Evangelium secundum Lucam

PrécédentSuivant

V. 49 : Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur?

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 1
    • Rex autem senuerat nimis et Abisag Sunamitis ministrabat ei. ( R3, 1, 15) Quaeritur itaque quid in hoc factosignificet quod David annos natus septuagintabellicosus quondam vir, senectute frigescente, non poterat calefieri. Et propterea quaeritur ista puella speciosa, quae cum rege dormiret, et senilecorpus calefaceret, et ministraret regi. Si enim occidentem sequimur litteram, videtur quasi figmentum esse de mimo, eoquod frigidus senex obvolvitur vestibus et nisi complexu adolescentulae non tepescit.VIvebat adhuc Bethsabee, et supererat Abigail, et reliquae uxores et concubinae, quaea Scriptura omnes quasi frigidae repudiantur: et in unius tantum adolescentulaegrandaevus calefit amplexibus. Abraham multo David senior fuit, et tamen vivente Sara aliam non quaesivituxorem. Isaac duplices David annos habuit, et cum Rebecca vetula nunquam refrixit. Taceode prioribus ante diluvium viris, qui post annos quingentos, non dicosenilibus, sed pene jam cariosis artubus, nequaquam puellares quaesiverecomplexus. Certe Moyses dux Israelitici populi centum viginti annos habebat, et Sephoram nonmutavit. Quae est igitur ista Sunamitis uxor et virgo, tam fervens ut frigidum calefaceret,et tam sancta ut calentem ad libidinem non provocaret, nisi sapientia (ut beatusHieronymus ait) quae in senibus fervere solet, licet, sicut superius innuimus, sanctaeEcclesiae liniasset personam? Hanc exponat sapientissimus Salomon: patris sui deliciaset pacificos bellatoris viri narret amplexus, Posside sapientiam, posside intelligentiam; ne obliviscaris eam, et ne declinaveris ab ipsa. Ne derelinquas eam, et apprehendette; ama illam, et servabit te. Principium sapientiae, posside sapientiam; et in omni possessione tua, acquire intelligentiam , ( Pr, 4) et reliqua. Ista quidem sapientia, licet frigescentibus membris, tamen senis ferventidilectione et summo studio charitatis amplectitur, et spirituales etiam deliciasadministrat. Omnes pene virtutes corporis mutantur in senibus et crescente sola sapientia,decrescunt caetera, jejunia, chameuniae et eleemosynae, huc illucque discursus,peregrinorum susceptio, defensio pauperum, instantia orationum et perseverantia,visitatio languentium, labor manuum unde praebeantur eleemosynae. Et ne sermonem longius traham, cuncta quae per corpus exercentur facta, corporesenili minora fiunt; sola sapientia non dico injuvenibus, sed etiam in senibus (qui inlege Domini meditati sunt die ac nocte) permanet: et dulcissimos fructus studiorummeTit. Unde Abisac merito interpretatur patris mei gaudium, vel patris mei rugitus. Quod in praesenti loco virtutem sonat, quod amplior in senibus etredundans est, ac larga sapientia. Et fit bene rugitus, quod maris fluctus resonat, et (ut ita dicam) de pelagoveniens fremitus auditur, ex quo ostenditur abundantissimum et ultra humanam vocem insenibus divini sermonis tonitruum commorari. Sunamitis vero coccinea in lingua nostra sonat. Ut significet callere sapientiam, divinaque lectione fervere. Quod licet Dominici sanguinis indicet sacramentum, tamen et fervorem ostenditsapientiae.Hinc Dominus noster in Evangelio ait: Ignem (inquit) veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat? ( Lc, 12, 49) [mauvais référencement: Lc, 12] Qui discipulorum corda succendens, cogebat dicere: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? ( Lc, 24, 32) [mauvais référencement: Lc, 24] Hanc siquidem puellam amplecti ac diligere debemus, quae sapientiam significatsenum ampliorem; non pueriles declamationes, et sapientium flosculos dialecticorum, acverborum lenocinia, et caetera hujusmodi ex humana sapientia figmentisque poetarum:neque curas istius saeculi, aut honores hujus mundi; sed sapientia tanquam Abisac cumDavid, quae nunquam senescit, in nostro requiescat sinu. Impolluta enim est virginitatis perpetuae, et in similitudinem Mariae,cum quotidiegeneret semperque parturiat, incorrupta est. Si enim Cato Romani generis disertissimus, (ut quidam doctorum protulit)centenarius jam et senex Graecas litteras nec erubuerit, nec discere desperaverit: etsi certe (ut aiunt) Homerus refert quod de lingua Nestoris, jam vetuli et penedecrepiti, « dulcior melle oratio fluxerit: » et sapiens quidam Graeciae, cumcompletis centum et septem annis se cerneret mori, dixisse fertur, dolere quod tuncegrederetur e vita quando sapere coepisset; Plato etiam octogesimo anno, scribensmortuus est; Socrates septuaginta et novem annos in docendi scribendique laborecomplevit, quanto magis calescente corporis juventute, inter bella corporis, et interincentiva vitiorum sapientiam edisceredebemus, ut in senectute etiam frigescentibusmembris, in sinu mentis nostrae requiescat et foveat dormiatque nobiscum, imo cibumspiritalis intelligentiae nobis ministret. Potest nimirum etiam ista mulier contemplativae vitae gestare figuram, quam omnesperfecti incredibili amore complectentes, in ejus dilectione flammescunt. Adonias autem filius Hagith elevabatur, dicens: Ego regnabo. Fecitque sibi currum et equites, et quinquaginta viros qui ante eum currerent. Nec corripuit eum pater suus aliquando, dicens: Quare hoc fecisti? ( R3, 1, 5 et R3, 1, 6) et reliqua. Quod autem Adonias filius David major in regnum pro patre succedere voluit, perfastum superbiae, non per virtutem disciplinae, quid significat? nisi quod Judaicuspopulus, qui quasi major natu filiusvidetur esse, cum prior legem suscepit, gentilempopulum qui per gratiam Dei posterior vocatus est spernens, solum se cum Dominoaestimabat regnaturum. Unde et bene nomen Adoniae, qui dominator dominus interpretatur, typumexpressit, qui solum se dominare cum domino arbitratus est; sed Ecclesiae populus cumvero Salomone, id est pacifico nostro, cujus ipse corpus est, per divinam ordinationemin regnum substituitur. De quo merito perfidiae major filius, id est prior populus, praecipitatusest. Hic ergo Adonias, Bethsabee interveniente, quae interpretatur filia saturitatis, Abisac Sunamiten corrumpere gestivit: quia Judaicus populus perobservantiam caeremoniarum legis, quia satus et plenissimuserat, veram sapientiamspiritalis sensus, quae David nostro conjuncta est, stuprare volens, non meruit ejusconsortium, cujus violare appetivit immaculatum thronum. Quod autem David Salomoni filio suo praecepit de justa retributione eorum qui sibisolatio fuerunt, vel injuste nocuerunt, licet ipse patientissime eos regnanstoleraret: quid melius significare potest, quam futuram retributionem judicii venturi,in qua impii pro mercede poenam perpetuam, justi autem aeternam beatitudinempercipient? In praesenti quoque tempore, patientia Dei saepe bonos tribulari atqueangustiari permittit, et econtrario reprobos deliciis temporalibus et prosperitateterrena uti concedit. Quibus tamen utrisque, per judicem vivorum et mortuorum praemia certa infuturorestituet, quando his qui ad dexteram ejus sunt, dicturus erit: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. ( Mt, 25, 34) [mauvais référencement: Mt, 25] Illis autem qui ad sinistram ejus erunt, dicet: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus: et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam. ( Mt, 25, 41) [mauvais référencement: Mt, 25]

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 1
    • Et rex David senuerat, habebatque aetatis plurimos dies. Cumque operiretur vestibus non calefiebat. Dixerunt ergo ei servi sui: Quaeramus domino nostro regi adolescentulam virginem, et stet coram rege, et foveat eum, dormiatque in sinu suo, et calefaciat dominum nostrum regem. Quaesierunt igitur adolescentulam speciosam in omnibus filiis Israel. Et invenerunt Abisag Sunamitem, et adduxerunt eam ad regem. Erat autem puella pulchra nimis, dormiebatque cum rege, et ministrabat ei. Rex vero non cognovit eam, ( R3, 1, 1, R3, 1, 2, R3, 1, 3 et R3, 1, 4) etc. David, annos natus septuaginta, bellicosus quondam vir, senectute frigescente, non poterat calefieri. Quaeritur itaque puella de universis filiis Israel Abisag Sunamitis, quae cum rege dormiret, et senile corpus calefaceret. Nonne tibi videtur, si occidentem signaris litteram, vel figmentum esse de mimo, vel arte lanarum ludicra? Frigidus senex obvolvitur vestimentis, et nisi complexu adolescentulae, non tepescit. Vivebat adhuc Bersabee, supererat Abigail et reliquae uxores et concubinae, quas Scriptura commemorat, omnes quasi frigidae repudiantur, et in unius tantum grandaevus calescit amplexibus. Abraham vero multo David senior fuit: et tamen vivente Sara, aliam non quaesivit uxorem. Isaac duplices David annos habuit, et cum Rebecca jam vetula nunquam refrixit. Taceo de prioribus ante diluvium viris, qui post annos nongentos non dico senilibus, sed pene jam cariosis artubus, nequaquam puellares quaesivere complexus. Certe Moyses, dux Israelitici populi, centum et viginti annos habebat, et Sephoram non mutavit. Quae est igitur ista Sunamitis uxor, et virgo tam fervens, ut frigidum calefaceret, tam sancta, ut calentem ad libidinem non provocaret? Exponat sapientissimus Salomon patris sui delicias, et pacificus bellatoris viri narret amplexus. Posside sapientiam, posside intelligentiam, ne obliviscaris, et ne declinaveris a verbis oris mei. Ne dereliqueris eam, et apprehendet te; ama illam, et servabit te. Principium sapientiae posside sapientiam, et in omni possessione tua posside intelligentiam. Circumda illam, et exaltabit te. Honora illam, et amplexabitur te, ut det capiti tuo coronam gratiarum, corona quoque deliciarum proteget te. ( Pr, 4) Omnes pene virtutes corporis mutantur in senibus, et, crescente sola sapientia, decrescunt caetera. Jejunia, chameuniae, huc illucque descensus, peregrinorum susceptio, defensio pauperum, instantia orationum, et perseverantia, visitatio languentium, labor manuum, unde praebeantur eleemosynae, et (ne sermonem longius traham) cuncta, quae per corpus exercentur, fracto corpore, minora fiunt. Nec hoc dico, quod in juvenibus et adhuc solidioris aetatis his duntaxat, qui labore et ardentissimo studio, vitae sanctimonia quoque et orationis ad Dominum frequentia scientiam consecuti sunt, frigeat sapientia, quae in plerisque senibus aetate marcescit, sed quod adolescentia multa corporis sustinet bella, et inter incentiva vitiorum et carnis titillationes, quasi ignis in lignis viridibus, suffocetur ut suum non possit explere fulgorem. Senectus vero eorum, qui adolescentiam suam honestis actibus instruxerunt et in lege Domini meditati sunt die ac nocte (voir: Ps, 1) , aetate fit doctior, usu tritior, processu temporis sapientior, et veterum studiorum dulcissimos fructus metet. Sed ipsius nominis Abisag sacramentum sapientiam senum indicat ampliorem; interpretatur enim pater meus superfluus, vel patris mei rugitus. Verbum superflui ambiguum est, sed in praesenti loco virtutem sonat, quod amplior sit in senibus, et redundans ac larga sapientia. In alio autem loco superfluus, quasi, non necessarius, ponitur. Abisag autem, id est, rugitus, proprie nuncupatur, quod maris fluctus resonat, et (ut ita dicam) de pelago veniens fremitus auditur: ex quo ostenditur abundantissimum et ultra humanam vocem in senibus divini sermonis tonitruum commorari. Porro Sunamitis, in lingua nostra, coccinea, dicitur, ut significet calere sapientiam, et divina lectione fervere. Quod licet Dominici sanguinis indicet sacramentum, tamen et fervorem ostendit sapientiae. Unde et obstetrix illa, in Genesi (voir: Gn, 38) , coccinum ligat in manu Phares, qui ab eo, quod parietem diviserat duos populos ante separantem, Divisoris nomen, id est, Phares, sortitus est. Et Raab meretrix in typo Ecclesiae resticulam mysterium sanguinis continentem, ut, Jericho pereunte, domus ejus salvaretur, appendit (voir: Js, 2) . Unde etiam in alio loco de viris sanctis Scriptura commemorat: Hi sunt, qui venerunt de calore domus Rechab. ( Ch1, 2) Et Dominus noster in Evangelio: Ignem, inquit, veni mittere super terram, et quid volo, nisi ut ardeat? ( Lc, 12, 49) [mauvais référencement: Lc, 12] Qui discipulorum corde succensus, cogebat eos dicere: Nonne cor nostrum erat ardens in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? ( Lc, 24)