Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 23 : Et tunc confitebor illis: Quia numquam novi vos: discedite a me, qui operamini iniquitatem.

Poètes

Commentaires

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 19
    • (voir: Hebr, sl) Quaestio magna hic oritur, cum in praecedentibus legatur: Et non vidit Samuel Sau lem usque in diem mortis suae ( S1, 15, 35), quomodo hic prophetasse coram Samuele dicatur? Quam quaestionem Hebraei his duobus modis solvunt. Aut non vidit eum, quia quando junctus est Saul cuneo prophetarum, abscondit se Samuel ne videretur ab eo; aut non vidit eum indutum habitu regio quo indutus erat quando dictum est: « Non vidit eum usque in diem mortis suae; » subauditur, « indutum habitu regio. » Exspoliasse vero se non omnibus vestimentis, sed regalibus intelligendum est. (voir: Isid, sl) Item quaeritur quomodo et illi nuntii qui missi essent ad tenendum hominem et ad necem ducendum, talis spiritus participes effici meruerint? Et Saul ipse, qui miserat, veniens, et ipse sanguinem innocentem quaerens effundere, accipere meruit spiritum illum et prophetare. Quantum enim ad litteram attinet, non est mirum hominem reprobum ad momentum transitorie prophetasse, dum etiam similes multi prophetiae donum leguntur habuisse, sicut et Balaam ille reprobus, quem non tacet Scriptura judicio divino esse damnatum (voir: Nb, 22, Nb, 23 et Nb, 24) : sed tamen prophetiam habebant. Nec illa verba parum testantur huic sententiae, quae in Evangelio scripta sunt, multos dicturos in illa die: Domine, Domine, in nomine tuo, manducavimus, et bibimus [prophetavimus, et daemonia ejecimus] et in nomine tuo virtutes multas fecimus. ( Mt, 7, 22) [mauvais référencement: Mt, 7] Quibus tamen dicturus est: Non novi vos unquam: discedite a me, qui operamini iniquitatem. ( Mt, 7, 23) [mauvais référencement: Mt, 7] Mystice autem exemplum hujus Saul nuntiorumque ejus in hac sententia figurat nonnullos haereticos, qui aliquid boni de muneribus sancti Spiritus habent, sicut testamenta legis et Evangelii, baptismi sacramenta. Qui cum ad Ecclesiam catholicam veniunt, non est ullo modo in eis violandum, aut, quasi non habeant, tradendum. Sed tamen eos non ideo debere saluti confidere, quia non improbamus quod illos accepisse credimus; sed oportet eos cognoscere unitatem, et societatem in vinculo pacis, sine qua omnino quidquid habere potuerunt, quamvis sit sanctum atque venerandum, ipsi tamen nihilominus sunt tanto indigniores effecti praemio vitae aeternae, quanto illis donis non bene usi sunt, quae in hac vita, quae transitoria est, acceperunt. Item exemplum atque imago hujus Saul nuntiorumque ejus in hoc loco, Judaeorum non incongrue gestat personam, qui dum adversari cupiunt Christo, habent in ore sacramenta legis et prophetarum ad testimonium Christi, et cum Ecclesia, quasi cum prophetis, de Scripturis disputant, sicut illi cum prophetis vaticinabantur

Auctor incertus

  • Liber 1, Caput 21
    • Igitur David regiae manus ictum evitans ejusque persecutionem declinans,fugit, venitque ad Samuelem; et misit Saul nuntios qui apprehenderent David (voir: S1, 19, 15) . Samuel autem erat inter prophetas et coetus prophetarum qui illo temporeprophetabant. Nuntii autem qui missi sunt, accepto ejusdem spiritu, prophetaverunt,missisque aliis hoc contigit, et tertiis nihilominus. Postea vero cum et ipse Saul venisset, factus est super eum Spiritus Domini, et ambulabat ingrediens, et prophetabat ( S1, 19, 23). Non enim potest hic nisi Spiritus bonus intelligi, per quem sancti prophetaefuturarum rerum imagines et visa cernebant, non ex eo tantum quia dictum est, et prophetabat ( S1, 19, 23): nam in exemplaribus quae sunt ex Hebraeo hoc quoqueinvenitur de spiritu malo dictum ita: Post diem autem alterum invasit Spiritus Dei malus Saul, et prophetabat in medio domus suae. Et in aliis Scripturarum locis saepe invenitur, quod prophetia non tantumbona, sed et mala dicitur, et prophetae dicti sunt Baalim, et exprobratum estquibusdam qui prophetabant in Baal. Non ergo propterea necesse est intelligi bonus Spiritus, qui factus estpostea super Saul, quia dictum est, et ambulabat ingrediens et prophetabat ( S1, 19, 23); sed quia sine additamento positum est, et factus est Dei Spiritus super eum; non enim sicut in illo loco dictum erat supraDei spiritus malus, ut ex hoc posset et in consequentibus subaudiri, quinimmosuperiora magis magisque attestantur, illum Spiritum Dei bonum fuisse et verepropheticum. David enim erat cum Samuele, et misit Saul nuntios qui apprehenderent David (voir: S1, 19, 15) . Quomodo autem Samuel erat inter prophetas et coetus prophetarum, qui illotempore prophetabant, et nuntii qui missi sum, accepto ab eodem spirituprophetaverunt, missisque aliis hoc contigit, et tertiis nihilominus? Postea cum et ipse Saul venisset, factus est super eum Spiritus Dei, et ambulabat ingrediens, et prophetabat; cum enim dicitur, Factus est et super ipsos Spiritus Domini, et prophetabant et ipsi; idem utiquespiritus erat qui erat in prophetis; inter quos et Samuel inventus est; et exhoc utique necesse est intelligi illum spiritum bonum; atque ideo quaestiodiligenter discutienda est, quomodo et illi cum missi essent ad tenendumhominem, et ad necem ducendum, tali spiritu affici meruerunt; et Saul ipse, quimiserat, veniens et ipse, et sanguinem innocentem quaerens effundere, acciperemeruit spiritum illum, et prophetare? Hic nimirum illud occurrit, quodapostolus Paulus exponit, supereminentem viam demonstrans: Si linguis hominum , inquit, loquar et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam, et sciero omnia sacramenta, et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum; et si distribuero omnem substantiam meam, et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest ( 1Co, 13, 1, 1Co, 13, 2 et 1Co, 13, 3). Quo in loco manifestum est eum munera illa commemorasse, quae sancti Spiritusdivisionibus dantur, sicut superius dicit: Unicuique autem datur manifestatio Spiritus, ad utilitatem. Alii autem datur per Spiritum sermo scientiae, alii sermo sapientiae, secundum eumdem Spiritum, alteri autem fides in eodem Spiritu, alii donatio curationum in uno Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii dijudicatio spirituum, alii genera linguarum. Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult ( 1Co, 12, 7, 1Co, 12, 8, 1Co, 12, 9, 1Co, 12, 10 et 1Co, 12, 11). Satis igitur apparet inter dona Spiritus sancti esse prophetiam, quam tamensi quis habeat et charitatem non habeat, nihil est. Ex quo intelligitur fieri posse ut quidam etiam indigni vita aeterna regnoquecoelorum aspergantur quibusdam Spiritus sancti muneribus, non habentescharitatem, sine qua illa munera nonnihil sunt, sed illis nihil prosunt. Prophetia quippe sine charitate, sicut jam demonstratum est, non perducit adregnum Dei. Charitas vero sine prophetia utique perducit: cum enim loquens de membrisChristi ait, Numquid omnes apostoli, numquid omnes prophetae ( 1Co, 12, 29) ,indubitanter ostendit, etiam eum qui prophetiam non habet, posse in membrisChristi numerari, ubi quem locum haberet sine charitate, sine qua homo nihilest, si non habet? Nullo modo autem ita diceret, quando de membris agebat,quibus corpus Christi impletur, Numquid omnes habent charitatem quemadmodumdicit, Numquid omnes apostoli, numquid omnes prophetae, numquid omnes virtutes, numquid omnes dona habent curationum? ( 1Co, 12, 29 et 1Co, 12, 30) Et caeterahujusmodi. Sed dicet aliquis posse quidem fieri, ut prophetiam quisque non habeat. Nihilest homo habens prophetiam sine charitate. Ita fortasse quemadmodum possumus dicere, nihil esse hominem habentem animamsine mente: non quia potest inveniri homo qui mentem non habeat, habens animam;sed quia nihil esset si inveniri posset. Sic etiam dici potest corpus, si figuram habeat, colorem non habeat, viderinon potest, non quia est corpus, cui desit color, sed quia, si deesset, cerninon posset. Ita fortasse dictum est, quod si quisque habeat prophetiam, et charitatem nonhabeat, nihil est: non quia potest in quoquam esse prophetia sine charitate,sed quia, si esset, prodesse non potest. Opus igitur est ad solvendum istam quaestionem ut ostendamus aliquem reprobumhoc donum habuisse prophetiae. Quod si neminem inveniremus, hoc iste ipse Saul satis ostenderet. Sed tamenet ille Balaam reprobus apparet; non enim eum tacet Scriptura divino judicioesse damnatum, et tamen prophetiam habebat, quia ei charitas deerat, ineratvoluntas maledicendi populo Israelitico, quam hostis pretio comparaverat, quieum ad maledicendum mercede conduxerat. Dono tamen ille prophetizandi, quo aspergebatur, benedicebat invitus: necilla verba parum attestantur huic sententiae, quae in Evangelio scripta sunt,multos dicturos in illa die, Domine, Domine, in nomine tuo manducavimus et bibimus, et in nomine tuo prophetavimus: in nomine tuo multas virtutes fecimus. Quibus tamen dicturus est, Non novi vos, recedite a me, operarii iniquitatis (voir: Mt, 7, 23 et Lc, 13, 27) ; non enim eos mentientes putabimusista dicturos in illo judicio, ubi nullus erit fallendi locus; aut ullam vocemtalium legimus dicentium, Dileximus te. Poterunt ergo dicere, In nomine tuo prophetavimus, cum sint improbiet reprobi, non autem poterunt dicere, dilectionem quam mandasti,tenuimus. Nam si dicent, tunc eis respondebitur, Non novi vos. In hoc enim cognoscitur, inquit, quia discipuli mei estis, si vos invicem diligatis (voir: Jn, 13) . Exemplum itaque hujus Saul resistit superbis nonnullis haereticis, qui velaliquid boni de muneribus sancti Spiritus negant posse dari eis qui ad sortemsanctorum non pertinent, cum eis dicimus habere posse illos baptismisacramentum, quod, cum ad Ecclesiam catholicam veniunt, non est in eis ullomodo violandum, aut, quasi non habeant, tradendum: sed tamen eos non ideosaluti debere confidere, quia non improbamus quod illos accepisse concedimus,sed oportere cognoscere unitatis societatem vinculo charitatis ineundam, sinequa omnino quidquid habere potuerunt, quamvis per se sanctum atque venerandum,ipsi tamen nihil sunt, tanto indigniores effecti praemio vitae aeternae, quantoillis donis non bene usi sunt, quae in hac vita, quae transitura est,acceperunt. Non autem bene utitur nisi charitas: et charitas omnia tolerat, atque ideonon scindit unitatem, cujus ipsa est fortissimum vinculum; non enim et servusille non accepit talentum, aut aliquid aliud intelligitur talentum, quam munusutique aliquod divinum. Sed qui habet dabitur ei, qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo (voir: Lc, 8, 18) . Quod non habet, auferri non potest, sed aliud non habet, ut merito auferaturquod habet. Non habet charitatem utendi, ut auferatur quidquid aliud habet, quod sinecharitate non prodest. Non igitur mirum, regem Saul et eo tempore, quo primum unctus est, accepissespiritum prophetandi, et postea cum esset propter inobedientiam reprobatus,recedente ab eo spiritu Dei, arreptum esse maligno spiritu a Domino: qui etiamipse spiritus Domini appellatus est propter ministerium, quia omnibus etspiritibus malis bene utitur Dominus, vel ad damnationem quorumdam, vel adprobationem; et quamvis non sit malignitas a Deo, non est tamen potestas nisi aDeo. Dictum est etiam sopor Domini, qui occupaverat ejusdem Saul milites, cumDavid hastam et scyphum abstulisset a capite dormientis: non quia tunc sopor inDomino erat, ut ipse dormiret, sed quia ille sopor qui tunc hominesapprehenderat, nutu Dei erat infusus, ne David et servi ejus in eo locopraesentia sentiretur. Neque illud mirum est, rursus eumdem Saul accepisse spiritum prophetiae cumpersequeretur justum, et eum comprehensurus et necaturus venisset in locum ubierat congregatio prophetarum; sic enim satis demonstratum est, neminem de talimunere securum esse debere, tamquam sit acceptissimus Deo, si non habeatcharitatem, quandoquidem illud donum, et Sauli dari potuit, propter arcanumquidem alicujus sacramenti, sed tamen dari potuit reprobato, et invido, etingrato, et reddenti mala pro bonis, et ne post ipsam quidem acceptionemspiritus correcto in melius et mutato.

Auctor incertus (Beda ?)

  • Liber 1, Caput 12
    • Mittit Saul custodes ad domum David, ut custodirent eum, et interficeretur ( S1, 19, 11). Abscessit autem David recte, et fugit, atque salvatus est. Cumque venissent nuntii Saul, invenerunt statuam in lecto David positam, et pellem pilosam caprarum ad caput ejus. Audiamus ergo quid hoc significet quod miserit Saul ad custodiendum domum David, ut eum interficeret. Hoc non ad crucem Domini, sed tamen ad passionem ejus pertinet. Crucifixus enim Christus, et mortuus, et sepultus est. Erat ergo illa sepultura tanquam domus, ad quam custodiendam misit regnum Judaeorum, quando custodes adhibiti sunt sepulcro Christi. Quomodo ergo custodita est domus, si David figurabat Christum ut Christus interficeretur, dum non in sepultura Christus, sed in cruce sit interfectus? Refertur ergo hoc ad corpus Christi, quia interficere Christum erat tollere nomen Christi. Neque enim crederetur in Christum, si mendacium praevaleret custodum, qui corrupti sunt, ut dicerent: Quia dormientibus nobis venerunt discipuli ejus, et abstulerunt eum (voir: Mt, 28, 13) . Hoc est itaque velle Christum interficere, nomen resurrectionis ejus exstinguere, ut mendacium Evangelio praeferretur. Sed sicut illud non valuit Saul ut interficeret David, sic nec hoc potuit regnum Judaeorum efficere ut memoriam Christi deleret. Isti qui de Saul virtute, id est de regno Judaeorum in Christo praesumere voluerunt, offenderunt in lapidem offensionis tanquam in statuam: et haedus ejus visus erat agnus, quia in quo peccatum non invenerunt, quasi peccatorem persecuti sunt. Igitur David regiae manus ictum evitans, ejusque persecutionem declinans fugit, venitque ad Samuelem, et misit Saul nuntios, qui apprehenderent David. Samuel autem erat inter prophetas et coetum prophetarum, qui isto tempore prophetabant. Nuntii autem qui missi sunt, accepto eodem spiritu prophetaverunt. Missisque aliis, hoc contigit et tertiis nihilominus. Postea vero cum et ipse Saul venisset, factus est super eum spiritus Dei, et ambulabat ingrediens, et prophetabat. Quaeritur autem quomodo et illi cum missi essent ad tenendum hominem, et ad necem ducendum, tales spiritu effici meruerunt: et Saul ipse qui miserat, veniens, et ipse sanguinem innocentem quaerens effundere, accipere meruit spiritum illum, et prophetare. Quantum enim ad litteram attinet, non est mirum hominem reprobum ad momentum transitorie prophetasse, dum etiam multi simile prophetiae donum legantur habuisse: sicut Balaam ille reprobus, quem non tacet Scriptura judicio divino esse damnatum, sed tamen prophetiam habebat. Nec illa verba parum attestantur huic sententiae, quae in Evangelio scripta sunt, multos dicturos in illa die: Domine, Domine, in nomine tuo manducavimus, et bibimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus. Quibus dicturus est: Non novi vos: discedite a me, operarii iniquitatis (voir: Mt, 7, 23) [mauvais référencement: Mt, 25, 41] . Mystice autem exemplum hujus Saul nuntiorumque ejus in hac sententia figurat nonnullos haereticos, qui aliquid boni de muneribus sancti Spiritus habent, sicut testamenta legis et Evangelii, sicut baptismi sacramentum. Qui cum ad Ecclesiam catholicam veniunt, non est in eis ullo modo violandum, aut quasi non habeant tradendum: sed tamen eos non ideo debere confiteri salutem, quia non improbamus quod illos accepisse credimus. Sed oportet eos cognoscere unitatem et societatem vinculo charitatis, sine qua omnino quidquid habere poterunt, quamvis sanctum sit atque venerandum, ipsi tamen nihil sunt, tanto indigniores effecti praemio vitae aeternae, quanto illis donis non bene usi sunt quae in hac vita, quae transitoria est, acceperunt. Item exemplum atque imago hujus Saul nuntiorumque ejus, in hoc loco Judaeorum non incongrue gestat personam; qui dum adversari cupiunt Christo, habent in ore sacramenta legis et prophetarum: ad testimonium Christi, et cum Ecclesia quasi cum prophetis de Scripturis disputant, sicut illi cum prophetis vaticinabantur.