Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 20 : Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 6, Caput 2
    • Hi enim non in verbis, sed in operibus fulgorem victoriae quaerunt; quia arbores non in decore foliorum judicant, sed in sapore pomorum probant. Unde et Dominus docens, ait: A fructibus eorum cognoscetis eos. ( Mt, 7, 20) Quia ergo laudari inaniter appetunt, quia probatissimorum virorum judicia fugiunt, et rudibus ac debilibus aliud quam sunt se esse mentiuntur, Saul in Carmelum venisse et fornicem sibi triumphalem erexisse dicitur. Quid vero est, quod in Galgala transit, nisi quia eo modo, quo se simplicibus et religiosis ostendit, in religiosis et doctis innotescere appetit? Galgala quippe, ut jam multoties dixi, rota nominatur. Quidam vero intra sanctam Ecclesiam et eruditi in sacra Scriptura sunt et religiosi non sunt, quia virtutem Scripturae, videlicet charitatem, non habent. Qui dum loquentes facundos viros et carnales audiunt, verba quae sciunt admirantur. Sed discutere non possunt eorum occulta, quae nesciunt. Bene igitur Saul in Galgala transire dicitur; quia qui favorem de facunda locutione quaerunt, id quod cupiunt, non apud eruditos religiosos, sed apud simplices et rudes, aut apud irreligiosos sapientes inveniunt. Sed summi viri cum reprobi bona docent, electis subditis magis timent: ne quos lingua aedificant, manu, id est operatione pervertant. Quia ergo diu in ministerio praedicationis lubrici doctores dimittendi non sunt, apte illatum est: Venit ergo Samuel ad Saul, et Saul offerebat holocaustum Domino, initia praedarum, quae attulerat de Amalech. ( S1, 15, 12)