Liber Primus Samuelis

Caput 9

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27
PrécédentSuivant

V. 14 : et ascenderunt in civitatem cumque illi ambularent in medio urbis apparuit Samuhel egrediens obviam eis ut ascenderet in excelsum

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 4
    • Sed dum electi bona praedicatorum laudant, auditorum corda magna luce irradiant. Coelestis namque illa conversatio boni doctoris, quam praedicant, dies est. Dicant ergo: Hodie reperietis eum ( S1, 9, 13). Eo namque die praedicator invenitur, quando non est minor vita, quam fama: quando electorum voce laudatur, sed qui laudes audiunt, omne quod audiunt, in ejus laudabili conversatione inveniunt, atque cognoscunt. Quo contra Pharisaeos increpans Dominus, ait: Vae vobis, Scribae, et Pharisaei, qui similes estis sepulcris dealbatis, quae foris videntur hominibus pulchra, intus autem plena sunt ossibus mortuorum ( Mt, 23, 27) . Hinc iterum vane gloriosos infidelibus comparat, dicens: Quomodo potestis credere, gloriam ab hominibus accipientes ( Jn, 5, 44) ? In die quidem laudantur, qui ejusmodi sunt, sed eo die non reperiuntur: quia qui eorum laudes audiunt, quasi candorem sepulcri a foris aspiciunt; sed cum laudatas virtutes quaerunt, intus peccatorum noctem quasi tristia atque putentia mortuorum ossa inveniunt. Dicant ergo, pro significanda vera gloria justi: Hodie reperietis eum ( S1, 9, 13): quia cum justi laudantur, in veritate conversationis habent, quidquid lucidum emicat de eis voce laudis. Et quia tanti viri festina devotione quaerendi sunt, sequitur: Et ascenderunt in civitatem. Cumque illi ambularent in medio urbis, apparuit Samuel, egrediens obviam eis, ut ascenderet in excelsum ( S1, 9, 14).
  • Liber 4, Caput 4
    • Cum sanctorum virorum praeconia audimus, in civitate ascendimus: quia illic eos quaerimus, ubi descendunt, non ubi sunt. Sed, ut superius dixi, praedicatorum locus, quem pro se habent, secreta divinitatis contemplatio est: locus autem pro subditis, praedicatio. Aliquando vero plana, aliquando alta loquuntur. Habent ergo communem locum pro omnibus, habent sublimem specialemque pro quibusdam, habent secretum pro se. Haec nimirum tria spiritualia loca signantur: quia Samuel egredi dicitur, et apparere in medio urbis, et ascendere in excelsum. Nam qui, ut appareret, egressus est, erat ubi, antequam appareret, latuisset. Egrediuntur ergo sacerdotes, quando a secreto meditationis ad praedicandum veniunt. In civitate apparent, quando planiora, id est ad agendum, vel ad intelligendum dicunt. In excelsum ascendunt, quando sapientibus aut fortia praecipiunt operis, aut revelant alta mysterii. Ordinatus ergo ascensus noster ostenditur, per hoc, quod Saul in civitate ascendere perhibetur. Nam nobis Pastorum nostrorum loca, in quibus orare, aut secreti esse consueverunt, veneranda, non adeunda sunt. Quod non solum exemplo, sed etiam divina cohortatione cognoscere possumus. In Cantico quidem canticorum sponsus denuntiat, dicens: Obsecro vos, filiae Jerusalem, ne evigilare faciatis dilectam, quousque ipsa velit ( Ct, 3, 5) . Mentes enim perfectorum sponsae sunt: quia dum secreto divini amoris se velut in thalamo collocant, ibi per visionem inveniunt, cui ineffabili amore junguntur. Cum ergo sponsa dormit in thalamo, conjungitur sponso: quia dum electa praedicatoris anima in secreta contemplatione reconditur, quasi in sponsi thalamo collocatur. Qui ergo hanc suscitat, sponso tollit: quia nimirum requies electae animae non solum sua, sed etiam delectatio sponsi est. Unde et per prophetam dicitur: Gaudebit sponsus super sponsam ( Es, 62, 5). Merito ergo Jerusalem filias sponsus adjurat, ut ab eis sponsa, quandiu dormire voluerit, non excitetur: ne, dum illa surgit a quiete thalami, ipse perfruitionem perdat amoris. Egressus ergo Samuelis exspectetur, quia viri sancti in secreto sui silentii venerandi sunt, inquietandi non sunt. In civitate igitur ascendendum est; quia electus doctor in communi loco doctrinae tanto lucro suis videtur, quanto ut prosit, exire cognoscitur. Quo in loco notandum, quia de Samuele non dicitur: Hodie ascendit in civitate, sed, hodie venit in civitatem ( S1, 9, 12): de Saule autem, et puero: non venerunt, sed ascenderunt ( S1, 9, 14), dicitur. Ille enim velut per planum venit, iste velut in alta conscendit. Quid aliud per hoc nobis ostenditur, nisi quia plana quae loquuntur praedicatores, nobis plana non sunt? In civitate ergo non venimus, sed ascendimus, quando aut plana praedicationis difficulter aspicimus, aut parva, quae praecipimur, cum labore portamus. Sed quia stare in civitate, munitum esse est, idcirco ascendimus; quia cum nos summi viri parva bona agere docent, malignorum spirituum consiliis acquiescere vehementer prohibent. Et quia valde laboriosum est, omnia tentamenta vincere, ad verba doctorum, quae hoc nobis praecipiunt, quasi per ascensus laborem conamur pervenire. Sed quia scriptum est, quod Unusquisque mercedem accipiet secundum suum laborem (quod nimirum non solum de aeterna retributione accipitur, sed etiam de praesenti) omnipotens Deus pro merito operis, electis suis tribuit augmenta virtutis (voir: 1Co, 3, 8) . Nam et Abrahae filio non parcenti dicitur: Per memetipsum juravi: quia fecisti rem hanc, et non pepercisti filio propter me: benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum ( Gn, 22, 16). Plerumque enim, qui fideliter laborant, in faciendis iis quae sciunt, per divinam gratiam majora, quae agant, cognoscere merentur. In quorum typo bene Saul in civitate prius ascendere dicitur, in excelsum postea a Samuele ductus perhibetur. Verum obviam venire, est per eamdem viam venienti occurrere. Cum ergo a sanctis praedicatoribus salutis viam discere volumus, nobis quidem obviam veniunt, quando cum verbo salutis, quod quaerimus, occurrunt. Quasi enim eadem via veniunt, cum id nos docere festinant, quod nos proposuimus discere. Hoc profecto morale est omnium: si enim ea quae spiritualiter quibusdam competunt, indagamus, obviam venit; quia ordinandum regem ad se venire praecognoscit. Unde autem cognoscat, adjungitur: Dominus autem revelaverat auriculam Samuelis ante unam diem, quam veniret Saul, dicens: Hac ipsa, quae nunc est, hora, cras mittam ad te virum de terra Benjamin, et unges eum ducem super populum meum Israel, et salvabit populum meum de manu Philisthiim ( S1, 9, 15 et S1, 9, 16).

Hugo de Sancto Victore -1141

  • Liber 1, Caput 1
    • Ne ascenderet in excelsum. ( S1, 9, 14) Post Silo, ante aedificationem templi excelsa, id est loca eminentiora, ubi Deo sacrificaretur, non reprehendebantur: quae post, loco sacrificandi determinato, illicita facta sunt.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Proemium, Caput 3
    • Dilexit autem Salomon Dominum ambulans in praeceptis David patris sui, excepto quod in excelsis ambulabat, et accendebat thimiama ( R3, 3, 3) [mauvais référencement: R3, 3, 2] . Quid erat excelsa, quod frequenter in hoc libro legitur ? Et cur Samuel non culpatur, qui in excelso legitur immolasse ? (voir: S1, 9, 12 et S1, 9, 14)