V. 2 :
Et coena facta, cum diabolus iam misisset in cor ut traderet eum Iudas
Simonis Iscariotae:
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 2, Caput 1
Sed ea quae manducavit et bibit, quae amarum animum habuit, quae flevit
largiter, quae votum vovit, quia illa mens omnipotentem Deum digne
laudare potest, quae dignis agonibus ad charitatis ejus summa pervenit,
haec quidem diuturno usu contemnere omnia didicit; et dum cuncta creata
ab intentione abjicit, tanto amplius in visione aeternae majestatis
gaudet, quanto alicujus creaturae species in sui amore hanc retinere non
praevalet. Haec ergo dicit:
Exsultavit cor meum in Domino
(
S1, 2, 1), quae eum, contemptis omnibus, solum amat.
In hunc profecto affectum venerat, qui dicebat:
Quid mihi restat in coelo, et a te quid volui super
terram
(
Ps, 72, 25). Hinc in Deo exsultans, dicit:
Vultum tuum, vultum tuum, Domine, requiram
(
Ps, 26, 8) [mauvais référencement: Ps, 26, 25]. Hinc sponsa in Canticis petit, dicens:
Osculetur me osculo oris sui
(
Ct, 1, 1). Dum ergo dicit:
Exsultavit cor meum in Domino
(
S1, 2, 1), quid aliud quam in ejus se osculis inhaesisse quem
ardenter diligit gloriatur? Et idcirco illa sola haec dicit,
quae experta novit quae vis amoris sit in thalamo sponsi.
Cunctis quippe passionum victoriis illustrata, et praelata virtutum
culmine, ad illam sublimitatem pervenit ex qua per gaudium mirae
devotionis exsultationisque cor suum in Deo posuit. Et quia
cor suum dicit, quid aliud quam mentis suae libertatem
asseruit? Reprobi quidem corda sua non habent, quia ea
diabolus possidet. Unde et de proditore dicitur:
Cum diabolus jam misisset in cor, ut traderet eum Judas
Simonis Iscariotes
(
Jn, 13, 2). Si enim Judas cor suum, et non diabolus,
possideret, ipse potius in eo bonum quam diabolus malum
poneret. Quo contra electus vir loquitur, dicens:
Animam meam porto in manibus meis
(
Jb, 13, 14). Quid enim aliud manus electi est quam
potestas internae libertatis? Quid ergo ei est, animam in
manibus portare, nisi internae libertatis gloriam in potestate
retinere? Quotiescunque ergo graviter delinquimus, cor
nostrum nos non habemus. Quare et Jeremias Judaico populo
graviter delinquenti improperans, ait:
Audi, popule stulte, et qui non habes cor
(
Jr, 5, 21). Hinc item conversus alter propheta Deo
confitetur, dicens:
Invenit servus tuus cor suum
(
S2, 7, 27). Dicit ergo:
Exsultavit cor meum in Domino
(
S1, 2, 1), ut libertatem mentis assereret, sine qua Deum digne
laudare non posset. Sequitur:
Exaltatum est cornu meum in Deo meo.
(
S1, 2, 1)
Commentaires
Gregorius I (540-604)