Liber Primus Samuelis

Caput 9

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27
PrécédentSuivant

V. 20 : et de asinis quas perdidisti nudius tertius ne sollicitus sis quia inventae sunt et cuius erunt optima quaeque Israhel nonne tibi et omni domui patris tui

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 4
    • Mane quidem ab excelso dimittitur, qui cum ad altioris scientiae lumen proficit, in magna luce boni operis se proponit immorari. Vel mane dimittitur, qui verbum magnae scientiae, quod praedicatoris ore didicit, praedicare aliis intendit. Quando enim bona proponimus, quasi mane in initio diei sumus; quia boni claritatem jam aspicere coepimus, quam sequamur. Sed hoc mane in plenum diem crescit, quando is, qui magna bona agere, aut alta aeternitatis gaudia praedicare proposuit, id quod proposuit, in magna exhibet luce virtutis. Mane ergo Saul ab excelso dimittitur; quia auditores praedicatorum bonorum, quod ab eis sublime audiunt, exercere sublimiter non morantur. Sed electi viri, bona quae habent, et abscondere, et manifestare sciunt. Abscondunt quippe, ne per elationem pereant, sed ne infructuosa remaneant, manifestant. Dum absconderunt, tunc custodiunt; sed dum manifestant, proferunt fructum. Nam sequitur: Et omnia quae sunt in animo tuo indicabo tibi; et de asinis, quas perdidisti nudiustertius, ne sollicitus sis, quia inventae sunt ( S1, 9, 19 et S1, 9, 20).
  • Liber 4, Caput 4
    • Celare se quidem praedicatores qualiter studeant, superius in verbo Samuelis ostenditur, ubi dicitur: Ego sum Videns ( S1, 9, 19). Nunc autem quia dicit: Omnia, quae sunt in animo tuo, indicabo tibi ( S1, 9, 19); quid aliud tenemus, nisi quia saepe viri sancti, virtutes, quas habent, et abscondunt et proferunt? Sed, ut dixi, abscondunt, ne in magnis virtutibus magni videantur; proferunt eas, ut electi imitentur. Verbo itaque sapientiae, aut prophetiae spiritu se pollere asserunt, non ut venerentur, sed ut audiantur. Quare et Psalmista verbi gratiam se habere insinuans, ait: Super omnes docentes me intellexi ( Ps, 118, 99) . Certus ergo de peritia spiritus, confidenter nos invitat, dicens: Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos ( Ps, 33, 12) [mauvais référencement: Ps, 33, 11]. Propheta namque se affirmabat Michaeas, cum diceret: Utinam non essem vir habens spiritum; et mendacium potius loquerer ( Mi, 2, 11) . Hinc Helisaeus de Naaman Syro dicit: Veniat ad me, et sciat Prophetam esse in Israel ( R4, 5, 8) . Hinc Paulus ait: Hebraei sunt, et ego; semen Abrahae sunt, et ego; ministri Christi sunt, et ego; ut minus sapiens dico, plus ego ( 2Co, 11, 22 et 2Co, 11, 23) . E contra autem Amos dicit: Non sum propheta, sed armentarius vellicans sycomoros ( Am, 7, 14). Hinc etiam Paulus cum se vult abscondere ad custodiam, dicit: Non sum dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei ( 1Co, 15, 9) . Hinc interrogatus Joannes Baptista ait: Non sum propheta ( Jn, 1, 21) . Non erat quippe ad elationem, sed erat propheta et plusquam propheta ad ministerium. Samuel ergo, ut se custodiat, ait: Ego sum Videns ( S1, 9, 19); et ut se ad lucrum exhibeat, dicit; Omnia indicabo tibi ( S1, 9, 19). Quod si aliquis vult, eodem modo intelligere potest; quia cum dicit: Ego sum Videns ( S1, 9, 19), si videntem se asserit, ad hoc dicit ut bonum, quod habet, cum electis communicet. Ut ergo quod asserit, probet, subsequenter adjungit; Omnia indicabo tibi ( S1, 9, 19). Quod sanctae Ecclesiae doctores agunt; quia dum virtutes mentium intuentur, et vitia; et mederi vitiis, et promovere virtutes evidenter sciunt. Omnia ergo, quae sunt in corde, indicat, quando virtutis viam, quam bonus auditor cupit tenere, ipse documento manifestae eruditionis dignatur exponere. Quod si magnus est, et bona non solum agere, sed etiam praedicare disposuit. Omnia, quae sunt in ejus corde praedicatores, indicant; quando eorum mentibus aperiunt, quidquid cupiunt de doctrina. Quia vero ei, cui loquitur, eum significat, qui ad lucra praedicationis innititur, subdit, atque ait: Et de asinis, quas perdidisti nudius tertius, ne sollicitus sis, quid inventae sunt ( S1, 9, 20).
  • Liber 4, Caput 4
    • Hoc superius in persona Saul, qualiter rudibus praedicatoribus conveniat, expositum est. Asinas quippe perdidit, qui peccatores, quibus verbum vitae praebuit, ad poenitentiam nequaquam traxit. Inveniret quidem, si ii qui se in nocte pravitatis absconderant, ad lucem justitiae redirent, in qua viri inveniri potuissent. Cur ergo dicit: Inventae sunt ( S1, 9, 20), nisi quia saepe in eis summi viri salutis bonum facile inveniri posse considerant, de quorum vita ineruditi desperant? Nam et periti medici corporum, illos saepe curare praesumunt, de quorum salute imperiti praesumere non possunt. Sic nimirum et ab eruditis doctoribus saepe ad poenitentiam, et satisfactionem peccatores trahuntur, qui trahi ab ineruditis rudibus nequiverunt. Quia igitur tam praedicatione quam exemplo perfectorum illi ad Dominum poenitendo redeunt, qui converti per aliorum ministerium nequiverunt; bene Samuel inventas asinas dicit, quas Saul invenire non potuit. Potest etiam hoc dictum pro profectu ordinandi rectoris intelligi. Quasi dicat: Dum eruditione et vita proficis, illos etiam lucrari Domino poteris, quos nondum potuisti. Tam certa quidem virtus profectionis est, ut fructus ejus, qui nondum constant in re, constent in spei certitudine. Et quia his verbis ad perferendos labores sanctae praedicationis invitatur, quae mercedis lucra exspectare debeat, exponit, dicens: Et cui erunt quaeque optima Israel, nonne tibi et omni domui patris tui ( S1, 9, 20)?
  • Liber 4, Caput 4
    • Israel, qui dicitur, videns Deum, quem rectius hoc loco significat, quam aeternorum civium illam beatam societatem, qui ex labore vitae hujus, ad aeternam omnipotentis Dei visionem pervenerunt? Quae ergo sunt Israel optima, nisi aeternae retributionis dona? Paulus quidem dicit: Unusquisque mercedem accipiet secundum laborent suum ( 1Co, 3, 8). Hinc item dicit: Alia est gloria solis, alia lunae, et stellarum. Stella enim differt a stella in claritate ( 1Co, 15, 41) . Omnium ergo fidelium retributiones, et praemia, bona sunt Israel. Quia vero electorum praedicatorum merces summa est, eorum sunt optima Israel. De his quippe Israelis optimis Dominus fideli servo suo repromittit, dicens: Amen dico vobis, super omnia bona sua constituet eum ( Mt, 24, 47) . Qui enim non in omnibus, sed super omnia constituitur, non tantum bona Israel, sed etiam optima habere declaratur. Dicat ergo Samuel: Cui erunt quaeque optima Israel, nonne tibi et omni domui patris tui ( S1, 9, 20)? Quasi dicat: Et si magnus est labor praedicationis, tanto devotius ferri debet, quanto majora lucra mercedis habet. Sollicita ergo mente doctor sanctae Ecclesiae pensare debet: quia Israel non bona tantum, sed etiam optima ejus sunt, ut majora et excellentiora agat semper, qui tam summa et optima exspectat. Eadem quippe summa, non summo ordini debentur, sed summo labori. Nam et doctor egregius non dixit: Unusquisque mercedem accipiet juxta suam dignitatem, sed, juxta laborem. Cum ergo praedicatorum aeternae vitae optima referuntur, magnus eis in hac vita labor injungitur: quia nimirum meliora caeteris habere non praevalet, qui melior esse non studet. Et quia hoc omnium praedicatorum sanctae Ecclesiae commune est, non solum Saul, sed omni domui patris sui Israel optima esse referuntur. Quasi enim ex patre filii nascuntur, quando in ordinem praedicatorum noviter alii aliis, eadem nobilitate sanctitatis splendidi subrogantur. Domus quoque praedicatoris est spiritualis ejus conversatio. Omni ergo domui patris ejus Israel optima sunt: quia ubicumque sacerdotalis conversatio est, illa nimirum est, et tam summa est, ut ex celsitudine meriti, in aeterna vita sua sint optima retributionis. In hoc ergo se subtiliter praedicatores aspiciant: quia non solum sibi, sed omni domui ejus optima erunt Israel: quia si de domo exeunt, optima non habebunt. Nam si solam praedicationis sublimitatem tenent, optima non habebunt: quia altitudinem vitae non tenent. Sed electus quisque, dum de se magna audit, infirma sua ad memoriam ducit, ut se ab elatione custodiat, ne bona, quae habet, amittat. Unde et subditur: Respondens Saul, ait: Nunquid non filius Gemini ego sum de minima tribu Israel, et cognatio mea novissima inter omnes familias de tribu Benjamin? Quare ergo locutus est mihi sermonem istum ( S1, 9, 21)?

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 9
    • Et de asinis quas perdidisti nudiustertius ne sollicitus sis, quia inventi sunt. ( S1, 9, 20) Et illud: Et cujus erunt optima quaeque Israel? nonne tibi et omni domni patris tu. ( S1, 9, 20) Tales enim et hujusmodi traditiones Judaeorum, de apocryphis libris eorumprolatae sunt, quos secum reconditos habent, quae in nostris non habentur. Et ideo a quibusdam recipiuntur, non propterea ut illos approbent, sed ea quaenecessaria sunt, ad confirmandum recipiunt. Quod et Paulus apostolus in Epistolis suis (voir: Tt, 1 et 1Co, 15) , non solum de Hebraeorum libris apocryphis, verumetiam ex poetarum ac comicorumgentilium,ubi opportunum vidit, exempla protulit. Non ut omnia eorum commenta approbaret, sed opportuna ubi necessarium vidit,inseruit. Hinc est quod Judas apostolus in Epistola sua ex iisdem libris exemplum intulit,dicens: Prophetavit autem de his septimus ab Adam Enoch, dicens: Ecce venit Dominus in sanctis millibus suis facere judicium contra omnes. ( Jd, 2) Quod ex praedictis libris sumptum est, sed quia verum est, non estrejiciendum. Non tamen omnia approbanda sunt, sed necessaria accipienda. Sic etiam traditiones nonnullae opportuno assumendae sunt.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 9
    • Ego sum Videns, ascende ante me in excelsum, ut comedatis mecum hodie, et dimittam te mane, et omnia quae sunt in corde tuo indicabo tibi, et de asinis quas perdidisti nudiustertius ne sollicitus sis, quia inventae sunt, ( S1, 9, 19 et S1, 9, 20) etc. (voir: Hebr, sl) Erat in corde Saul, sicut Hebraei tradunt, quod rex futurus esset, quia viderat per visum se in vertice arboris palmae collocari. Quae visio signum regale erat.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 1, Caput 6
    • Et dimittam te mane: et omnia quae sunt in corde tuo indicabo tibi: et de asinis, quas perdidisti nudiustertius, ne sollicitus sis: quia inventae sunt ( S1, 9, 19 et S1, 9, 20). Erat in corde Saul, sicut Hebraei tradunt, quod rex futurus esset, quia viderat per visum se in vertice arboris palmae collocari. Quae visio signum regale fuit.