Evangelium secundum Ioannem

Caput 13

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 34 : Mandatum novum do vobis: ut diligatis invicem: sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.

Poètes

Commentaires

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Caput 1
    • Sed dicit aliquis, posse quidem fieri, ut prophetiam quisque non habeat, et tamen habeat charitatem, atque ideo Christi membris adnumeratus inhaereat: sed fieri non posse, ut prophetiam habeat, et non habeat charitatem. Nihil est enim homo habens prophetiam sine charitate. Ita fortasse quemadmodum possumus dicere, nihil esse hominem habentem animam sine mente: non quia potest inveniri homo, qui mentem non habeat, habens animam, sed, quia nihil esset, si inveniri possit. Sic etiam dici potest: corpus figuram habet, colorem non habet: videri non potest, non quia est corpus, cui desit color, sed quia, si deesset, cerni non possit. Ita fortasse dictum est, quod si quisque habet prophetiam, et charitatem non habet, nihil est, non quia potest in quoquam esse prophetia sine charitate, sed quia, si esset, prodesse non posset. Opus est ergo ad solvendum istam quaestionem, ut ostendamus aliquem reprobum hoc donum habuisse prophetiae. Quod si neminem invenerimus, hoc iste ipse Saul satis ostenderet. Sed tamen etiam ille (voir: Nb, 20, 5 et Nb, 20, 24) Baalam reprobus apparet: non enim eum tacet scriptura divino judicio esse damnatum, et tamen prophetiam habebat, et quia ei charitas deerat, inerat voluntas maledicendi populo Israelitico, quam hostis pretio comparaverat, qui eum ad maledicendum mercede conduxerat; dono tamen illo prophetandii, quo aspergebatur, benedicebat invitus. Nec illa verba parum attestantur huic sententiae, quae in Evangelio scripta sunt, multos dicturos in illa die: Domine, Domine, in nomine tuo manducavimus, et bibimus, et in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus ( Mt, 7, 22). Quibus tamen dicturus est: non novi vos: recedite a me, operarii iniquitatis. Non enim eos mentientes putabimus ista dicturos in illo judicio, ubi nullus erit fallendi locus, aut ullam vocem talium legimus dicentium: dileximus te. Poterunt ergo dicere: in nomine tuo prophetavimus ( Mt, 7, 22), cum sint improbi, et reprobi: non autem poterunt dicere, dilectionem, quam mandasti, tenuimus: nam si dicent, non eis respondebitur: non novi vos. In hoc enim cognoscetur , inquit, quia discipuli mei estis si vos invicem diligatis ( Jn, 13, 34 et Jn, 13, 35).