V. 9 :
olim in Israhel sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum venite et eamus ad
videntem qui enim propheta dicitur hodie vocabatur olim videns
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 4
Quasi puer bona loquitur sensus electi hominis, quando ad loquendum
impellitur, nutu Spiritus sancti. Quid est ergo, quod dicit:
Inventa est in manu mea quarta pars stateris
argenti
(
S1, 9, 8)? Quae est ista pars stateris
argenti? Sed quia argenti nomine divina eloquia designantur,
argentum in manu pueri, est sermo divinus in virtute sciendi.
Sermonem quidem aliud est posse dicere, aliud est posse
sentire. Nam divina eloquia etiam reprobi eloquuntur, sentire
autem nisi electi non possunt. Sentitur etenim ea res, cujus
virtus agnoscitur. Nam et aegri pisces comedunt, sed vis
aegritudinis tollit eis experimentum saporis: ut quod videntur comedere,
prohibeantur et sentire. Sic sic nimirum carnales quique dum
coelestia loquuntur, quae non diligunt, velut aegri rebus utuntur, quas
sentire prohibentur. In manu ergo pueri argentum invenitur,
quando per humilitatis meritum sancti viri, coelestia quae loquuntur, in
magno affectu charitatis excipiunt: ut valde dulce sit eis superna
dicere, eo quod dulciter, ac valde dulcius per amorem
saturantur. Unde etiam scriptum est:
Edent pauperes, et saturabuntur
(
Ps, 21, 27). Quia enim cibus animae est sermo Dei:
pauperes edunt et saturantur, divites saturari non possunt: quia nimirum
electi viri, qui superna diligunt, quoties haec audiunt, ad haec
ferventius incalescunt; reprobi superna loquuntur, et audiunt, quae in
nulla dulcedine, ad mentis suae refectionem suscipiunt.
Quarta vero pars stateris argenti dicitur, pro qualitate
temporis. Nam ut alias partes hujus stateris videamus,
prophetae, apostoli, martyres intuendi sunt. Quia enim pro
qualitate temporis, singulis ordinibus distributa est sonoritas
praedicationis, velut singuli quartam partem stateris
habuere. Quartam ergo partem stateris illi exhibuerunt, cum
Synagogae adventum Redemptoris promitterent. Apostoli partem
suam dederunt, cum Judaeis eum, qui promissus fuerat, jam venisse
praedicarent. Martyres etiam partem suam tribuerunt, cum
infideles ad fidem Redemptoris adducerent. Quarta ergo pars
stateris remansisse cognoscitur: quia per episcopos et doctores sanctae
Ecclesiae, verbum fidei usque ad mundi finem electis fidelibus
exhibetur. Sed ab his verbum fidei bene praedicatur, quibus
per manus pueri subministratur, quia nimirum illi debent superna
praedicare, qui in mentis suae dulcedine meruerunt eorum suavitatem
cognoscere. Haec namque pars stateris datur, ut viam quis
rectae praedicationis plenius mereatur agnoscere: quia summi doctores
sanctae Ecclesiae auctoritatem praedicationis aliis committunt, nisi
eis, quos sciunt coelestia diligere, quae loquuntur. Quibus
verbis simpliciores ad litteram admonendi sunt, ut in viro Dei
pravitatem avaritiae suspicari non audeant, per hoc quod dicitur:
Ut demus homini Dei
(
S1, 9, 7), et
indicet nobis de via nostra
(
S1, 9, 8). Nam si propheta venalem sermonem haberet,
homo Dei non esset, et ipsius prophetiae spiritum habere nequaquam
posset. Hoc ergo cum dicitur, non exponuntur mores hominis
Dei, sed devotio accedentis: quia in magna eum Saul habebat veneratione,
in cujus conspectu apparere vacuus erubescebat. Et quia ad
ejusdem viri Dei venerationem eos fama celebris invitabat, adjungit:
Vocabatur enim Videns
(
S1, 9, 9).
Liber 4, Caput 4
Vocari etenim, est publica relatione dici. Videns autem est
qui interna etiam respicit, quae mens carnalium non attendit.
Unde et de sanctis animalibus dicitur: In circuitu et intus
plena erant oculis. Qui in exterioribus
circumspecti, et intrinsecus providi sunt. Quo contra
carnalium doctorum praesumptionem in Evangelio Dominus arguens, ait:
Si caecus caeco ducatum praestat, ambo in foveam
cadunt
(
Mt, 15, 14). Videns etiam dicitur, cui remota et
absentia, praesentia sunt. Quod sanctis praedicatoribus bene
convenit, qui per cognitionem tanto sunt praesentes spiritalibus, quanto
in exterioribus intentionem figere dedignantur. Velut enim
occulta patentia, et remota praesentia habent, qui ea, quae carnales
scire nequeunt, semper intelligunt. Talis namque esse pastor
sanctae Ecclesiae debet: quia in via coelestis patriae ad praebendum
lumen subditis constitutus est. Semper ergo spargat radios
lucis, ut fideles subjecti ex illuminationis suae experientia, alios ad
illuminationem trahant. Sequitur, et dicit:
Olim sic loquebatur in Israel unusquisque vadens
consulere Deum: Venite, eamus ad Videntem
(
S1, 9, 9).
Liber 4, Caput 4
Dominum imus consulere, quando ad eruditos praedicatores pergimus, ut
salutis nostrae consilium inveniamus. Sed quia modo tam
perfectorum virorum raritas est, dum antiquorum temporum florem
religionis attendimus, defectum ejus in praesenti tempore
defleamus. De miseria praesentis temporis et calamitate
compuncti, florem elapsi temporis cum pulchritudine sanctitatis
emarcuisse suspiremus. Dum ergo pastores Ecclesiarum cernimus
terrenis inhaerere, labentia quaerere, nulla spiritalis vitae insignia
proferre, dum nulla nobis praelatorum nostrorum lux infunditur, ad
laborem compunctionis illa, quae praeierunt, memorantes, dicamus:
Olim sic loquebatur in Israel unusquisque vadens
consulere Dominum: Venite, eamus ad Videntem
(
S1, 9, 9). Israel dicitur videns Deum, sive in quo est
Deus. Quod certe nomen sanctae Ecclesiae convenienter
aptatur, cujus populus dicitur. Nam et in Evangelio dicitur:
Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem
saeculi
(
Mt, 28, 20)
. Quae nimirum, quia in priori tempore pastores habuit
spiritali conversatione floridos, magna scientia eruditos, qui magno
despectu terrena vilipenderent, coelestia cogitarent: ad lumen, quod in
eis videbat populus, se invicem exhortari poterant, dicentes:
Eamus ad Videntem
(
S1, 9, 9). Si ergo eundum est ad videntes, pariter est
divertendum a caecis: quia reproborum praelatorum exempla non debemus
imitari, sed fugere: ab eis autem, qui conversationis merito spiritualia
cognoscunt, semper aedificationis nostrae eruditionem
postulare. Et quia hoc non nisi viri spiritales faciunt,
sequitur:
Et dixit Saul ad puerum suum: Optimus sermo tuus; veni,
eamus
(
S1, 9, 10).
Commentaires
Gregorius I (540-604)