Liber Primus Samuelis

Caput 27

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12
PrécédentSuivant

V. 8 : et ascendit David et viri eius et agebant praedas de Gesuri et de Gedri et de Amalechitis hii enim pagi habitabantur in terra antiquitus euntibus Sur usque ad terram Aegypti

Poètes

Ps. Hildebertus Cenomanensis Pseudo-Hildebertus

  • liber 1 , v. 771. 772. :

    Hinc Amalech vastans et agens hinc inde rapinas

    Omne quod est perimit, ne sciat illud Achis.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 26
    • Et ascendit David et viri ejus, et agebant praedas de Gessuri, et de Gezri, et de Amalechitis. Hi enim pagi habitabantur in terra antiquitus. ( S1, 27, 8) Hi non erant sub potestate Achis. Habitati in terra dicuntur antiquitus, quia quieti et securi habitati fuerant, etnullius hostis depredationes perpessi.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 27
    • Et ascendit David, et viri ejus; et agebant praedas de Gessuri, et de Gerzi, et de Amalecitis. Hi enim pagi habitabantur in terra antiquitus. ( S1, 27, 8) Hi pagi non erant sub potestate Achis.Habitati in terra antiquitus dicuntur, quia quieti et securi habitati fuerant, et nullius hostis depraedationes perpessi.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 1, Caput 24
    • Et ascendit David, et viri ejus, et agebant praedas de Gessuri, et de Getri, et de Amalecitis. Hi enim pagi habitabantur in terra antiquitus ( S1, 27, 8). Hi pagi non erant sub potestate Achis. Habitati in terra antiquitus dicuntur, quia quieti et securi habitati fuerant, et nullius hostis depraedationes perpessi.