Evangelium secundum Ioannem

Caput 13

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 31 : Cum ergo exisset, dixit Iesus: Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 6, Caput 2
    • Perfecti etenim viri, quia a rigore justitiae nulla laude mollescunt, tales ante quales post laudis suae testimonium sunt, et quae prius dixerant, eadem post repetendo confirmant. Sed quaerendum est, quid significet hoc, quod dicitur: Hodie. ( S1, 15, 28) Si enim reproborum vita nox est, quid est quod in die Saul regnum scinditur? Sed si nox est vita pastoris reprobi, cum ejus regnum scinditur, diem facit. Dies quippe non fit, nisi eum nox recedit. Dicit ergo, Hodie, ( S1, 15, 28) quia caligo inobedientis damnari perhibetur. Unde et exeunte Juda Dominus dicit: Nunc clarificatus est filius hominis ( Jn, 13, 31); quia noctem vitae illius vidit discedere, et puram lucem justitiae in aliis discipulis permanere. Dicitur etiam: Hodie, ( S1, 15, 28) quia amoto superbo, regi humili regnum tradebatur. Unde et subditur: Et tradidit illud proximo tuo meliori te. ( S1, 15, 28) Cum ergo dies dicitur, non abjecti regis lucidum aliquid cernitur, sed substituti gloria praedicatur, qui de regni culmine magnae virtutis debebat splendore radiare. Et divinae sententiae incommutabilitatem asserens subdit, dicens: Porro triumphator in Israel non parcet, et poenitudine non flectetur. ( S1, 15, 29)