V. 19 :
et respondit Samuhel Sauli dicens ego sum videns ascende ante me in excelsum ut
comedatis mecum hodie et dimittam te mane et omnia quae sunt in corde tuo indicabo
tibi
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 4
Sed qui noviter venerat, quem quaerebat, invenerat, et
ignorabat. Quare et idem Saul ad Samuelem dicit:
Indica mihi, oro, ubi est domus Videntis
(
S1, 9, 18). Hoc namque proprium magnorum virorum est,
ut a minimis difficile cognoscantur. Carne quidem despecti
sunt, sed mente sublimes. Foris contemptibiles apparere
appetunt, sed agere venerabilia non desistunt. Quia ergo
valde proficere per eorum exempla appetunt, eos non solum in
exterioribus, sed in intimis admirantur. Vident ergo in eis
exterius, quod possit a carnalibus despici, sed et pariter attendunt,
quod intus spirituales viri magna admiratione debeant
venerari. Quos dum fama sublimes audiunt, in altitudine suae
conversationis agnoscere concupiscunt. Secundum historiam
ergo Saul Samuelem videbat, et non cognoscebat; ut quod in figura
contingebat illis, nobis spiritualia designaret. Nam cum
parvuli sumus, quasi videmus perfectos viros, dum eorum virtutes a
referentibus audimus; sed quos videmus, non cognoscimus, quia per
experientiam scire non possumus, quia hoc, quod auditu percipimus, in
cordis oculis tenemus. Quando igitur ab eis conversationis
ejus secreta ad imitandum requirimus, eos nimirum quasi de propria domo
interrogamus. Domus namque eorum conversatio est.
Hanc domum scire volebat discipulus Joannis, quando Dominum
interrogavit, dicens:
Magister ubi habitas
(
Jn, 1, 38)? Qui nimirum, quia ad familiaritatem illius,
quasi domesticus perducendus erat, audivit: Veni, et
vide. Hanc domum visam Philippus non
cognoscebat, cui dicit:
Tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me:
Philippe, qui videt me, videt et Patrem meum
(
Jn, 14, 9). De Domino etiam scriptum est, quia
loquebatur Moysi sicut cum amico suo; sed idem Moyses videns, et non
cognoscens, interrogabat, dicens:
Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem
tuam
(
Ex, 33, 13)
. Spiritualis autem conversatio sanctorum, quia nonnisi
devotis, ac supplicibus panditur, domum Samuelis Saul indicari sibi
similiter deprecatur. Sancti etiam praedicatores cum de se
magna audiunt, per humilitatem se dejiciunt, non inflant.
Sciunt se petentibus magna, quae imitentur, ostendere; sciunt inter
magna, quae ostendunt, magni per jactantiam non apparere.
Quare et subditur:
Et respondit Samuel Saul dicens: Ego sum
Videns. Sed ascende ante me in excelsum
hodie, ut comedas mecum, et dimittam te
mane
(
S1, 9, 19).
Liber 4, Caput 4
Quid est dicere:
Ego sum Videns
(
S1, 9, 19): nisi se, sicut in oculis videbatur, humilem
demonstrare? Quasi dicat: Tu in aestimatione tua magnum
habes, quem quaeris, sed parvus est ille, quem vides. Hoc
namque in verbo,
Videns
(
S1, 9, 19), non praedicatur, sed ego. Quasi dicat:
Videns ille, est, ego: non quod aestimas, sed quod cernis.
Sed qui humiliare se novit, novit dare dona non humilis, sed
sublimis. Quare et in excelsum ante se ascendere eum, ut
secum comedat, praecipit. In excelsum ascendit, qui ad
scienda altiora mentem erigit. In excelsum quidem ascendere,
est cor ad altiora intelligenda praeparare. Unde et Petrus in
monte assumitur, ut gloriam transformati Redemptoris videre mereatur
(voir:
Mt, 17, 1)
. In illo etenim ascensu montis, sublimis praeparatio
mentis exprimitur: quia alta videre non poterit, qui per intentionem
animum in sublimibus non ponit. Quia ergo sublimia praeparati
melius intelligimus, ante Samuelem Saul in excelsum ascendere
jubetur. Quasi enim ante praedicatorem in excelsum
ascendimus, quando nos prius ad alta scienda animum intendimus, et ipsi
nobis ea, ad quae intendimus, postmodum loquuntur. Quid vero
est, quod ait:
Ut comedas mecum hodie
(
S1, 9, 19)? Sed quando praedicatores sancti coelestia
loquuntur, electorum suorum auditorum corda reficiunt: testante etenim
veritate, quia cibus animae est verbum Dei,
Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod
procedit de ore Dei
(
Mt, 4, 4)
. Panis namque alimentum corporis est, verbum
mentis. Qui vero corpus sine mente reficiunt, mente mortui
sunt, carne vivi. Quare et de delicata vidua Paulus ait:
Vivens mortua est
(
1Ti, 5, 6)
. Nam per ciborum delicias non moreretur vidua, si
animam verbi Dei cibo satiaret, cum ipse Paulus dicat: Nihil esse
immundum, quod cum gratiarum actione percipitur
(voir:
1Ti, 4, 4)
. Sed vivens vidua moritur, quando cibo corpus nutrit,
animam fame interficit
(voir:
Mt, 4)
. In solo ergo pane homo non vivit: quia cum ex anima
et corpore constet homo, sicut aliter per corpus vivit, ita et necesse
est ut alimentis diversis singula nutriantur. Ut comedamus
itaque, cum propheta ascendimus, quando ad alta divini verbi mentem
erigimus, ut ejus coelesti sapore per devotionem satiemur.
Liber 4, Caput 4
Et quia ipsi praedicatores valde amant coelestia, quae loquuntur, quasi
simul comedimus, cum devote illi loquendo proferunt, quod nos devote
audiendo, in ventre animae locamus. Simul enim comedimus:
quia verbum Dei pariter audimus. Praedicatoribus namque
Veritas dicit:
Non vos estis, qui loquimini, sed spiritus Patris vestri,
qui loquitur in vobis
(
Mt, 10, 20)
. Quod et Paulus probat, cum suos auditores interrogat,
dicens:
An experimentum quaeritis ejus, qui in me habitat
Christus
(
2Co, 13, 3)
? Quia ergo in sanctis praedicatoribus Christus, et
ejus spiritus loquitur, ipsi praedicatores tanto clarius loquentem
audiunt, quanto ei viciniores sunt, cujus sedes esse
merentur. Tanto ergo plenius de verbi alimento poterunt
refici, quanto jam intra se habent cellam refectionis. Amici
etenim sponsi sunt, et stant, et gaudio gaudent propter vocem
sponsi. Cum ergo divina loquuntur sancti praedicatores,
audiunt: sed quia certa experientia norunt, quando in eis loquitur
spiritus, audiunt se, sed non in se, quia et ipsi loquuntur, sed in se
locuti, loquentem alium venerantur. In eo igitur, quod
audiunt et loquuntur, et reficiunt, et reficiuntur. Reficiunt
quidem auditores, dum verbum proferunt voce sua: reficiuntur ipsi, dum
verbum, quod proferunt, profertur eis revelatione divina.
Ipsi tamen devotius saturantur, qui in locutione spiritus, mentis
delicias experti sunt. Annon experientia loquentis spiritus
est, inconsultos et impraemeditatos se cernere, subitoque consultos, et
paratos esse? Scire, quae nescierant: habere, quae non
habuerant: torporem mentis amittere, repente mira devotione fervere:
plenitudine scientiae statim et in momento mirabiliter repleri, mira
verbi facundia intellecta proferre? Habent ergo electi
praedicatores experientiam spiritus in se loquentis, in repentina
revelatione veritatis: habent subito ardorem charitatis, habent in
plenitudine scientiae, habent in facundissima verbi
praedicatione. Nam et subito instruuntur, et repente
fervescunt, et in momento replentur, et mirabili eloquii potestate
ditantur. De illa namque repentina experientia Dominus dicit:
Dabitur vobis in illa hora, quid loquamini
(
Mt, 10, 19)
. De illo autem subitaneo fervore charitatis Cleophas
dicit:
Nonne cor nostrum ardens erat in via; dum loqueretur, et
aperiret nobis Scripturas
(
Lc, 24, 32)
? De repletionis quoque et facundiae experientia Lucas
meminit, dicens:
Factus est repente de coelo sonus tanquam
advenientis
spiritus vehementis, et replevit totam domum, ubi erant
sedentes
(
Ac, 2, 2)
. In eodem quippe spiritu repleti et locuti sunt, ut
hoc, quod asserimus, designarent: quia videlicet loquendo, alios
pascunt, qui de eo, quod dicunt, audiendo pascuntur. Et quia
sonum vehementis spiritus ardorem, sive locutionem, aut repletionem
cognoscunt, tanto dulcius in donis spiritualibus epulantur, quanto ad
ejus recubitum dignius assumpti sunt. Dicit ergo:
Ascende, ut comedas mecum hodie
(
S1, 9, 19); quia bonus doctor, dum dulciter, quae dicit, in
devotionem mentis accipit, se et eos qui audiunt simul pascit.
Liber 4, Caput 4
Quo contra doctores reprobi, quia quae dicunt, non amant, cum alios
verbo pascunt, jejunant. Nam cum animae refectionem verbum
Dei esse Dominus dixerit, verbum vero Dei in mente plena sit eruditio,
plena devotio; verbo Dei non pascuntur, qui devote, quod loquuntur, non
audiunt. Apostolus quidem, quasi jam illa verbi dulcedine
repletus, ait:
De plenitudine ejus omnes accepimus
(
Jn, 1, 16)
. Alia quidem est plenitudo verbi, alia
libri. De plenitudine quidem verbi accipere nonnisi electi
possunt, de plenitudine vero Scripturae possunt et reprobi.
Liber namque beati Joannis apostoli, et liber beati Pauli apostoli
plenitudines quidem sunt, quae de eis habentur. Eorum nimirum
verba Paulus sive Joannes scripsit, sed quod quisque scripsit, loquens
in eis verbum inspiravit. Qui ergo verbum Scripturae accipit,
non in amore, sed in scientia, de plenitudine accipit, non verbi, sed
libri. Et quia rem mortuam accipit, in ejus ipse acceptione
non vivit. Sed quid dico Scripturam mortuam? Non
est mortua tantum, sed interficiens. Nam scriptum est:
Littera occidit, spiritus autem vivificat
(
2Co, 3, 6)
. Hoc quidem facit omnis divina littera. Nam
littera corpus est, hujus vero corporis vita spiritus.
Vivificatum quippe, et vivificans corpus accipit, qui litteram legit, et
in amorem intelligentiae mentem reficit. Reprobi ergo, qui
Scripturas rimantur, quas non amant, qui audacter foris loquuntur, cujus
saporem intus non intelligunt; dum refectionem Scripturarum, quas
exponunt, alii devota mente percipiunt, quasi de eo, quod ipsi dant,
alii saturantur, non ipsi. Dicat ergo Samuel:
Ascende, ut comedas mecum hodie
(
S1, 9, 19): quia ex eo, quod subditis de verbo electi doctores
tribuunt, et pariter audiunt, et pariter saturantur. Ecce
enim in eodem ipso verbo, quod dicimus, demonstratur. Nam
quis dubitat, quod hanc Scripturam, quam exponimus, Samuel
scripserit? Et tamen ipse, qui scripsit, haec dicit:
Respondit Samuel
(
S1, 9, 19); ut profecto ostenderet, quia quod ipse scribebat,
alius impartiebatur. Quia ergo Spiritus sanctus, qui per eum
loquitur, per eum de eo dicit: Respondit Samuel Sauli:
Ascende ante me in excelsum, ut comedas mecum
hodie
(
S1, 9, 19). Hoc dicit, quod audit; et simul audit, et
dicit. Dum ergo magna veneratione amoris audit, et loquitur
praedicator electus; magna devotione auditores boni quae dicuntur,
excipiunt; Saul et Samuel pariter in excelso comedere
dicuntur. Item quia praedicatores auditoribus in ejusdem
verbi refectione digniores atque ferventiores sunt; non Samuel cum
Saule, sed Saul cum Samuele comesturus asseritur. Sed et quia
tam splendida mentis eruditio, in magna luce spiritualis vitae est, non
dicit: Ut comedas mecum hac nocte; sed
hodie
(
S1, 9, 19). Quem etiam mane dimittit. Mane
dicit initium diei sequentis. Sequens vero dies, est serena
lux sanctae conversationis. Dicit ergo:
Dimittam te mane
(
S1, 9, 19).
Liber 4, Caput 4
Mane quidem ab excelso dimittitur, qui cum ad altioris scientiae lumen
proficit, in magna luce boni operis se proponit immorari. Vel
mane dimittitur, qui verbum magnae scientiae, quod praedicatoris ore
didicit, praedicare aliis intendit. Quando enim bona
proponimus, quasi mane in initio diei sumus; quia boni claritatem jam
aspicere coepimus, quam sequamur. Sed hoc mane in plenum diem
crescit, quando is, qui magna bona agere, aut alta aeternitatis gaudia
praedicare proposuit, id quod proposuit, in magna exhibet luce
virtutis. Mane ergo Saul ab excelso dimittitur; quia
auditores praedicatorum bonorum, quod ab eis sublime audiunt, exercere
sublimiter non morantur. Sed electi viri, bona quae habent,
et abscondere, et manifestare sciunt. Abscondunt quippe, ne
per elationem pereant, sed ne infructuosa remaneant,
manifestant. Dum absconderunt, tunc custodiunt; sed dum
manifestant, proferunt fructum. Nam sequitur:
Et omnia quae sunt in animo tuo indicabo tibi; et
de asinis, quas perdidisti nudiustertius, ne sollicitus sis,
quia inventae sunt
(
S1, 9, 19 et
S1, 9, 20).
Liber 4, Caput 4
Celare se quidem praedicatores qualiter studeant, superius in verbo
Samuelis ostenditur, ubi dicitur:
Ego sum Videns
(
S1, 9, 19). Nunc autem quia dicit:
Omnia, quae sunt in animo tuo, indicabo tibi
(
S1, 9, 19); quid aliud tenemus, nisi quia saepe viri sancti,
virtutes, quas habent, et abscondunt et proferunt? Sed, ut
dixi, abscondunt, ne in magnis virtutibus magni videantur; proferunt
eas, ut electi imitentur. Verbo itaque sapientiae, aut
prophetiae spiritu se pollere asserunt, non ut venerentur, sed ut
audiantur. Quare et Psalmista verbi gratiam se habere
insinuans, ait:
Super omnes docentes me intellexi
(
Ps, 118, 99)
. Certus ergo de peritia spiritus, confidenter nos
invitat, dicens:
Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo
vos
(
Ps, 33, 12) [mauvais référencement: Ps, 33, 11]. Propheta namque se affirmabat Michaeas, cum
diceret:
Utinam non essem vir habens spiritum; et mendacium potius
loquerer
(
Mi, 2, 11)
. Hinc Helisaeus de Naaman Syro dicit:
Veniat ad me, et sciat Prophetam esse in Israel
(
R4, 5, 8)
. Hinc Paulus ait:
Hebraei sunt, et ego; semen Abrahae sunt, et ego;
ministri Christi sunt, et ego; ut minus sapiens dico, plus
ego
(
2Co, 11, 22 et
2Co, 11, 23)
. E contra autem Amos dicit:
Non sum propheta, sed armentarius vellicans
sycomoros
(
Am, 7, 14). Hinc etiam Paulus cum se vult abscondere
ad custodiam, dicit:
Non sum dignus vocari apostolus, quia persecutus sum
Ecclesiam Dei
(
1Co, 15, 9)
. Hinc interrogatus Joannes Baptista ait:
Non sum propheta
(
Jn, 1, 21)
. Non erat quippe ad elationem, sed erat propheta et
plusquam propheta ad ministerium. Samuel ergo, ut se
custodiat, ait:
Ego sum Videns
(
S1, 9, 19); et ut se ad lucrum exhibeat, dicit;
Omnia indicabo tibi
(
S1, 9, 19). Quod si aliquis vult, eodem modo
intelligere potest; quia cum dicit:
Ego sum Videns
(
S1, 9, 19), si videntem se asserit, ad hoc dicit ut bonum, quod
habet, cum electis communicet. Ut ergo quod asserit, probet,
subsequenter adjungit;
Omnia indicabo tibi
(
S1, 9, 19). Quod sanctae Ecclesiae doctores agunt; quia
dum virtutes mentium intuentur, et vitia; et mederi vitiis, et promovere
virtutes evidenter sciunt. Omnia ergo, quae sunt in corde,
indicat, quando virtutis viam, quam bonus auditor cupit tenere, ipse
documento manifestae eruditionis dignatur exponere. Quod si
magnus est, et bona non solum agere, sed etiam praedicare
disposuit. Omnia, quae sunt in ejus corde praedicatores,
indicant; quando eorum mentibus aperiunt, quidquid cupiunt de
doctrina. Quia vero ei, cui loquitur, eum significat, qui ad
lucra praedicationis innititur, subdit, atque ait:
Et de asinis, quas perdidisti nudius tertius, ne
sollicitus sis, quid inventae sunt
(
S1, 9, 20).
Liber 4, Caput 4
Sed notandum quia armum ante Saul coquus posuit, et tamen Samuel Saul
praecipit, ut ante se eum ponere debeat. Quid est
hoc? Sed ponere ante discumbentes dapifer in mensa ferculum
solet: quod dum is, qui discumbit, trahit ad se, illud ponit ante se
vicinius, quod paulo longius erat ante se. Coquus ergo ponit
armum ante Saul, Samuel Saul praecipit, ut ponat ante se: quia hoc quod
novo praedicatori injungitur de fortitudine boni operis, velut ad se
propius debet trahere per studium considerationis. Quod etiam
postquam ad se traxerit, comedit: quia diu consideratum agere
disponit. Armum quippe manducare, est quod exterius de forti
actione praecipitur, per propositum in mente recondere. Quasi
enim armum ante se ponere et manducare electo cuique suadebat, qui
dicebat:
Si sederis ad mensam potentis, sapienter attende, quae
apponuntur tibi: quia similia oportet te praeparare
(
Pr, 23, 1)
. In mensa quippe potentis virtutem armi
designavit. Et dum dixit: Sapienter attende, quae
opponuntur tibi: armum ante se eum, cui dixit, ponere
docuit. Sed manducare eum debere insinuavit, quia dixit:
Similia oportet te praeparare.
Similia enim praeparando manducamus; quia dum fortia, quae audimus,
proponimus agere, velut comedentes, in cordis ventre reponimus cibos
vitae. Sed ipsis summis doctoribus vas electionis sub unius
discipuli eruditione imperat, dicens:
Manum cito nemini imponas
(
1Ti, 5, 22)
. Quia enim magna retractatione consilii eligendi sunt,
qui in culmine sublimentur, apte subjectum est:
Quia de industria servatum est tibi, quando populum
vocavi
(
S1, 9, 24). Quasi dicat: Pone ante te, quod antequam
apponeretur, ego posui ante me; considera quod ego
consideravi. De industria quippe pars armi servatur; quia
fortissima praedicatoris actio illi bene committitur, qui a summis viris
magna consideratione dignus tanto ministerio judicatur. Ista
vero pars tunc servata est de industria, quando populus vocatur; quia
cum ad suscipiendum praedicationis ministerium subditi fideles veniunt,
bonis praedicatoribus non infirmis infirma, sed fortibus fortia
injunguntur. Sed qui bene proficiunt, in sublimi sua
conversatione ante omnia tenere student bonum obedientiae.
Bene itaque subjunctum est:
Et comedit Saul cum Samuele in die illa
(
S1, 9, 24). Ut jam dixi, promovendo doctori comedere,
est hoc quod sibi de virtute praecipitur, se ad faciendum
praeparare. Bene autem cum Samuele comedisse dicitur; quia
cum ii, qui noviter veniunt, magna agere proponunt, in virtute boni
operis summi viri ferventiores fiunt. Potest etiam in ista
comestione illa signari, de qua superius repromisit, dicens:
Ascende ante me, ut comedas mecum hodie
(
S1, 9, 19). Saul ergo cum Samuele comedit; quia cum
intus praedicator coelestem verbi Dei suavitatem audit, quod, loquente
ipso, subditi foris audiunt, de divina refectione utique
satiantur. Sequitur:
Et descenderunt de excelso in oppidum, et locutus est
Samuel cum Saul in solario
(
S1, 9, 25). Stravitque Saul in solario, et
dormivit.
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 9
Ascende ante me in excelsum, ut comedas mecum et dimittam te mane, et omnia
quae sunt in corde tuo indicabo tibi.
(
S1, 9, 19) Hic enim si non displicuerit, sicuti scriptum invenimus, traditionem
Judaeoruminserere praesumimus. Erat enim in corde Saul (sicut ipsi tradunt)
quod rex futurus esset, quia videratper visum se in vertice arboris collocari; quae
visio signum regale erat. Denique non tantummodo de asinis quas perdiderat
in corde tractabat, quia cumdictum sit: Et omnia quae sunt in cordetuo indicabo tibi,
statim per partemconjunctionis copulativam, et distinguendo copulavit
dicens:
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 9
Ego sum Videns, ascende ante me in excelsum, ut
comedatis mecum hodie, et dimittam te mane, et omnia quae sunt
in corde tuo indicabo tibi, et de asinis quas perdidisti
nudiustertius ne sollicitus sis, quia inventae sunt,
(
S1, 9, 19 et
S1, 9, 20) etc.
(voir:
Hebr, sl)
Erat in corde Saul, sicut Hebraei tradunt, quod rex futurus
esset, quia viderat per visum se in vertice arboris palmae collocari.
Quae visio signum regale erat.
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 1, Caput 6
Et dimittam te mane: et omnia quae sunt in corde tuo indicabo
tibi: et de asinis, quas perdidisti nudiustertius, ne sollicitus sis:
quia inventae sunt
(
S1, 9, 19 et
S1, 9, 20).
Erat in corde Saul, sicut Hebraei tradunt, quod rex futurus esset, quia
viderat per visum se in vertice arboris palmae collocari.
Quae visio signum regale fuit.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)