Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 21 : Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse intrabit in regnum caelorum.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 10
    • Sed et omnia vasa de quibus potabat rex Salomonerant aurea, et universa supellex domus saltus Libani de auro purissimo: non erat argentum, nec alicujus pretii putabatur in diebus Salomonis. ( R3, 10, 21) Omnia vasa quae pacifici nostri ministerio funguntur, aurea fiunt: quia omnesanimae sanctorum quae sunt vasa Dei, ut voluntati deserviant divinae splendoresapientiae et dilectionis nitentes, continent potum qui vitae est, et sit in eis fonsaquae salientis in vitam aeternam. Nec alicujus pretii argentum putabatur in diebus Salomonis, quia secundumApostolum: Non est in sermone verbum Dei, sed in virtute. ( 1Co, 4) -- Et praedicatio Evangelii non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis consistit, sed in ostensione spiritus et virtutis, ut fides nostra non sit in sapientia hominum, sed invirtute Dei. ( 1Co, 2) Unde ipsa Veritas ait: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum, ( Mt, 7, 21) [mauvais référencement: Mt, 7] etc. Et item: Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regnum coelorum. ( Mt, 5, 19) [mauvais référencement: Mt, 5]

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 10
    • Sed et omnia vasa de quibus potabat rex Salomon erant aurea, et universa supellex domus saltus Libani de auro purissimo. Non erat argentum, nec alicujus pretii putabatur in diebus Salomonis ( R3, 10, 21), etc. Omnia vasa quae Pacifici nostri ministerio funguntur aurea fiunt, quia omnes animae sanctorum, quae sunt vasa Dei, ut voluntati deserviant divinae, splendore sapientiae et dilectionis nitentes, continent potum aquae vivae, et fiet in eis fons aquae salientis in vitam aeternam ( Jn, 4, 14) [mauvais référencement: Jn, 4]. Nec alicujus pretii argentum putabatur in diebus Salomonis, quia, secundum Apostolum, non est in sermone regnum Dei, sed in virtute ( 1Co, 4). Et praedicatio Evangelii non in suasibilibus humanae sapientiae verbis consistit, sed in ostensione Spiritus et virtutis, ut fides nostra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei ( 1Co, 2). Unde ipsa Veritas ait; Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, ipse intrabit in regnum coelorum ( Mt, 7, 21) [mauvais référencement: Mt, 7]. Et iterum: Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum; qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno coelorum ( Mt, 5, 19) [mauvais référencement: Mt, 5].