V. 2 :
et erat ei filius vocabulo Saul electus et bonus et non erat vir de filiis Israhel
melior illo ab umero et sursum eminebat super omnem populum
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 2
Quibus profecto verbis mores subditorum carnalium aperte describuntur:
quia dum exteriora appetunt, interiora damna etiam exposita non
attendunt. Sed qui carnaliter praesunt, ipsa ostensione
temporalis potentiae subditis sibi minoribus magnam spem dant
tutelae. Dum ergo dicunt: Rex erit super nos, et
pugnabit bella nostra pro nobis, quid aliud, quam
reproborum subitorum mores insinuant, qui humiles et spirituales
praedicatores despiciunt, ut temporaliter a carnalibus
adjuventur? Quod certe nullatenus agerent, nisi prius lumen
cordis amisissent. Nam si spiritualium virorum humilitatem
foris despiciunt, sed qua potestatis sublimitate intus emineant, cernere
non merentur; in illis quoque externam potestatis tyrannidem vident, sed
qua infirmitate intus deprimatur, non vident. Isti, quia Deo
adhaerent, cum volunt, etiam in exterioribus potentes sunt: illi, qui a
Domino recedunt, spem, quam promittunt de potentia saeculari, exhibere
non possunt fortitudine operationis. Nam, ut de vicino
exempla capiamus, Saul ad pugnanda bella regem postulantium, fortis et
potens eligitur: ita ut, sacra hac historia teste
(voir:
S1, 9, 2)
, ab humero, et sursum populo universo
emineret. A Deo igitur ad regni gubernacula electus, cum
bonus existeret, et de filiis Israel aliquis melior illo non esset,
tamen, cum tantus ac talis vir carnali fortitudini relinquitur, bella
perdidit, quae pugnaturus acceperat, et vitam pariter amisit
(voir:
S1, 3, 1)
. Samuel autem, qui saeculi potentia sublimis
non exstitit, qui humiliter non solum Deo, sed etiam hominibus
ministravit, de exterioribus quoque bellis trophaea potenter
exhibuit. Nam non valde supra de eo dictum est:
Tulit Samuel agnum lactentem unum, et
obtulit illum holocaustum integrum Domino, et clamavit
Samuel ad Dominum pro Israel, et exaudivit eum
Dominus. Factum est autem, cum Samuel
offerret holocaustum Domino, Philisthiim iniere praelium
contra Israel. Intonuit autem Dominus fragore
magno in die illa super Philisthiim, et exterruit eos,
et caesi sunt Philisthiim a filiis Israel
(
S1, 7, 9 et
S1, 7, 10)
. Dicat ergo:
Noluit populus audire vocem Samuelis
(
S1, 8, 19), ut in eorum inobedientia superborum corda designentur,
sic divinae aequitatis judicio projecta, ut magna mala immineant quae
incursuri sunt: sed tamen ea videre non possint. Sequitur:
Et audivit Samuel omnia verba populi
(
S1, 8, 21).
Liber 4, Caput 3
Erat vir de Benjamin, nomine Cis, filius
Abiel, filii Seor, filii Bechorath, filii viri Gemini,
fortis robore. Et erat ei filius nomine Saül,
electus et bonus, et non erat vir de filiis Israel
melior illo: ab humero et sursum eminebat super omnem
populum
(
S1, 9, 1 et
S1, 9, 2).
Liber 4, Caput 4
Superius propheta futura prospiciens, ait: Clamabitis ad
Dominum, et non exaudiet, quia petistis vobis
regem. Nunc vero Dominus dicit:
Audi vocem eorum, et constitue super eos
regem
(
S1, 8, 22) [mauvais référencement: S1, 8, 18]
. Quid per hoc nobis ostenditur, nisi quod saepe bonis
rectoribus sanctae Ecclesiae divinitus inspiratur, ut coelestis vitae
studiis eos subdant, qui sub disciplina ejusdem professionis postea
devoti non sunt? Qui profecto postea a facie regis clamaturi
sunt, et tamen divino praecepto regem recipiunt: quia divinitus
inspirantur ad servitutem Dei devote accedere, quos in augmento mercedis
aeternae pastorum sollicitudo magni laboris, sub ejusdem servitutis
vinculo debeat cohibere. Ad Dominum nempe clamare dicuntur, a
facie regis sui: sed quid a Domino missus propheta respondeat, ipsi
reges audiant, ut quid agere debeant, inter ipsos clamores sciant.
Non
, inquit,
exaudiet vos
(
S1, 8, 18). Ergo nec ipsi exaudire debent.
Qui enim in sanctis monasteriis sunt tepidi, medendi sunt, quasi aegri;
non sunt ejiciendi, ut mortui. Nam si a Domino missi sunt,
inter spiritualium unguentorum fomenta resipiscent. Dicat
ergo Dominus:
Constitue super eos regem
(
S1, 8, 22): quia profecto nonnulli ad servitutem Dei veniunt
devoti, qui et refrigescere permittuntur, sed pastorum studio, quorum se
praecepto subdiderant divina inspiratione, ad amorem coelestis patriae
recalescunt. Sed jam qualis pastor ad haec sit idoneus,
exponit, dicens:
Erat vir de Benjamin, nomine Cis, filius
Abiel, filii Seror, filii Bechorath, filii Aphia, filii
viri Jemini fortis robore. Et erat illi
filius vocabulo Saul, electus et bonus, et non erat vir
de Israel melior illo, ab humero et sursum eminebat
super omnem populum
(
S1, 9, 1 et
S1, 9, 2).
Liber 4, Caput 4
Quid est, quod cum rex constituendus ostenditur, patrum nomina
praedicantur: nisi quia indigne assumitur ad principatum sanctae
Ecclesiae, qui sanctorum Patrum in moribus nobilitatem non
tenet? Sex autem patrum nomina assignantur, ut sanctae
conversationis eorum in bona actione perfectio designetur.
Sex enim diebus mundus conditus est, sex aetatibus
consummatur. Sex ergo sunt patres, qui in genealogiae ordine
electorum pastorum sanctae Ecclesiae nominantur: quia nimirum illorum
sunt per imitationem filii, qui in forma sequentium culmen obtinent
perfectionis. Pater vero regis, Cis, id est durus dicitur:
quia profecto ii, quorum sancti praedicatores imitatores sunt, vita et
zelo remissi non sunt. Duri namque sunt, quia peccatoribus
mollia non loquuntur: duri etiam sunt, quia ut alios bene corrigant,
dura quae illis praecipiunt, in sua conversatione
demonstrant. Durus namque videbatur, qui Judaeos arguebat,
dicens:
Genimina viperarum, quis ostendit vobis effugere a
ventura ira? Facite dignos fructus
poenitentiae
(
Mt, 3, 7)
. Sed qui aliis durus erat, sibi remissus non
erat. Nam ut poenitentiae duritiam, quam praedicabat,
Evangelista eum tenere ostenderet, ait:
Habebat vestimentum de pilis camelorum, et zona pellicea
cinctus lumbis: esca autem ejus locustae et mel
sylvestre
(
Mc, 1, 6)
. Ad Ezechiel quoque dicitur:
Ecce dedi frontem tuam duriorem frontibus eorum, ut
adamantem et silicem dedi faciem tuam
(
Ez, 3, 8). Sed qui tam durus contra duros in malo
veniebat, ut dura, quae ventura erant, locuturus ostenderet, diebus
septem in medio eorum, antequam loqueretur, flebat. Sic enim
dicit: Et sedi ubi illi sedebant, et mansi septem dies moerens
in medio eorum. Quia ergo sancti
praedicatores, obstinatis peccatoribus, lenes et mansueti non sunt, et
quod asperum praedicant operantur, duri filius Saul recte
perhibetur. Illos enim imitari electus praedicator debet, qui
et acuta praedicant, et quae loquuntur, observant. Unde et de
eodem regis patre subjungitur:
Fortis robore
(
S1, 9, 1). Sunt nonnulli intra sanctam Ecclesiam, qui
elatione sunt, et arrogantia fortes. Nam magna agunt; sed cum
laudare homines ea quae agunt, desinunt, eadem magna ipsi agere
praetermittunt. Fortis ergo robore est, qui virtutem, quam
monstrat in opere bono, habet a Spiritu sancto. De quo
nimirum robore superius
(voir:
S1, 6, 2)
Anna in cantico vaticinata est, dicens:
Infirmi accincti sunt robore
(
S1, 2, 4). De hoc Dominus discipulis repromittit,
dicens:
Sedete in civitate, donec induamini virtute ex
alto
(
Lc, 24, 49). In hoc robore fortiter gradiebatur ille de
quo scriptum est:
Regressus est Jesus in virtute spiritus in
Galilaeam
(
Lc, 4, 14). Qui ergo durus dicitur, fortis robore
perhibetur: quia electi viri, dum summa praedicant, ingentia
demonstrant: et omne quod altum praecipiunt, omneque quod magnum agunt,
in virtute sancti Spiritus operantur. De quo digne
subjungitur:
Et erat ei filius Saul nomine, electus et bonus
(
S1, 9, 2). Nam qui talium imitator est, utilis non
solum est ad laborem ministerii, sed aptus ad fructum
haereditatis. Electus quippe etiam Judas ad ministerium fuit:
sed quia bonus non fuit, jus amisit successionis. Qui ergo in
Saul adhuc electo et bono significantur, nisi sanctorum Patrum electi
imitatores, qui per doctrinam aliis utiles sunt, et per conversationem
sibi: qui sic alios possunt regere, ut sibimetipsis nequaquam desinant
providere? Electi namque et boni sunt, quia sic lucra aliorum
expetunt, ut sui nulla damna patiantur. Pleni quippe in
seipsis sunt, effluentes aliis, et de abundantia sui sic aliis tribuunt,
ut suae plenitudinis aliquid non amittant. Habent quae aliis
praebeant, sed habentes quae sibi possint sufficere, nulli
praebent. Sic aliis praebere oleum nituntur, ut a se fomenta
luminis non tollantur: ut dum illuminant alios, se non
extinguant. Bene ergo electus et bonus dicitur: quia certe,
qui sanctae Ecclesiae regimen suscipit, dives esse debet, et ornatus
donorum spiritalium et plenitudine meritorum. Et quia de
communi ordine, qui praecellant, eligendi sunt, sequitur:
Et non erat de filiis Israel melior illo
(
S1, 9, 2). Cujus profecto excellentia commendatur, cum
subditur:
Ab humero, et sursum eminebat super omnem populum
(
S1, 9, 2). Hac quippe specie corporis in persona
ordinandi antistitis, praesignantur acta virtutis. Quid enim
in humero nisi fortitudo designatur? Sed qui ab humero, et
sursum super omnem populum eminebat, tam sublimis staturae erat, ut qui
altior esset in populo, capite usque ad humerum regis pertingeret:
futurus vero rex collo et capite altitudinem omnium
superaret. Capita vero quae sunt, nisi subjectae plebis
mentes? Quae cum valde tenduntur, usque ad humerum ordinandi
regis pertingunt? quia is qui ad regendum culmen sanctae
Ecclesiae quaeritur, tantae debet esse perfectionis, ut quidquid populus
de bono opere sibi vult proponere, in sua conversatione debeat
demonstrare. Quasi enim regis humerum capita plebis tangunt,
quando eorum corda, quidquid virtutis in suo pastore quaerunt,
inveniunt. Sed rex praecellit collo, praecellit et
capite. Quid enim in collo, nisi locutio: quid in capite,
nisi mentis contemplatio designatur? Capite ergo et collo
subditorum omnium capita excellit, si contemplationis altitudine
mirabilis est, et sublimitate doctrinae. Quasi enim capite
sublimis est, cum illa de secretis coelestibus contemplatur, quae alii
contemplari non possunt. Collum quoque super alios habet, qui
altitudine locutionis suae mirabilis, aequandus ab aliis non
est. Quasi enim caput in sublime extulerat, qui dicebat:
Veniam ad visiones et revelationes
Domini. Scio hujusmodi hominem sive in
corpore, sive extra corpus, nescio, Deus
scit
(
2Co, 12, 1 et
2Co, 12, 3) [mauvais référencement: 2Co, 12, 2]
. Sed velut electus et bonus rex, ut collum etiam super
capita omnia se tenere ostenderet, ait:
Audivit arcana verba, quae non licet homini loqui
(
2Co, 12, 4)
. Quid vero quasi eminens collum ejus miramur in iis,
quae tacuit? Adaequemus eum, si possumus, in iis quae
dixit. De collo apostoli Pauli processerunt epistolae ejus,
et cum ab illo tempore coeperint eas viri sapientes exponere, adhuc
conantur ea quae dixit melius scire. Cumque quotidie in ejus
eruditione proficiunt, quasi ad summitatem colli innitentes, pertingere
nequaquam possunt. Emineat ergo rex collo, emineat capite,
sit humero sublimis; ut conversatione perfectus sit, eloquio mirabilis,
prae caeteris arduus in arce contemplationis. Sed, qui
conversatione magnus est, eloquio praecipuus, prae omnibus
contemplatione suspensus, priusquam perveniat ad culmen regiminis, signa
exterius habere debet fraternae charitatis: ut videlicet sic proximorum
sollicitudinem habeat, ut ad aeternam vitam lucra animarum
quaerat. Bene ergo in eorum typo subjungitur:
Perierant autem asinae Cis, patris Saul: et dixit Cis
ad Saul filium suum: Tolle tecum unum de pueris, et
surgens vade, et quaere asinas. Qui cum
transissent per montem Ephraim, et per terram Salisa, et
non invenissent, transierunt etiam per terram Salim, et
non erant, et per terram Jemini, et minime
reperere
(
S1, 9, 3 et
S1, 9, 4).
Liber 5, Caput 3
Superius cum ordinandi regis negotium tractaretur, de eo, qui divino
judicio praeferendus erat caeteris, dictum est,
Quia erat electus, et bonus.
(
S1, 9, 2) Item de eo jam electo in regnum, et in medio populi
statuto Samuel ait:
Certe videtis, quem elegit Dominus, quoniam non est
ei similis in omni populo.
(
S1, 10, 24) [mauvais référencement: S1, 9, 24]
De eodem item rege nunc dicitur:
Filius unius anni erat Saul;
(
S1, 13, 1) ut dum attente laudatur, a Domino bonus electus fuisse
sentiatur. Cur ergo unius anni esse dicitur, cum regnare
coepisset, nisi ut ejus innocentia praedicetur? Nam ad
litteram, unius anni quomodo esse filius potuit, qui universo populo ab
humero et sursum eminebat? Quod ergo secundum litteram
intelligi non potest, intelligi per internae intelligentiae rationem
debet. Unius itaque anni rex esse describitur, ut donum
pueritiae in persona regis innocentiae bonum signet.
Unde et aeterni regni filiis jubetur:
Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli
estote.
(
1Co, 14, 20) Quod certe et Ecclesiarum pastoribus ipsa Veritas
comminatur, dicens:
Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non
intrabitis in regnum coelorum.
(
Mt, 18, 3) De rege ergo, qui prius bonus, postea malus exstitit,
dicitur: quia unius anni fuit, cum coepit regnare, et duobus annis
regnavit. Licet enim multis annis regnaverit, illis solis
regnare dicitur, in quibus innocens et humilis fuisse
perhibetur. Nam postea superbus et inobediens audivit:
Quia projecisti sermonem Domini, projecit te Dominus, ne sis
rex.
(
S1, 15, 26) Se quidem a regno projectum cognovit, et tamen
projectus regnare non timuit. Quanta postea fortiter
egit? Sed ecce omnia illa tempora ad regnum ei deputata non
sunt. Illo ergo solum tempore nos vixisse gaudeamus, quo
innocenter et humiliter viximus. Nam illa tempora, quae in
saeculi vanitate, et fluxa carnis vita consumpsimus, quasi perdita
minime memorantur. Sunt adhuc quoque, qui ad rapiendum culmen
sanctae Ecclesiae ingeruntur: de quibus per prophetam Dominus queritur,
dicens:
Regnaverunt, et non ex me: principes exstiterunt, et ego
ignoravi.
(
Os, 8, 4) Qui nimirum dum quaedam fortiter agunt, rapinam invasi
culminis a Deo oblivioni traditam arbitrantur. Secum sua
opera numerant, et quod praeter Deum agunt, a Deo remunerandum
putant. Qui certe, ut rectius ea, quae agunt, enumerent, Saul
abjecti tot fortia facta numerent, quae divinus numerus nequaquam
tenet. Dicat ergo Saul:
Duobus annis regnavit super Israel,
(
S1, 13, 1) ut de omnibus sentiatur: quia quod nobis vivimus, mercede
vacuatur; et nequiter praeesse, non est veritas praeeminendi, sed
temeritas puniendae praesumptionis. Sed jam quid unius anni
rex fecerit, audiamus.
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 9
Tulit autem Samuel lenticulam olei, et effudit super caput ejus, et
deosculatus est eum, et ait: Ecce unxit te Dominus super haereditatem suamin
principem.
(
S1, 10, 1) Sciendum est quod Saul non unius semper personae gestavit figuram, sedaliquando
Judaeorum typum, ob superbiam, et adversus Deum invidentiam, sicut superiustetigimus,
et in futuro demonstrabimus: aliquando Domini nostri Jesu Christi, propterunctionem
regni, atque altitudinem staturae, et propter principatum. De quo Isaias
ait:
Factus est principatus ejus super humerum ejus.
(
Es, 9) Aliquando vero principem saeculi hujus, propter elationem cordis et
humiliumoppressionem, sicut in sequentibus declarabitur; sed in hoc loco, ubi a
Samuele unctuslegitur, ipsum Christum Dominum scilicet Salvatorem designat.
Sicut enim Saul, cum asinas patris sui quae deerant quaereret, in regno assumptusest:
simili quoque modo Dominuset Salvator noster, postquam a Patre suo missus, adoves
quae
perierant domus Israel venire dignatus est, super cunctum populum suum ab eoin regem
tantum constitutus est. Sic ipse ait:
Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus:
(
Ps, 2, 6) [mauvais référencement: Mc, 23 et Ps, 2] hoc enim praefigurabatur per asinas propter simplicitatem, quod et per
ovespropter innocentiam. Armus quem Saul accepit, sicut superius legitur,
principatum significat Domininostri quem accepit. Qui a Samuele unctus
dicitur, quia a Deo Patre unigenitus Filius spiritaliunctione delibutus legitur: de
quo Psalmista:
Propterea unxit te Deus, Deus tuus,
(
Ps, 44, 8) [mauvais référencement: Ps, 44] et reliqua. Omnes enim retro olim regesIsrael, ob unctionis
sacramentum, in typo Salvatorischristi sunt appellati. Unde et David ait ad
eum qui se finxerat Saul occidisse:
Quomodo non timuisti manum tuam mittere in christum Domini?
(
S2, 1) Sed bene ait, quod ab humero sursum Saul supereminebat omnibus, juxtaspiritalem
intelligentiam, quia caput nostrum sursum est supra nos, quod estChristus.
Et bene dictum:
Non erat melior illo,
(
S1, 9, 2) et Psalmista:
Quis in nubibus aequabitur, aut quis similis erit Deo Filio Dei?
(
Ps, 88, 7) [mauvais référencement: Ps, 88] Hic enim non seriem historiae secuti, sed spiritalis intelligentiae
sensumcontinuatim describere conati sumus. Caeterum quia parum historiam
praetermisimus, ad eam insinuandam apostrophenfacere decrevimus. Ait enim
sacra historia:
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Proemium, Caput 3
Quare de Saul scribitur:
filius unius anni erat Saul cum regnare coepisset, et duobus annis regnavit super
Israel,
(
S1, 13, 1) cum supra legatur quod ab humero et sursum emineret omni populo.
(voir:
S1, 9, 2)
Liber 1, Caput 1
Ungitur post hoc jubente Domino rex prior a Propheta in regnum, qui et ipse quidem,
in id
quod unctus est, imaginem Christi portavit: unde et Beatus David, et ipse Christus
nuncupatus, ait ad eum, qui se finxerat Saulem occidisse;
quomodo non timuisti injicere manum tuam in Christum Domini
(
S2, 1, 14) ? hinc est,
quod ab humero sursum supereminebat omnibus
(
S1, 9, 2); quia caput nostrum sursum est super nos, qui est Christus: in id autem quod reprobatus
postea, et rejectus est, succedente in regnum David, populi, ut praedictum est, Israel
personam gestavit: qui populus regnum adeptum fuerat amissurus, Christo Domino nostro
per
novum testamentum non carnaliter, sed spiritualiter regnaturo.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Theutmirus; Claudius Taurinensis