V. 6 :
qui ait ei ecce est vir Dei in civitate hac vir nobilis omne quod loquitur absque
ambiguitate venit nunc ergo eamus illuc si forte indicet nobis de via nostra propter
quam venimus
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 4
Ad patrem reverti deliberat, qui postposita intentione praedicationis,
Deo vacare appetit in secreto silentii. Reverti quidem
dicitur, qui missus ante perhibetur. Quasi enim coram patre
sunt filii, quando electi viri immorantur in secreta contemplatione
Redemptoris. Revertuntur itaque, quando a publico sanctae
praedicationis veniunt ad rimanda gaudia aeternae claritatis.
Sed quia sancti viri nihil agunt inconsulti, Saul de reversione ad
patrem puerum consuluit. Tunc namque puerum consulimus,
quando intenta mente providemus, ut quod tentamus disponere, a
spirituali sensu non debeat differre. Ad patrem quippe
reverti disposuerat, qui dicebat:
Dixi, custodiam vias meas, ut non delinquam in
lingua mea: Posui ori meo custodiam, cum consisteret
peccator contra me
(
Ps, 38, 1) [mauvais référencement: Ps, 38, 1 et Ps, 38, 2]
. Adversus praedicatores peccator consistit, quando ad
praedicationem eorum, statum suae iniquitatis non deserit. Et
quia tunc praedicator ei silere, et Deo vacare proponit, ut ad patrem
redeat, obmutescit. Sed quia per silentium voluntatem Dei
melius didicit, cor ejus concaluit, et exardescente igne internae
meditationis, locutus est. Quod in hoc etiam loco ostenditur,
quia consultus puer, consulenti se consilium impendit, dicens:
Ecce est vir Dei in civitate hac, vir nobilis, omne quod
loquitur absque ambiguitate venit: nunc ergo eamus illuc, si
forte indicet nobis de via nostra propter quam
venimus
(
S1, 9, 6).
Liber 4, Caput 4
Nobilis etiam dicitur: quia superna conversatione conspicuus est, et de
mundanae vitae rusticitate nihil habet. Inde enim nobilis
cernitur, unde civis. Saecularium quippe hominum, quia nulla
est morum compositio, quasi in exterioribus locis nutriti, rustici
sunt. Ex consueta namque animi inhonestate, turpes proferunt
motus corporis; et velut valde degeneres, urbanae consuetudinis gestum
nesciunt, dum per omne quod agunt, vitae suae speciem vilitate terrenae
obscuritatis operiunt. Quo contra viri Dei nobiles sunt, qui
dum fortiter ea, quae divina sunt, agunt, in omni suo opere, superna
luce resplendent: et nihil degenerositatis habent, qui in magna luce
omnis suae conversationis radios proferunt coelestis
originis. Ad hoc ergo a puero Saul ducitur, ut instruatur:
quia qui in arce praelationis ponendi sunt, spirituali sensui
perfectorum praedicatorum magisterio subjici monentur. Ab hoc
puero nos duci admonet, qui dicit:
Si spiritu ducimini, non estis sub lege
(
Ga, 5, 18)
. Quaerendum vero est, cur dubitative dicatur:
Si forte indicet nobis de via nostra, propter quam
venimus
(
S1, 9, 6). Sed quia spiritualia discere appetit, quia
ingentia dona gestit accipere: utrum eisdem donis sit dignus, scire non
potest. Dubitare ergo incipit, qui tam magna promereri se
suis meritis non praesumit. Quae nimirum dubitatio electis
oritur ex virtute humilitatis. Quare et comitantis pueri voce
Sauli dicitur:
Si forte indicet nobis de via nostra
(
S1, 9, 6). Quia nimirum spiritualis sensus non alta
nobis sapere suggerit, non audacter de omnipotenti Deo praesumere, sed
ejus dona cum summa sancti timoris reverentia postulare.
Merito ergo puer dicitur, qui humilia semper docere
praedicatur. Dum ergo dicit:
Eamus illuc
(
S1, 9, 6), et repente subjungit:
Si forte indicet de via nostra
(
S1, 9, 6), aperte indicat, quia in sensu electorum Dei spiritus
operetur, dum ad spiritualia dona expetenda, et devote eos facit
accedere, et de largitoris omnipotentia magna cum reverentia
formidare. Unde et qui a spiritu ducitur, inopiam meritorum
suorum respicere perhibetur, cum subditur:
Dixitque Saul ad puerum suum: Ecce ibimus, quid
feremus ad virum? Panis defecit in sitarciis
nostris, et sportulam non habemus, ut demus homini Dei,
nec quidquam aliud
(
S1, 9, 7).
Liber 4, Caput 4
Habent proprium mentes humilium, ut spiritualia dona habeant, sed in
iis quae habent, se non attendant. Quia enim a Spiritu sancto
virtutum dona percipiunt, ideo sanctus spiritus, qui dona tribuit, ea
eis ab aestimatione tollit, ut in virtute conversationis haec habeant,
in tumore elationis non habeant. Bene ergo de Saule dicitur:
Ab humero et sursum eminebat super omnem
populum. Et dixit ad puerum suum: Panis defecit in
sitarciis nostris, et sportulam non habemus: quia
electi viri, et ad disponendum sanctae Ecclesiae culmen idonei, in eo
etiam se per humilitatem parvos aspiciunt, in quo per virtutem magni
sunt. Et panem quidem ad refectionem fidelium animarum habent
in sapientia verbi, sportulam vero in memoria internae
meditationis. Cum enim ea quae in secreta meditatione
colligunt, servant in memoria ad eruditionem fidelium, velut panem in
sportula reponunt. De his enim sportis in Evangelio dicitur:
Impleverunt septem sportas de fragmentis
(voir:
Mt, 15, 37 et
Mc, 8, 8)
. Cum in mensa Domini panes abundant, sportae impleri
praecipiuntur: quia cum electi anima in superna Redemptoris
contemplatione reficitur, in eadem contemplatione veritatis eruditur, ut
verbi alimonia, quae in se excrescere cernitur, in memoria ad
eruditionem fidelium reponatur. Aliud etiam praeter panem et
sportulam abundanter habent, qui cum virtute contemplationis, et
doctrina verbi, abundant copia sanctae operationis. Ut ergo
humilitas sanctorum in ordinandi regis locutione resonet, dicit:
Panis defecit in sitarciis nostris, et sportulam non
habemus, ut demus homini Dei, nec quidquam aliud
(
S1, 9, 7): quia sanctus spiritus eos, qui ad ecclesiastici
culminis regimen praeparantur, magnos facit in virtute interni muneris,
sed omnino parvos in respectu propriae aestimationis. Dicat
ergo puer:
Eamus illuc, si forte indicet nobis de via nostra
(
S1, 9, 6). Saul autem vacuum se inspiciat: quia
Spiritus sanctus dum sensus honeste viventium instruit, audaces modo,
modo timidos reddit. Audaces quidem, ut praesumant: timidos,
ne superbiant. Impellit, ut necessaria postulent: retrahit,
ne nimis praesumendo, vitium incurrant temeritatis. Et quia
quos pavidos facit, per robur fiduciae ad praesumendum erigit, repente
subinfertur: Rursus itaque puer Sauli respondit, et ait:
Ecce inventa est in manu mea quarta pars stateris
argenti, demus homini Dei, et indicet nobis de via
nostra
(
S1, 9, 8).
Commentaires
Gregorius I (540-604)