v. 1 :Ante diem festum Paschae, sciens Iesus quia venit hora eius ut transeat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos.
v. 2 :Et coena facta, cum diabolus iam misisset in cor ut traderet eum Iudas Simonis Iscariotae:
v. 3 :sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit:
v. 4 :surgit a coena, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum, praecinxit se.
v. 5 :Deinde mittit aquam in pelvim, et coepit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat praecinctus.
v. 6 :Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus: Domine, tu mihi lavas pedes?
v. 7 :Respondit Iesus, et dixit ei: Quod ego facio, tu nescis modo: scies autem postea.
v. 8 :Dicit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in aeternum. Respondit ei Iesus: Si non lavero te, non habebis partem mecum.
v. 9 :Dicit ei Simon Petrus: Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput.
v. 10 :Dicit ei Iesus: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes.
v. 11 :Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum; propterea dixit: Non estis mundi omnes.
v. 12 :Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis: Scitis quid fecerim vobis?
v. 13 :Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis: sum etenim.
v. 14 :Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes.
v. 15 :Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.
v. 16 :Amen, amen dico vobis: non est servus maior domino suo: neque apostolus maior est eo qui misit illum.
v. 17 :Si haec scitis, beati eritis si feceritis ea.
v. 18 :Non de omnibus vobis dico: ego scio quos elegerim; sed ut adimpleatur Scriptura: Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum.
v. 19 :Amodo dico vobis, priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum.
v. 20 :Amen, amen dico vobis: qui accipit si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit.
v. 21 :Cum haec dixisset Iesus, turbatus est spiritu: et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me.
v. 22 :Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, haesitantes de quo diceret.
v. 23 :Erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat Iesus.
v. 24 :Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei: Quis est, de quo dicit?
v. 25 :Itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu, dicit ei: Domine, quis est?
v. 26 :Respondit Iesus: Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Iudae Simonis Iscariotae.
v. 27 :Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Iesus: Quod facis, fac citius.
v. 28 :Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei.
v. 29 :Quidam enim putabant, quia loculos habebat Iudas, quod dixisset ei Iesus: Eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum: aut egenis ut aliquid daret.
v. 30 :Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox.
v. 31 :Cum ergo exisset, dixit Iesus: Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo.
v. 32 :Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso: et continuo clarificabit eum.
v. 33 :Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quaeretis me; et sicut dixi Iudaeis, quo ego vado, vos non potestis venire: et vobis dico modo.
v. 34 :Mandatum novum do vobis: ut diligatis invicem: sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.
v. 35 :In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.
v. 36 :Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis? Respondit Iesus: Quo ego vado non potes me modo sequi: sequeris autem postea.
v. 37 :Dicit ei Petrus: Quare non possum te sequi modo? animam meam pro te ponam.
v. 38 :Respondit ei Iesus: Animam tuam pro me pones? amen, amen dico tibi: non cantabit gallus, donec ter me neges.