V. 47 :
Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non praeparavit,
et non facit secundum voluntatem eius, vapulabit multis:
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 22
Tulit quoque princeps militiae Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam
sacerdotem secundum,et tres janitores; et civitate eunuchum unum, qui erat
praefectus super viros bellatores; et quinque viros de his qui steterant coram
rege, quos reperit in civitate; et Sopher principem exercitus, qui probabat
tyrones de populo terrae, et sexaginta viros e vulgo, qui inventi fuerant in
civitate.
Quos tollens Nabuzardan princeps militum, duxit ad regem Babylonis in
Reblatha, percussitque eos rex Babylonis et interfecit; in Reblatha in terra
Hemath.
Et translatus est Juda de terra sua.
(
R4, 25, 18,
R4, 25, 19,
R4, 25, 20 et
R4, 25, 21) Non solum enim populares, sed et fortes et principes in Ecclesia
diabolusdecipere et peccatis captivare satagit, unde de ipso in Job scriptum est:
«
Escae ejuselectae sunt. » -- « Tulit quoque Saraiam, » qui interpretatur
vinctus, «sacerdotem primum, » cum primum inEcclesiae ordinem, qui in
episcopis est, amorevoluptatis terrenae, et vitiorum catena constringit.
Tulit quoque similiter « et Sophoniam, » qui interpretatur absconditus;
sacerdotem secundum,
(
R4, 25, 18) cum secundi ordinis viros, hoc est presbyteros qui talentum verbi Dei in
terrafodientes absconderant, in suum dominium subigit;
et tres janitores,
(
R4, 25, 18) illos janitores videlicet, qui ostium fidei aperire debuerant, et
tenentesclavem scientiae, nec ipsi introierunt nec alios introire permiserunt;
et de civitate eunuchum unum qui erat praefectus super viros
bellatores,
(
R4, 25, 19) eunuchus iste significat eos quos alibi Scriptura sacra « stultas virgines
»appellat, quae vasa oleo vacua in manibus tenebant, continentes videlicet se a
coitucorporali, nec tamen oleumgratiae et misericordiae in pectore suo
haberevolebant. Qui frustra super viros bellatores constituuntur, cum
arrogantiam praecavere nonmeditantur.
Tulit et quinque viros de his qui steterant coram rege,
(
R4, 25, 19) illos profecto qui quinque sensibus corporis voluptati servientes, regivitiorum
semper assistebant.
Et Sophar principem exercitus, qui probabat tyrones de populo
terrae;
(
R4, 25, 19) Sophar interpretatur dissipans vel dividens, significans
eosqui rudes in Ecclesia quos ad militiam Christi nutrire debuerant, pravis
exemplisdissipantes, a coetu fidelium per errorem sequestrant.
Et sexaginta viros e vulgo qui inventi fuerant in civitate.
(
R4, 25, 19) Hoc est stultos operatores, qui merito vulgi nominenuncupantur, quia
utilitatemdivinorum consiliorum discere et factis implere neglexerant. Hoc
scilicet omnes
tollens Nabuzardan princeps militum duxit ad regem Babylonis in
Reblatha, percussitque eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra
Hemath.
(
R4, 25, 20 et
R4, 25, 21) Quia antiquus hostis cum per nequitiam suam talem praedam ab Ecclesia
evellenstollit, hoc voto ambit, hoc toto studio agit, ut ad perpetuae mortis
interfectionemeos perducat. Quos percutit rex confusionis in Reblatha, hoc
est in multitudine scelerum etamore voluptatum. Unde Scriptura dicit:
Lata et spatiosa via est, quae ducit ad mortem, et multi sunt qui intrant
per eam.
(
Mt, 7, 13) [mauvais référencement: Mt, 7] --
Et translatus est Juda de terra sua.
(
R4, 25, 21) Cum illi qui confessionem nominis Dei in Ecclesiavidebantur habere, per
sceleraet peccata multiplicia de terra viventium translati, in regnum confusionis
et
errorisabducuntur. Sub quo imperio quicunque nequiter servientes
perseveraverint, nec merebuntur perJesu ducatum regredi in terram Juda, templumque
Domini ibidem reaedificare. In posterum namque praesentis vitae tradentur
in carcerem mortis perpetuae, ubivermis eorum nunquam morietur, et ignis non
exstinguetur. Implebiturque eis illa beati Petri apostoli sententia qua
dicit:
Melius quippe erat illis non cognoscere viam justitiae, quam post agnitionem
retrorsum converti ab eo quod illis traditum est, sancto mandato.
(
2P, 2) Quia, attestante Veritate:
Servus qui scit voluntatem domini sui, et non facit, vapulabitmultis: qui
autem nescit, et non facit, vapulabit paucis.
(
Lc, 12, 47) [mauvais référencement: Lc, 12]
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 25
Et translatus est Juda de terra sua
(
R4, 25, 21), cum illi, qui confessionem nominis Dei in Ecclesia videbantur
habere, per scelera et peccata multiplicia de terra virtutum translati
in regnum confusionis et erroris abducuntur, sub quo imperio quicunque
nequiter servientes perseveraverint, nec merebuntur per Jesu ducatum
regredi in terram Juda, templumque Domini ibidem reaedificare: hi post
aerumnam praesentis vitae tradentur in carcerem mortis perpetuae, ubi
vermis eorum nunquam morietur, et ignis non
exstinguetur
(
Es, 66). Implebiturque in eis illa beati Petri apostoli sententia qua
dicit:
Melius quippe erat eis non cognoscere viam justitiae, quam
post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est
sancto mandato
(
2P, 2). Quia et testante Veritate:
Servus qui scit voluntatem domini sui, et non facit,
vapulabit multis; qui autem nescit, et non facit, vapulabit
paucis
(
Lc, 12, 47) [mauvais référencement: Lc, 12].
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)