V. 1 :
et erat vir de Beniamin nomine Cis filius Abihel filii Seror filii Bechoreth filii
Afia filii viri Iemini fortis robore
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 3
Erat vir de Benjamin, nomine Cis, filius
Abiel, filii Seor, filii Bechorath, filii viri Gemini,
fortis robore. Et erat ei filius nomine Saül,
electus et bonus, et non erat vir de filiis Israel
melior illo: ab humero et sursum eminebat super omnem
populum
(
S1, 9, 1 et
S1, 9, 2).
Liber 4, Caput 4
Superius propheta futura prospiciens, ait: Clamabitis ad
Dominum, et non exaudiet, quia petistis vobis
regem. Nunc vero Dominus dicit:
Audi vocem eorum, et constitue super eos
regem
(
S1, 8, 22) [mauvais référencement: S1, 8, 18]
. Quid per hoc nobis ostenditur, nisi quod saepe bonis
rectoribus sanctae Ecclesiae divinitus inspiratur, ut coelestis vitae
studiis eos subdant, qui sub disciplina ejusdem professionis postea
devoti non sunt? Qui profecto postea a facie regis clamaturi
sunt, et tamen divino praecepto regem recipiunt: quia divinitus
inspirantur ad servitutem Dei devote accedere, quos in augmento mercedis
aeternae pastorum sollicitudo magni laboris, sub ejusdem servitutis
vinculo debeat cohibere. Ad Dominum nempe clamare dicuntur, a
facie regis sui: sed quid a Domino missus propheta respondeat, ipsi
reges audiant, ut quid agere debeant, inter ipsos clamores sciant.
Non
, inquit,
exaudiet vos
(
S1, 8, 18). Ergo nec ipsi exaudire debent.
Qui enim in sanctis monasteriis sunt tepidi, medendi sunt, quasi aegri;
non sunt ejiciendi, ut mortui. Nam si a Domino missi sunt,
inter spiritualium unguentorum fomenta resipiscent. Dicat
ergo Dominus:
Constitue super eos regem
(
S1, 8, 22): quia profecto nonnulli ad servitutem Dei veniunt
devoti, qui et refrigescere permittuntur, sed pastorum studio, quorum se
praecepto subdiderant divina inspiratione, ad amorem coelestis patriae
recalescunt. Sed jam qualis pastor ad haec sit idoneus,
exponit, dicens:
Erat vir de Benjamin, nomine Cis, filius
Abiel, filii Seror, filii Bechorath, filii Aphia, filii
viri Jemini fortis robore. Et erat illi
filius vocabulo Saul, electus et bonus, et non erat vir
de Israel melior illo, ab humero et sursum eminebat
super omnem populum
(
S1, 9, 1 et
S1, 9, 2).
Liber 4, Caput 4
Quid est, quod cum rex constituendus ostenditur, patrum nomina
praedicantur: nisi quia indigne assumitur ad principatum sanctae
Ecclesiae, qui sanctorum Patrum in moribus nobilitatem non
tenet? Sex autem patrum nomina assignantur, ut sanctae
conversationis eorum in bona actione perfectio designetur.
Sex enim diebus mundus conditus est, sex aetatibus
consummatur. Sex ergo sunt patres, qui in genealogiae ordine
electorum pastorum sanctae Ecclesiae nominantur: quia nimirum illorum
sunt per imitationem filii, qui in forma sequentium culmen obtinent
perfectionis. Pater vero regis, Cis, id est durus dicitur:
quia profecto ii, quorum sancti praedicatores imitatores sunt, vita et
zelo remissi non sunt. Duri namque sunt, quia peccatoribus
mollia non loquuntur: duri etiam sunt, quia ut alios bene corrigant,
dura quae illis praecipiunt, in sua conversatione
demonstrant. Durus namque videbatur, qui Judaeos arguebat,
dicens:
Genimina viperarum, quis ostendit vobis effugere a
ventura ira? Facite dignos fructus
poenitentiae
(
Mt, 3, 7)
. Sed qui aliis durus erat, sibi remissus non
erat. Nam ut poenitentiae duritiam, quam praedicabat,
Evangelista eum tenere ostenderet, ait:
Habebat vestimentum de pilis camelorum, et zona pellicea
cinctus lumbis: esca autem ejus locustae et mel
sylvestre
(
Mc, 1, 6)
. Ad Ezechiel quoque dicitur:
Ecce dedi frontem tuam duriorem frontibus eorum, ut
adamantem et silicem dedi faciem tuam
(
Ez, 3, 8). Sed qui tam durus contra duros in malo
veniebat, ut dura, quae ventura erant, locuturus ostenderet, diebus
septem in medio eorum, antequam loqueretur, flebat. Sic enim
dicit: Et sedi ubi illi sedebant, et mansi septem dies moerens
in medio eorum. Quia ergo sancti
praedicatores, obstinatis peccatoribus, lenes et mansueti non sunt, et
quod asperum praedicant operantur, duri filius Saul recte
perhibetur. Illos enim imitari electus praedicator debet, qui
et acuta praedicant, et quae loquuntur, observant. Unde et de
eodem regis patre subjungitur:
Fortis robore
(
S1, 9, 1). Sunt nonnulli intra sanctam Ecclesiam, qui
elatione sunt, et arrogantia fortes. Nam magna agunt; sed cum
laudare homines ea quae agunt, desinunt, eadem magna ipsi agere
praetermittunt. Fortis ergo robore est, qui virtutem, quam
monstrat in opere bono, habet a Spiritu sancto. De quo
nimirum robore superius
(voir:
S1, 6, 2)
Anna in cantico vaticinata est, dicens:
Infirmi accincti sunt robore
(
S1, 2, 4). De hoc Dominus discipulis repromittit,
dicens:
Sedete in civitate, donec induamini virtute ex
alto
(
Lc, 24, 49). In hoc robore fortiter gradiebatur ille de
quo scriptum est:
Regressus est Jesus in virtute spiritus in
Galilaeam
(
Lc, 4, 14). Qui ergo durus dicitur, fortis robore
perhibetur: quia electi viri, dum summa praedicant, ingentia
demonstrant: et omne quod altum praecipiunt, omneque quod magnum agunt,
in virtute sancti Spiritus operantur. De quo digne
subjungitur:
Et erat ei filius Saul nomine, electus et bonus
(
S1, 9, 2). Nam qui talium imitator est, utilis non
solum est ad laborem ministerii, sed aptus ad fructum
haereditatis. Electus quippe etiam Judas ad ministerium fuit:
sed quia bonus non fuit, jus amisit successionis. Qui ergo in
Saul adhuc electo et bono significantur, nisi sanctorum Patrum electi
imitatores, qui per doctrinam aliis utiles sunt, et per conversationem
sibi: qui sic alios possunt regere, ut sibimetipsis nequaquam desinant
providere? Electi namque et boni sunt, quia sic lucra aliorum
expetunt, ut sui nulla damna patiantur. Pleni quippe in
seipsis sunt, effluentes aliis, et de abundantia sui sic aliis tribuunt,
ut suae plenitudinis aliquid non amittant. Habent quae aliis
praebeant, sed habentes quae sibi possint sufficere, nulli
praebent. Sic aliis praebere oleum nituntur, ut a se fomenta
luminis non tollantur: ut dum illuminant alios, se non
extinguant. Bene ergo electus et bonus dicitur: quia certe,
qui sanctae Ecclesiae regimen suscipit, dives esse debet, et ornatus
donorum spiritalium et plenitudine meritorum. Et quia de
communi ordine, qui praecellant, eligendi sunt, sequitur:
Et non erat de filiis Israel melior illo
(
S1, 9, 2). Cujus profecto excellentia commendatur, cum
subditur:
Ab humero, et sursum eminebat super omnem populum
(
S1, 9, 2). Hac quippe specie corporis in persona
ordinandi antistitis, praesignantur acta virtutis. Quid enim
in humero nisi fortitudo designatur? Sed qui ab humero, et
sursum super omnem populum eminebat, tam sublimis staturae erat, ut qui
altior esset in populo, capite usque ad humerum regis pertingeret:
futurus vero rex collo et capite altitudinem omnium
superaret. Capita vero quae sunt, nisi subjectae plebis
mentes? Quae cum valde tenduntur, usque ad humerum ordinandi
regis pertingunt? quia is qui ad regendum culmen sanctae
Ecclesiae quaeritur, tantae debet esse perfectionis, ut quidquid populus
de bono opere sibi vult proponere, in sua conversatione debeat
demonstrare. Quasi enim regis humerum capita plebis tangunt,
quando eorum corda, quidquid virtutis in suo pastore quaerunt,
inveniunt. Sed rex praecellit collo, praecellit et
capite. Quid enim in collo, nisi locutio: quid in capite,
nisi mentis contemplatio designatur? Capite ergo et collo
subditorum omnium capita excellit, si contemplationis altitudine
mirabilis est, et sublimitate doctrinae. Quasi enim capite
sublimis est, cum illa de secretis coelestibus contemplatur, quae alii
contemplari non possunt. Collum quoque super alios habet, qui
altitudine locutionis suae mirabilis, aequandus ab aliis non
est. Quasi enim caput in sublime extulerat, qui dicebat:
Veniam ad visiones et revelationes
Domini. Scio hujusmodi hominem sive in
corpore, sive extra corpus, nescio, Deus
scit
(
2Co, 12, 1 et
2Co, 12, 3) [mauvais référencement: 2Co, 12, 2]
. Sed velut electus et bonus rex, ut collum etiam super
capita omnia se tenere ostenderet, ait:
Audivit arcana verba, quae non licet homini loqui
(
2Co, 12, 4)
. Quid vero quasi eminens collum ejus miramur in iis,
quae tacuit? Adaequemus eum, si possumus, in iis quae
dixit. De collo apostoli Pauli processerunt epistolae ejus,
et cum ab illo tempore coeperint eas viri sapientes exponere, adhuc
conantur ea quae dixit melius scire. Cumque quotidie in ejus
eruditione proficiunt, quasi ad summitatem colli innitentes, pertingere
nequaquam possunt. Emineat ergo rex collo, emineat capite,
sit humero sublimis; ut conversatione perfectus sit, eloquio mirabilis,
prae caeteris arduus in arce contemplationis. Sed, qui
conversatione magnus est, eloquio praecipuus, prae omnibus
contemplatione suspensus, priusquam perveniat ad culmen regiminis, signa
exterius habere debet fraternae charitatis: ut videlicet sic proximorum
sollicitudinem habeat, ut ad aeternam vitam lucra animarum
quaerat. Bene ergo in eorum typo subjungitur:
Perierant autem asinae Cis, patris Saul: et dixit Cis
ad Saul filium suum: Tolle tecum unum de pueris, et
surgens vade, et quaere asinas. Qui cum
transissent per montem Ephraim, et per terram Salisa, et
non invenissent, transierunt etiam per terram Salim, et
non erant, et per terram Jemini, et minime
reperere
(
S1, 9, 3 et
S1, 9, 4).
Liber 5, Caput 4
Et cum eligendus rex peteretur, dictum est:
Et erat vir nomine Cis filius Abiae.
(
S1, 9, 1) Quia vero ista stirpis regiae nomina quid significent,
plenius exposuimus; hoc tantummodo exprimamus, quomodo Abner patruelis
Saul esse referatur. Sed Saul filius Cis, id est duri esse
cognoscitur; Abner etiam lucernae filius perhibetur. Durum
hunc, austerae nimis conversationis viros ostendimus designare, Ner
lucernam interpretari. Quid est igitur quod lucerna, et durus
ejusdem patris esse filii dicuntur, nisi quia a Deo est, et quod
Scriptura sancta austerum praecipit, et virtus exterior durae
conversationis? Frater quippe lucernae durus est, quia
gratiam implendae legis ab eo habet a quo ipsa lex ortum
habet. Unde et Psalmista confidenter repromittit, dicens:
Etenim benedictionem dabit, qui legem dedit.
(
Ps, 83, 8) [mauvais référencement: Ps, 83, 7] Legem quippe dare est praecepta vitae electis
proferre, benedictionem etiam dare est gratiam implendae legis
impendere. Quia ergo ab uno sunt tam lumen Scripturae quam
asperitas vitae nostrae, Cis et Ner unius patris filii esse
referuntur. Abner ergo filius Ner, Saul regis patruelis esse
recte dicitur, quia qui ad curam animarum eligitur, durae et asperae
vitae debere esse judicatur. Sed qui praedicatorum adjutores
esse cupiunt, nunquam agunt, quod cupiunt, si lumen Scripturae sanctae,
in quo per cognitionem concepti sunt, in bona operatione atque sancta
praedicatione, velut nascendo, non perficiunt. Cum vero
Scripturarum sanctarum cognitio magis summis doctoribus quam eorum
adjutoribus subditis adscribatur, et exempla conversationis sequi magis
minoribus quam majoribus convenire videantur; quid est quod duri filius
rex dicitur, lucernae vero filius dicitur princeps regis? Sed
his verbis non significat quod summi doctores et eorum adjutores habent,
sed suppresso quod habent, exponit quod singulis agendum est.
Rex quippe, videlicet summus et electus praedicator, quia jam per
altissimae eruditionis scientiam, Scripturae lumen habet, non sic
confidat de scientia, ut aliorum exempla minime sequatur.
Princeps quoque, id est magni doctoris adjutor, quia exemplis ejusdem
sui praepositi subditur, ad lumen innitatur, ut qui exempla sequitur, in
doctrinae altioris eruditionem, quasi in magna lucernae luce
nascatur. Qui ergo eruditus ad majorum exempla per
humilitatem reducitur, exemplis instructus ad Scripturarum splendorem
discendo sublevatur, bene rex filius duri, et princeps lucernae filius
esse perhibetur. Tales viri, quia electis fidelibus utiliter
praeeminent, quia subjectos ad virtutum victorias fortiter provehunt;
sequitur:
Erat autem bellum potens adversus Philistaeos omnibus diebus
Saul.
(
S1, 14, 52)
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 9
Saul ergo petitio interpretatur, qui fuit de stirpe Benjamin,
et filius Cis
filii Abiel, filii Seror, filii Bechorath, filii
Aphia.
(
S1, 9, 1) Et haec nomina bene exprimunt typum Judaeorum.
Benjamin quidem interpretatur filius dextrae. Cis,
durus vel vomitus viri, vel vomens vir.
Abiel, Pater meus Deus. Seror, parvulus sive
turbulentus. Et Bechorath interpretatur primogenitus
tuus. Qui ergo fuit primogenitus Dei, secundum id quod in
propheta scriptum est:
Filius primogenitus meus Israel,
(
Jr, 31) et pater ejus Deus; filius fuit dextrae, quia saepe per auxilium
Domini confortatus hostibus suis praevaluit. Sed quia semper
ingratus exstitit beneficiorum Dei, et durus cervice in blasphemiam
erupit, de magno parvulus, et de placido turbulentus effectus est.
Quod autem unctus est in regem, imaginem Christi portavit.
Unde et beatus David, et ipse Christus nuncupatus, ait ad eum
qui se finxerat Saul occidisse:
Quomodo non timuisti injicere manum tuam in Christum
Domini?
(
S2, 1) Hinc et quod et ab humero sursum Saul supereminebat omnibus,
significat quia caput nostrum Christus sursum super nos est, quem Pater
super omnem potestatem, et omnem principatum, et super omne nomen quod
nominatur, exaltatum consedere secum fecit in coelestibus
(voir:
Ep, 11)
. Nec non et hoc quod de Saul dicitur quod electus et
bonus esset, et filiis Israel non esset eo melior, magis ad Christum
pertinet quam ad ipsum Saul. De quo propheta dicit ex persona
Domini:
Ecce puer meus electus, quem elegi, ponam super eum Spiritum
meum, et judicium gentibus nuntiabit.
(
Es, 42) Et Jeremias ita dicit:
O rex gentium, tuum est enim decus inter cunctos sapientes
gentium, et in universis regnis illorum nullus est similis
tui.
(
Jr, 10) Et in psalmo:
Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino, aut quis similis
erit Deo inter filios Dei?
(
Ps, 88, 7) [mauvais référencement: Ps, 88] Quod autem Saul asinas patris sui Cis perditas quaesivit, et in
itinere quo perrexit ad prophetam venit, qui eum in regem unxit,
significat quod Judaei stultitiam carnalis sensus sequentes, per erroris
devia luxum istius mundi perquirebant. (Asinus enim brutum et luxuriosum
est animal.) Qui ad prophetam venientes, hoc est, ad Moysen, inventas
esse asinas ab eo audierant, hoc est, bona terrae comesuros esse
didicerant, a quo eis unctionis oleum infusum, et regni gubernacula
futura praedicta sunt, in quibus fratres suos ad tempus de manibus
hostium suorum eriperet. Quod autem Samuel Saul in excelsum
ducit, et ibi refectionem praeparat, significat Moysen et omnes
prophetas doctrinis suis populum Hebraeorum semper ad altiora
provocasse, ut scientia spiritali refecti, in culmine virtutum
consisterent, nec relaberentur in foveam vitiorum. Quod autem
Samuel Sauli Videntem quaerenti apparens locutus est, dicens:
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Rabanus Maurus (780-856)