usque ad vesperum comedat, donec de inimicis suis
ultionem sumat? Sed notandum quia jam devictis hostibus ista
loquebatur. Quid vero est comedere victoribus, nisi de
peracto virtutis opere cibos vanae laudis delectanter excipere?
Maledictus, inquit, omnis, qui ante
vesperum comederit, quia qui modo vanas laudes
gratanter excipit, tunc aeternas Creatoris laudes amittit.
Adjuratur ergo populus ne comedat, quia doctorum praecepto
constringitur, ut de bono opere inaniter nunquam glorietur.
Fortia bene vivendo agat, sed quandiu vixerit, appetere de fortitudine
laudes caveat, ut laudari post mortem aeternaliter non
amittat. Qui enim ante vesperum populum manducare prohibuit,
ad vesperum utique esse comedendum concessit. Et quia in
vespere finis diei est, in vesperum comedunt qui abstinere ante vesperum
possunt, quia qui laudari modo de magna actione despicit, cum ad vitae
finem ducitur, aeternis dignus laudibus invenitur. Hoc est,
quod Dominus se daturum electis in Evangelio repromittit, dicens:
Euge, serve bone et fidelis, quia in pauca fuisti fidelis,
supra multa te constituam, intra in gaudium Domini tui.
(
Mt, 25, 23) Hinc iterum ad judicium veniens, dicit:
Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis
paratum est a constitutione mundi.
(
Mt, 25, 34)
Tunc quidem de inimicis nostris ulciscimur, quia omnes tunc
diabolicae tentationes evanescunt. Quia enim ultra daemonum
insidiae tentando nihil obsunt, cum per carnem morimur, de inimicis
nostris ulciscimur, quos jam velut interfectos penitus non
pavemus. Vel ergo usque ad vesperum comestionem differimus,
si laudis nostrae praeconia in fine venturo judici
reservemus. Tunc quidem manducandum est, quia qui judex tunc
venit, modo dux nostri exercitus commilitonibus repromittit, dicens:
Faciet illos discumbere, et transiens ministrabit
illis.
(
Lc, 12, 37) Tunc quippe victores discumbunt, quia internae quietis
alta sede recepti, perennis vitae laudibus delectantur, quando ipsis
tacentibus omnium bonorum operum praeconia concinunt, et simul
proferuntur ad gloriam quae hic magna virtute ferebantur ad
pugnam. Sequitur:
Omneque terrae vulgus venit in saltum, in quo erat mel
super faciem agri. Ingressus est itaque populus
saltum, et apparuit fluens mel, nullusque applicuit manum
suam ad os suum.
(
S1, 14, 25 et
S1, 14, 26)
Commentaires
Gregorius I (540-604)