V. 29 :
porro Triumphator in Israhel non parcet et paenitudine non flectetur neque enim homo
est ut agat paenitentiam
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 6, Caput 2
Perfecti etenim viri, quia a rigore justitiae nulla laude mollescunt,
tales ante quales post laudis suae testimonium sunt, et quae prius
dixerant, eadem post repetendo confirmant. Sed quaerendum
est, quid significet hoc, quod dicitur:
Hodie.
(
S1, 15, 28) Si enim reproborum vita nox est, quid est quod in die
Saul regnum scinditur? Sed si nox est vita pastoris reprobi,
cum ejus regnum scinditur, diem facit. Dies quippe non fit,
nisi eum nox recedit. Dicit ergo,
Hodie,
(
S1, 15, 28) quia caligo inobedientis damnari perhibetur. Unde et
exeunte Juda Dominus dicit:
Nunc clarificatus est filius hominis
(
Jn, 13, 31); quia noctem vitae illius vidit discedere, et puram lucem
justitiae in aliis discipulis permanere. Dicitur etiam:
Hodie,
(
S1, 15, 28) quia amoto superbo, regi humili regnum tradebatur.
Unde et subditur:
Et tradidit illud proximo tuo meliori te.
(
S1, 15, 28) Cum ergo dies dicitur, non abjecti regis lucidum
aliquid cernitur, sed substituti gloria praedicatur, qui de regni
culmine magnae virtutis debebat splendore radiare. Et divinae
sententiae incommutabilitatem asserens subdit, dicens:
Porro triumphator in Israel non parcet, et poenitudine non
flectetur.
(
S1, 15, 29)
Liber 6, Caput 2
Quis enim hujus triumphatoris nomine, nisi Conditor humani generis
intelligendus est? Nam occultos adversarios quicunque
superat, ejus virtute vincit, qui ei gratiam superandae tentationis
impendit. Quid est quod triumphator non parcere dicitur, cum
Samuel rogatur? quia cum praedicatores peccantibus subditis
irascuntur, cum superbos aut lubricos divina sententia feriunt, non
impetu furoris sui, sed divinae voluntatis judicium
exsequuntur. Quasi certe dicat: Ego quidem non meam, sed
illius sententiam protuli, qui quod decernendo profert, revocari non
potest. Non ergo parcit, et poenitudine non flectitur; sed
eis qui, nec a peccatis suis desinere, nec peccatorum possunt quae
diligunt poenitere et causam subjiciens, ait:
Neque enim homo est, ut agat poenitentiam.
(
S1, 15, 29) Quasi dicat: Et iterum esse ei est, cui mutabilitas
nulla est. Potest etiam triumphatoris nomine substituti regis
perfectio designari, qui et multorum triumphorum gloriam habiturus erat,
et contra voluntatem Conditoris parcere alicui non auderet.
Unde et in hoc ipso eodem libro, de eo scriptum est:
Et percutiebat David omnem terram, nec relinquebat viventem
virum, et mulierem.
(
S1, 27, 9) De eo etiam dicitur:
Neque enim homo est, ut agat poenitentiam.
(
S1, 15, 29) Quid enim hoc loco homo, nisi carnalibus passionibus
subditus designatur? Quasi adhuc superbum mordeat, dicens: Te
modo peccatorum poenitet, cum audaciae tuae sententiam percipis; sed
ille poenitentiam non aget, qui, ut homo et inobedientiae, et tumori non
subjacet. Et ille adhuc in ore suo confitetur, dicens:
Peccavi.
(
S1, 15, 30) Ipsius autem confessionis qualitatem ostendit, quia
subjunxit, dicens:
Sed nunc honora me coram senioribus populi mei, et coram
Israel.
(
S1, 15, 30)
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 14
Porro triumphator in Israel non parcet et poenitudine non flectetur: neque
enim homo est, ut agat poenitentiam.
(
S1, 15, 29) In Hebraeo legitur: « Porro triumphator Israel non mentietur. » Triumphatoriste
Deus est, cui omnis victoria recte ascribitur. Non mentietur, quia ea quae
promittit sibi famulantibus largitur. Poenitudine non flectitur, quia non
poenitet eum de bonis quae largitus est, quiamutabilis non est, sed secundum justitiam
et veritatem universa dijudicat.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 15
Porro triumphator in Israel non parcet et poenitudine
non flectetur. Neque enim homo est ut agat
poenitentiam
(
S1, 15, 29), etc. Triumphator in Israel Dominus est, cui omnis victoria recte
ascribitur, quia mutabilis non est, sed secundum justitiam et veritatem
universa dijudicat. Notandum autem quod alia editio habet:
Non revertar, inquit Samuel, tecum, quia sprevisti
verbum Domini, et spernit te Dominus, ne sis rex super
Israel. Et convertit Samuel faciem suam ut
abiret, et tenuit Saul, pinnulam diploidis, et disrupit eam.
Et dixit ad eum Samuel: Disrupit Dominus regnum
Israel de manu tua hodie, et dabit proximo tuo bono super
te. Et dividetur Israel in duo, et non
convertetur, neque poenitebit eum, quoniam non est sicut
homo, ut poeniteat eum; ipse minatur, et non
permanet
(
Aug, sl). Iste cui dicitur:
Spernit te Dominus, ne sis rex super Israel, et disrupit
Dominus regnum ab Israel de manu tua hodie
(
Aug, sl), quadraginta regnavit annis super Israel, tanto scilicet temporis
spatio, quanto et ipse David, et audivit hoc primo tempore regni sui;
intelligamus ideo dictum quia nullus de ejus stirpe fuerat regnaturus,
et respiciamus ad stirpem David, unde exortus est secundum carnem
Mediator Dei et hominum, et homo Christus Jesus.
(
1Ti, 2) Non autem in Scriptura, quod in plerisque Latinis codicibus,
legitur: « Disrupit Dominus regnum Israel de manu tua; » sed sicut a
nobis positum est inventum in Graecis: « Disrupit Dominus regnum ab
Israel de manu tua, » et intelligatur, « de manu tua, » quod est, « ab
Israel. » Populi quoque Israel personam figurate gerebat homo iste, qui
populus regnum fuerat amissurus, Christo Jesu Domino nostro per Novum
Testamentum non carnaliter, sed spiritaliter regnaturo. De
quo dum dicitur: « Et dabit illud proximo tuo, » ad carnis cognationem
id refertur. Ex Israel enim Christus secundum carnem, unde et
Saul. Quod vero additum est, « bono super te, » potest quidem
intelligi, « meliori te; » nam et quidam sic sunt interpretati.
Sed melius sic accipitur, « bono super te, » ut quia ille
bonus est, ideo sit super te, juxta illud aliud propheticum:
Donec ponam omnes inimicos tuos sub pedibus tuis,
(
Ps, 109, 1) [mauvais référencement: Ps, 109] in quibus est et Israel, cui suo persecutori regnum abstulit
Christus, quamvis fuerit illic et
Israelita, in quo dolus non erat,
(
Jn, 1, 47) [mauvais référencement: Jn, 1] quoddam frumentum quasi illarum palearum. Nam utique
inde erant apostoli, inde tot martyres, quorum primus Stephanus
(voir:
Ac, 7)
; inde tot Ecclesiae, quas apostolus Paulus commemorat, in
conversione magnificantes Dominum. De qua re non dubito intelligendum
quod sequitur, Et dividetur Israel in duo (
S1, 15, 28). In Israel scilicet
inimicum Christo, et Israel adhaerentem Christo; in Israel ad ancillam,
et Israel ad liberam pertinentem. Nam ista duo genera primum
simul erant, velut Abraham adhuc adhaeret ancillae, donec sterilis per
Christi gratiam fecundata clamaret:
Ejice ancillam et filium ejus.
(
Gn, 21) Propter peccatum quidem Salomonis, regnante filio ejus Roboam,
scimus Israel in duo fuisse divisum, atque ita perseverasse, habentibus
singulis partibus reges suos, donec illa gens tota a Chaldaeis esset
ingenti vastatione subversa atque translata. Sed hoc quid ad
Saulem, cum, si tale aliquod comminandum esset, ipsi David potius fuerit
comminandum, cujus erat filius Salomon? Postremo nunc inter se gens
Hebraea divisa non est, sed indifferenter in ejusdem erroris societate
dispersa per terras. Divisio vero illa, quam Deus sub persona
Saulis illius regni et populi figuram gerentis eidem regno populoque
minatus est, aeterna atque immutabilis significata est. Per
hoc adjunctum est: « Et non convertetur, neque poenitebit eum, quoniam
non est sicut homo, ut poeniteat eum: ipse minatur et permanet; » id
est, homo minatur, et non permanet; non autem Deus, quem non poenitet
sicut hominem. Ubi enim legitur quod poeniteat eum, mutatio
rerum significatur, immutabili praescientia manente divina.
Ubi ergo non poenitere dicitur, non mutare intelligitur.
Prorsus insolubilem videmus per haec verba prolatam divinitus
fuisse sententiam de ista divisione populi Israel et omnino perpetuam.
Quicunque enim ad Christum transierunt, vel transeunt, vel transibunt,
inde non erant, inde secundum Dei praescientiam, non secundum generis
humani unam eamdemque naturam. Prorsus quicunque ex
Israelitis adhaerentes Christo perseverant in illo, nunquam erunt cum
Israelitis qui ejus inimici usque in finem vitae hujus esse persistunt;
sed in divisione quae hic praenuntiata est, perpetuo
permanebunt.
Hugo de Sancto Victore
-1141
Liber 1, Caput 1
Porro triumphator in Israel non parcet, nec poenitudine flectetur.
(
S1, 15, 29) Hebraeus habet sic: Vagham, Neza Izrahelloe Zachir, ; id est, porro virtus
Israel non mentietur.
Hoc vult dicere, quod Deus qui est triumphator in Israel, quia per eum Israel
triumphat et vincit; sine virtutis Israel, id est dans virtutem et fortitudinem
Israel; ipse non mentietur, ut verbum suum mutet, sicut tu modo verbum ejus cassare
conatus es, non faciens quod praecepit. Ipse autem non mentietur, sed ad
effectum perducet verbum suum, sive non parcet quasi miseratione aliqua mutatus, ut
non impleat quod proposuit, sicut tu prius videri voluisti parcens hominibus dignis
morte, et mendacem faciens Deum. Nec poenitudine flectetur, ut poeniteat
eum proposuisse, et sic flectatur, et non faciat quod facere cogitavit. Neque enim
homo est ut agat poenitentiam. Homo enim qui malum velle potest et mutare
potest, poenitentiam agere potest.
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 1, Caput 13
Porro triumphator in Israel non parcet, et poenitudine non flectetur:
neque enim homo est, ut agat poenitentiam
(
S1, 15, 29).
In Hebraeo legitur, porro triumphator Israel non mentietur.
Triumphator iste Deus est.
Non mentietur, quia ea quae promittit sibi famulantibus, largitur.
Poenitudine non flectetur, quia non poenitet eum de bonis quae largitus
est.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 1, Caput 1
Quod si ita sane est, ut nomen scientiae rebus, quas per sensus corporis experimur,
deputandum sit, nulla est omnino scientia Dei. Non enim Deus per seipsum ex corpore
et animo
constat, sicut homo, sed melius dicitur, aliam esse scientiam Dei, et non ejusdem
generis,
cujus ista est, quae hominum dicitur: sicut etiam id ipsum, quod Deus dicitur, longe
aliud
est, quam quemadmodum est dictum, quod
stetit in synagoga deorum
(
Ps, 81, 1). Tamen ad non latere quoquo modo pertinet communicatio ipsa vocabuli. Sic etiam de
ira
hominis detraho turbulentum motum, ut remaneat vindictae vigor, atque ita utcunque
surgo ad
innotescentiam illius, quae appellatur ira Dei. Item de misericordia si auferas
compassionem cum eo quem miseraris participatae miseriae, ut remaneat tranquilla bonitas
subveniendi, et a miseria liberandi, insinuatur misericordiae divinae qualiscunque
cognitio.
Zelum quoque Dei non repudiemus, et aspernemur, cum scriptum invenimus, sed auferamus
de
humano zelo pallidam tabem doloris, et morbidam perturbationem animi, remaneatque
illud solum
judicium, quo corruptio castitatis impunita esse non sinitur, et adsurgimus, ut incipiamus
aliquo modo capere zelum Dei. Quapropter cum legimus etiam Deum dicentem poenitet me:
consideremus, quod id soleat in hominibus opus poenitendi, cum procul dubio reperitur
voluntas
mutandi, sed in homine cum dolore animi est; reprehendit enim in se, quod temere fecerit.
Auferamus ergo ista quae de humana infirmitate atque ignorantia veniunt, et remaneat
solum
velle, ut non ita sit aliquid, quemadmodum erat. Sic potest aliquantum intimari menti
nostrae,
qua regula intelligatur quod poenitet Deum. Cum enim poenitere dicitur, vult
non esse aliquid sicut fecerat, ut esset, sed tamen, ut cum ita esset, ita esse debeat:
et cum
ita esse jam non sinitur, jam non debet esse ita, perpetuo quodam, et tranquillo aequitatis
judicio, quo Deus cuncta mutabilia incommutabili voluntate disponit. Sed quoniam
praescientiam, et scientiam cum laude solemus in hominibus appellare, iramque ipsam
solet
humanum genus in magnis potestatibus tremere, potius quam reprehendere, congruenter
putamus
talia dici de Deo. Qui autem zelat, et quem aliquid poenitet, quoniam vel culpari
solet, vel
in se culpam corrigere, atque ideo cum reprehensione ista de hominibus dici, propterea
movet
cum legimus esse aliquid in Deo ejusmodi. Sed illa scriptura omnibus consulens, propterea
magis et ista ponit, ne quae placent, sic intelligantur in Deo, quomodo consueverint
in
hominibus intelligi. Per haec enim, quae displicent, cum ea non audemus sic intelligere
in
Deo, ut inveniuntur in homine, discimus etiam illa sic quaerere, quae apta esse atque
convenientia putabamus. Nam si propterea non est illud de Deo dicendum, quia in homine
displicet, non dicamus incommutabilem Deum, quia de hominibus cum reprehensione dictum
est:
Non enim est illis commutatio
(
Ps, 54, 20) [mauvais référencement: Ps, 53, 20]
. Item sunt quaedam, quae in homine laudabilia sunt: in Deo autem esse non possunt:
sicut pudor quidem aetatum viridiorum magnum est ornamentum, sicut timor Dei: non
enim tantum
in veteribus libris laudatur, sed Apostolus etiam dicit:
perficientes sanctificationem in timore Dei,
(
1Co, 7, 1) qui utique nullus in Deo est. Sicut ergo laudabilia hominum recte intelliguntur in
Deo,
non ut in hominibus, sed vocabulis tantummodo communibus longe alia ratione, et modo.
Nam
paulo post idem Samuel, cui dixerat Dominus:
poenitet me, quod constituerim regem Saul
(
1Co, 15, 11), ipsi Sauli ait de Deo :
quoniam non est sicut homo, ut poeniteat eum
(
S1, 15, 29). Ubi videlicet satis ostendit etiam, cum dicit Deus, poenitet me, non humano more
accipiendum esse, sicut jam quantum valuimus, disputavimus.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Hugo de Sancto Victore -1141
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Theutmirus; Claudius Taurinensis