Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 13 : Intrate per angustam portam: quia lata porta, et spatiosa via est, quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 4, Caput 22
    • Et interrupta est civitas, omnesque viri bellatores nocte fugerunt. ( R4, 25, 4) Interrupta quidem per depraedationes varias malignorum spirituum custodiapopulorum, hi qui debuerant armis civitatem defendere, nocte ignorantiae et tenebrispeccatorum vallati fugiunt? quia, secundum Veritatis vocem: Mercenarius et qui non est pastor videt lupum venientem, et dimittit oves et fugit, et lupus rapit et dispergit oves; ( Jn, 10, 12) [mauvais référencement: Jn, 10] et Apostolus: Qui dormiunt, inquit, nocte dormiunt, et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt. ( 1Th, 5) Quod autem sequitur, quod per viam portae quae est inter duplicem murum adhortum regis fugerint, latenter aperuit inertiamdoctorum, qui, inter duplicem murumduorum Testamentorum constituti, non belligare, sed effugere quaerunt, et in deliciismagis diffluere, quod hortus significat, quam scuto fidei hostibus obsistere. (Porro Chaldaei obsistebant in circuitu civitatem); fugit itaque Sedecias per viam quae ducit ad campestria solitudinis. Et persecutus est exercitus Chaldaeorum regem, comprehenditque eum in planitie Jericho, et omnes bellatores qui erant cum eo dispersi sunt, et reliquerunt eum, ( R4, 25, 4 et R4, 25, 5) et reliqua. Malignis spiritibus populum circumdantibus rector fugit, non ad montes, de quibusscriptum est: Montes in circuitu ejus, et Dominus in circuitu populi sui: ( Ps, 124, 2) [mauvais référencement: Ps, 24] sed ad campestria solitudinis,hoc est, ad dilectionem luxuriae. Unde scriptum est: Angusta et arcta est via quae ducit ad vitam, lata et spatiosa quae ducit ad mortem. ( Mt, 7, 13) [mauvais référencement: Mt, 7] -- Comprehenditque eum in planitie Jericho, et omnes bellatores qui erant cum eo dispersi sunt et reliquerunt eum. ( R4, 25, 5) Recte ergo eum virtutes hominem deserunt, quae eum defendere debuerant, inplanitie Jericho capitur, hoc est in defectione carnalis sensus. Jericho enim interpretatur luna, et significat defectum carnis. Unde ille homo qui Hierusalem descendebat in Jericho, in latrones incidissedescribitur.
  • Liber 4, Caput 22
    • Tulit quoque princeps militiae Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum,et tres janitores; et civitate eunuchum unum, qui erat praefectus super viros bellatores; et quinque viros de his qui steterant coram rege, quos reperit in civitate; et Sopher principem exercitus, qui probabat tyrones de populo terrae, et sexaginta viros e vulgo, qui inventi fuerant in civitate. Quos tollens Nabuzardan princeps militum, duxit ad regem Babylonis in Reblatha, percussitque eos rex Babylonis et interfecit; in Reblatha in terra Hemath. Et translatus est Juda de terra sua. ( R4, 25, 18, R4, 25, 19, R4, 25, 20 et R4, 25, 21) Non solum enim populares, sed et fortes et principes in Ecclesia diabolusdecipere et peccatis captivare satagit, unde de ipso in Job scriptum est: « Escae ejuselectae sunt. » -- « Tulit quoque Saraiam, » qui interpretatur vinctus, «sacerdotem primum, » cum primum inEcclesiae ordinem, qui in episcopis est, amorevoluptatis terrenae, et vitiorum catena constringit. Tulit quoque similiter « et Sophoniam, » qui interpretatur absconditus; sacerdotem secundum, ( R4, 25, 18) cum secundi ordinis viros, hoc est presbyteros qui talentum verbi Dei in terrafodientes absconderant, in suum dominium subigit; et tres janitores, ( R4, 25, 18) illos janitores videlicet, qui ostium fidei aperire debuerant, et tenentesclavem scientiae, nec ipsi introierunt nec alios introire permiserunt; et de civitate eunuchum unum qui erat praefectus super viros bellatores, ( R4, 25, 19) eunuchus iste significat eos quos alibi Scriptura sacra « stultas virgines »appellat, quae vasa oleo vacua in manibus tenebant, continentes videlicet se a coitucorporali, nec tamen oleumgratiae et misericordiae in pectore suo haberevolebant. Qui frustra super viros bellatores constituuntur, cum arrogantiam praecavere nonmeditantur. Tulit et quinque viros de his qui steterant coram rege, ( R4, 25, 19) illos profecto qui quinque sensibus corporis voluptati servientes, regivitiorum semper assistebant. Et Sophar principem exercitus, qui probabat tyrones de populo terrae; ( R4, 25, 19) Sophar interpretatur dissipans vel dividens, significans eosqui rudes in Ecclesia quos ad militiam Christi nutrire debuerant, pravis exemplisdissipantes, a coetu fidelium per errorem sequestrant. Et sexaginta viros e vulgo qui inventi fuerant in civitate. ( R4, 25, 19) Hoc est stultos operatores, qui merito vulgi nominenuncupantur, quia utilitatemdivinorum consiliorum discere et factis implere neglexerant. Hoc scilicet omnes tollens Nabuzardan princeps militum duxit ad regem Babylonis in Reblatha, percussitque eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Hemath. ( R4, 25, 20 et R4, 25, 21) Quia antiquus hostis cum per nequitiam suam talem praedam ab Ecclesia evellenstollit, hoc voto ambit, hoc toto studio agit, ut ad perpetuae mortis interfectionemeos perducat. Quos percutit rex confusionis in Reblatha, hoc est in multitudine scelerum etamore voluptatum. Unde Scriptura dicit: Lata et spatiosa via est, quae ducit ad mortem, et multi sunt qui intrant per eam. ( Mt, 7, 13) [mauvais référencement: Mt, 7] -- Et translatus est Juda de terra sua. ( R4, 25, 21) Cum illi qui confessionem nominis Dei in Ecclesiavidebantur habere, per sceleraet peccata multiplicia de terra viventium translati, in regnum confusionis et errorisabducuntur. Sub quo imperio quicunque nequiter servientes perseveraverint, nec merebuntur perJesu ducatum regredi in terram Juda, templumque Domini ibidem reaedificare. In posterum namque praesentis vitae tradentur in carcerem mortis perpetuae, ubivermis eorum nunquam morietur, et ignis non exstinguetur. Implebiturque eis illa beati Petri apostoli sententia qua dicit: Melius quippe erat illis non cognoscere viam justitiae, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est, sancto mandato. ( 2P, 2) Quia, attestante Veritate: Servus qui scit voluntatem domini sui, et non facit, vapulabitmultis: qui autem nescit, et non facit, vapulabit paucis. ( Lc, 12, 47) [mauvais référencement: Lc, 12]

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 4, Caput 25
    • Porro Chaldaei obsidebant civitatem in circuitu. Fugit itaque Sedecias per viam quae ducit ad campestria solitudinis; et persecutus est exercitus Chaldaeorum regem, comprehenditque eum in planitie Jericho, et omnes bellatores, qui erant cum eo, dispersi sunt, et reliquerunt eum ( R4, 25, 4 et R4, 25, 5), etc. Malignis spiritibus populum circumdantibus, rector fugit, non ad montes, de quibus scriptum est: Montes in circuitu ejus, et Dominus in circuitu populi sui ( Ps, 124, 2) [mauvais référencement: Ps, 124], sed ad campestria solitudinis, hoc est, ad dilatationem luxuriae. Unde scriptum est: Angusta et arcta via est, quae ducit ad vitam, lata et spatiosa quae ad mortem ( Mt, 7, 13) [mauvais référencement: Mt, 7].