V. 9 :
et percutiebat David omnem terram nec relinquebat viventem virum et mulierem
tollensque oves et boves et asinos et camelos et vestes revertebatur et veniebat ad
Achis
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 6, Caput 2
Quis enim hujus triumphatoris nomine, nisi Conditor humani generis
intelligendus est? Nam occultos adversarios quicunque
superat, ejus virtute vincit, qui ei gratiam superandae tentationis
impendit. Quid est quod triumphator non parcere dicitur, cum
Samuel rogatur? quia cum praedicatores peccantibus subditis
irascuntur, cum superbos aut lubricos divina sententia feriunt, non
impetu furoris sui, sed divinae voluntatis judicium
exsequuntur. Quasi certe dicat: Ego quidem non meam, sed
illius sententiam protuli, qui quod decernendo profert, revocari non
potest. Non ergo parcit, et poenitudine non flectitur; sed
eis qui, nec a peccatis suis desinere, nec peccatorum possunt quae
diligunt poenitere et causam subjiciens, ait:
Neque enim homo est, ut agat poenitentiam.
(
S1, 15, 29) Quasi dicat: Et iterum esse ei est, cui mutabilitas
nulla est. Potest etiam triumphatoris nomine substituti regis
perfectio designari, qui et multorum triumphorum gloriam habiturus erat,
et contra voluntatem Conditoris parcere alicui non auderet.
Unde et in hoc ipso eodem libro, de eo scriptum est:
Et percutiebat David omnem terram, nec relinquebat viventem
virum, et mulierem.
(
S1, 27, 9) De eo etiam dicitur:
Neque enim homo est, ut agat poenitentiam.
(
S1, 15, 29) Quid enim hoc loco homo, nisi carnalibus passionibus
subditus designatur? Quasi adhuc superbum mordeat, dicens: Te
modo peccatorum poenitet, cum audaciae tuae sententiam percipis; sed
ille poenitentiam non aget, qui, ut homo et inobedientiae, et tumori non
subjacet. Et ille adhuc in ore suo confitetur, dicens:
Peccavi.
(
S1, 15, 30) Ipsius autem confessionis qualitatem ostendit, quia
subjunxit, dicens:
Sed nunc honora me coram senioribus populi mei, et coram
Israel.
(
S1, 15, 30)
Commentaires
Gregorius I (540-604)