V. 12 :
quae respondentes dixerunt illis hic est ecce ante te festina nunc hodie enim venit
in civitate quia sacrificium est hodie populo in excelso
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 4
Et tunc quidem puellas egredientes ad hauriendam aquam invenimus: quia
pulchritudinem sanctarum mentium in perfectiori conversatione
respicimus. Puellae quidem sunt mentes electorum, integrae
per innocentiam, decorae per virtutum claritatem. Et quia in
secretiori vita pulchritudinem suam conservant, videri nequeunt, nisi
cum ad hauriendam aquam egrediuntur. Puellae aquam hauriunt,
quando electae animae ex profundo dolore praesentis exsilii fluenta
lacrymarum fundunt. Haurire quidem aquam dicuntur: quia dum
se projectas in hac valle lacrymarum lugentes memorant, quasi ad
profundum, funem cogitationis mittunt, a quo cum labore aquas lacrymarum
trahunt. Tunc etiam egressae videntur: quia quae quales sunt
intus latent, apparent tamen in oculis; et quantum diligant Conditorem,
indicant, quae in tanto dolore praesentis saeculi vitam
sustinent. Ab istis ergo quaerendum est: Ubi est
Videns? Quia locus perfectorum tunc bene
cognoscitur, cum ab eis nobis ostenditur, qui per profectum vitae eorum
conversationi vicini sunt. Sed habent praedicatores loca
diversa. Alium quippe locum habent pro se, alium pro
subditis: quia nimirum in seipsis in altissima contemplatione morantur,
pro subditis ad doctrinae montem descendunt. Per
contemplationem velut in coelo sunt; et quia alta sunt quae docent, et
descendunt cum docent, et sublimia loquentes in alto se
retinent. Perfectiores igitur auditores vicini suo rectori
sunt, non cum in summa contemplatione est, sed in inferiori monte
doctrinae. Quare et puellae respondentes dicunt:
Hic est, ecce ante te: hodie enim venit in
civitatem
(
S1, 9, 12).
Liber 4, Caput 4
Quasi dicant: Ideo locum ejus indicare possumus, quia illuc venit, ubi
eum videre solebamus. Nam si in suae sublimitatis arce
resideret, eum tibi nemo ostenderet. In civitate etenim
doctor est, quando per ministerium praedicationis moratur in eruditione
populi subjecti. In civitate est doctor, quando relinquit
propria, ut communia disponat. Quia enim boni praedicatoris
plebes per ejus exhortationem munitae ac fortes sunt, quando in eorum
ministerio moratur, in civitate esse cognoscitur. Item quia
in subjectae plebis multitudine alii simplices, alii sapientes sunt,
puellae subjungunt:
Festina nunc, hodie venit in civitatem: quia
sacrificium est populi in excelso.
Ingredientes autem statim invenietis eum, antequam
ascendat in excelsum, ad vescendum. Neque
enim comesturus est populus, donec ille veniat: quia
ipse benedicet hostiae, et deinde comedent, qui vocati
sunt
(
S1, 9, 12 et
S1, 9, 13).
Liber 4, Caput 4
Quid est ergo, quod dicunt puellae:
Festina nunc, hodie venit in civitatem
(
S1, 9, 12), nisi quia raro videbatur in civitate, videlicet tarde
veniens, cito recedens? Quo nimirum magisterio sanctae
Ecclesiae doctor instruitur, ut videlicet raro sit in publico, frequens
in secreto: ut quo tardius aspicitur, devotius veneretur.
Tunc quidem quasi coelestis excipitur: quia quo amplius in secreto
contemplationis latuit, verbi Dei thesauros ad eos, qui se exspectant,
ditiores trahit. Ille enim potest multa bona in infimis
dicere, cui per secretum mentis intuitum conceditur summa
videre. Et quia dulcius videntur illa quae dicuntur, puellae
dicunt:
Festina
(
S1, 9, 12). Quasi dicant: si id, pro quo in civitate
venit, expleverit, videre in secreto suo repositum non
potestis.
Liber 4, Caput 4
Quod profecto verbum jam litteram non ad verbum, sed exemplum
religiosorum est. Nam sanctus vir tantae erat districtionis,
ut statutas dies et horas haberet, in quibus eum, qui cuperet, videre
potuisset. Dicunt ergo:
Festina
(
S1, 9, 12). Ac si dicant: Si statutum tempus
transierit, in horis suae quietis, verbis, aut actionibus non
intendit. Qui ergo remotae vitae ordinem sumpsimus, hoc
observare attentius debemus. Statuendae sunt nobis horae
ministerii, ut breviter persistamus in opere, festinanter redire
valeamus ad contemplationis arcem. Ipsae autem secreti
silentii nostri morae, tanta lege districtionis custodiendae sunt, ut
ipsi etiam, qui accedere solent, sciant, quia contra propositum nostrum
ad nos accessum non habeant.
Liber 4, Caput 4
Quia vero haec spiritualiter explanare coepimus, contra simplices hoc
dici convenienter intelligi potest. In civitate quippe is,
qui videtur extraneus, Samuelem alloqui posse putatur, in excelso autem
non putatur: quia quos simplices esse credimus, plana, non alta
eruditione eos indigere existimamus. Tunc ergo praedicatores
sanctos audire debent, quando plana simplicibus loquuntur, quae
intelligunt: non quando dicunt alta, quae intelligere nequaquam
possunt. Dicunt ergo:
Festina nunc, hodie venit in civitatem: quia sacrificium
est populi in excelso
(
S1, 9, 12). Quod tale est, ac si dicat: Quia multi
sunt, qui summa audire desiderant, nunc tu debes festinare, quando ille
similes tui simplices videtur instruere. Sacrificium quidem
populi est devotio electae plebis. Quae nimirum devotio, quia
verbo praedicationis in electorum cordibus excitatur, quasi a Samuele
perficitur. In excelso est autem sacrificium populi, quando
corda fidelium subditorum alta verba sanctae praedicationis devote
audire concupiscunt. Unde et apte dicitur: Quia
populus non comedit, nisi prius Samuel hostiae
benedixerit: quia perfectiores auditores, dum ad
summam virtutum perfectionem pervenire desiderant, verbum scientiae, per
quod ad desiderata perveniant, in magno desiderio exspectant.
Quo in loco notandum est, quia oblatum sacrificium nondum erat, et tamen
dicit:
Sacrificium est populi in excelso
(
S1, 9, 12). Si enim sacrificium antequam offerri
incipiat, non est, quomodo erat sacrificium, quod non erat?
Sed quia nos spiritalia sequimur, nondum erat sacrificium, et erat: quia
cum electi fideles altius erudiri appetunt, jam quidem magnam devotionem
audiendi habent, quam, post auditam praedicationem, valde majorem
habent. Non est ergo adhuc oblatum sacrificium: quia illa
magnitudo devotionis, quae nascitur in corde electi de verbo
praedicationis, ante praedicatoris verbum in corde non est.
Et est quidem in excelso sacrificium: quia de exspectatione verbi, magna
jam est in corde audire volentis vis devotionis. Quare et
bene dicitur: Quia populus non comedit, donec ille hostiae
benedicat. Quia enim summa inhianter
diligunt, donec eadem summa percipiunt, non quiescunt. Si
enim hostia mentis, ejus devotio est: hostiae benedicitur, quando ad
vocem praedicationis sanctificatur, ut quo purior efficitur, divina
susceptione acceptior habeatur. Quod enim in Dei sacrificio
benedicitur, mundum quidem est cum offertur, et materiale: oblatum vero
tanto est mundius, quanto non solum materiale, sed spirituale: quanto
non solum mundum, sed etiam mundans est. Hostiarum quippe
oblationibus mundari peccata quis dubitet? Sic namque, sic
est mentis devotio: nam cum bona audire gestit, munda est; sed cum
sanctae praedicationis accepta et benedicta manibus fuerit, tanto
ardentior et sacratior redditur, quanto clarius didicit, quem amare
dulcius notum possit. Munda quidem ante, velut praeparatio
sacrificii fuerat, quae bonum nosse cupiebat, et tamen materialis erat
apparatus: quia nondum novit, quae discere appetit, sed munda valde et
spiritalis, cum jam doctrinae sanctificata vocibus, non jam appetit
audire, quod sciat, sed audita delectatur experiri, quae
amat. Tunc etiam non solum munda est hostia, sed mundans:
quia quo ferventiori coelestium amore succenditur, ab ea negligentiae
carnalis tenebrae potentius effugantur. Scriptum quippe est:
Quia charitas operit multitudinem peccatorum
(
1P, 4, 8): quia nimirum carnalia nostra destruimus, cum ardenti
devotione ad coelestia sublevamur.
Liber 4, Caput 4
Cum sanctorum virorum praeconia audimus, in civitate ascendimus: quia
illic eos quaerimus, ubi descendunt, non ubi sunt. Sed, ut
superius dixi, praedicatorum locus, quem pro se habent, secreta
divinitatis contemplatio est: locus autem pro subditis,
praedicatio. Aliquando vero plana, aliquando alta
loquuntur. Habent ergo communem locum pro omnibus, habent
sublimem specialemque pro quibusdam, habent secretum pro se.
Haec nimirum tria spiritualia loca signantur: quia Samuel egredi
dicitur, et apparere in medio urbis, et ascendere in
excelsum. Nam qui, ut appareret, egressus est, erat ubi,
antequam appareret, latuisset. Egrediuntur ergo sacerdotes,
quando a secreto meditationis ad praedicandum veniunt. In
civitate apparent, quando planiora, id est ad agendum, vel ad
intelligendum dicunt. In excelsum ascendunt, quando
sapientibus aut fortia praecipiunt operis, aut revelant alta
mysterii. Ordinatus ergo ascensus noster ostenditur, per hoc,
quod Saul in civitate ascendere perhibetur. Nam nobis
Pastorum nostrorum loca, in quibus orare, aut secreti esse consueverunt,
veneranda, non adeunda sunt. Quod non solum exemplo, sed
etiam divina cohortatione cognoscere possumus. In Cantico
quidem canticorum sponsus denuntiat, dicens:
Obsecro vos, filiae Jerusalem, ne evigilare faciatis
dilectam, quousque ipsa velit
(
Ct, 3, 5)
. Mentes enim perfectorum sponsae sunt: quia dum
secreto divini amoris se velut in thalamo collocant, ibi per visionem
inveniunt, cui ineffabili amore junguntur. Cum ergo sponsa
dormit in thalamo, conjungitur sponso: quia dum electa praedicatoris
anima in secreta contemplatione reconditur, quasi in sponsi thalamo
collocatur. Qui ergo hanc suscitat, sponso tollit: quia
nimirum requies electae animae non solum sua, sed etiam delectatio
sponsi est. Unde et per prophetam dicitur:
Gaudebit sponsus super sponsam
(
Es, 62, 5). Merito ergo Jerusalem filias sponsus
adjurat, ut ab eis sponsa, quandiu dormire voluerit, non excitetur: ne,
dum illa surgit a quiete thalami, ipse perfruitionem perdat
amoris. Egressus ergo Samuelis exspectetur, quia viri sancti
in secreto sui silentii venerandi sunt, inquietandi non sunt.
In civitate igitur ascendendum est; quia electus doctor in communi loco
doctrinae tanto lucro suis videtur, quanto ut prosit, exire
cognoscitur. Quo in loco notandum, quia de Samuele non
dicitur: Hodie ascendit in civitate, sed,
hodie venit in civitatem
(
S1, 9, 12): de Saule autem, et puero: non venerunt, sed
ascenderunt
(
S1, 9, 14), dicitur. Ille enim velut per planum venit,
iste velut in alta conscendit. Quid aliud per hoc nobis
ostenditur, nisi quia plana quae loquuntur praedicatores, nobis plana
non sunt? In civitate ergo non venimus, sed ascendimus,
quando aut plana praedicationis difficulter aspicimus, aut parva, quae
praecipimur, cum labore portamus. Sed quia stare in civitate,
munitum esse est, idcirco ascendimus; quia cum nos summi viri parva bona
agere docent, malignorum spirituum consiliis acquiescere vehementer
prohibent. Et quia valde laboriosum est, omnia tentamenta
vincere, ad verba doctorum, quae hoc nobis praecipiunt, quasi per
ascensus laborem conamur pervenire. Sed quia scriptum est,
quod Unusquisque mercedem accipiet secundum suum laborem (quod nimirum
non solum de aeterna retributione accipitur, sed etiam de praesenti)
omnipotens Deus pro merito operis, electis suis tribuit augmenta
virtutis
(voir:
1Co, 3, 8)
. Nam et Abrahae filio non parcenti dicitur:
Per memetipsum juravi: quia fecisti rem hanc, et non
pepercisti filio propter me: benedicam tibi, et multiplicabo
semen tuum
(
Gn, 22, 16). Plerumque enim, qui fideliter laborant, in
faciendis iis quae sciunt, per divinam gratiam majora, quae agant,
cognoscere merentur. In quorum typo bene Saul in civitate
prius ascendere dicitur, in excelsum postea a Samuele ductus
perhibetur. Verum obviam venire, est per eamdem viam venienti
occurrere. Cum ergo a sanctis praedicatoribus salutis viam
discere volumus, nobis quidem obviam veniunt, quando cum verbo salutis,
quod quaerimus, occurrunt. Quasi enim eadem via veniunt, cum
id nos docere festinant, quod nos proposuimus discere. Hoc
profecto morale est omnium: si enim ea quae spiritualiter quibusdam
competunt, indagamus, obviam venit; quia ordinandum regem ad se venire
praecognoscit. Unde autem cognoscat, adjungitur:
Dominus autem revelaverat auriculam Samuelis ante
unam diem, quam veniret Saul, dicens: Hac ipsa, quae nunc
est, hora, cras mittam ad te virum de terra Benjamin, et
unges eum ducem super populum meum Israel, et salvabit
populum meum de manu Philisthiim
(
S1, 9, 15 et
S1, 9, 16).
Liber 4, Caput 4
Quid est enim, quod in extrema parte civitatis rex ducitur, et
ungitur? Sed extrema pars civitatis est ultima pars populi
subjecti. Qui ergo ultimum locum tenent in sancta Ecclesia,
velut in extrema parte civitatis sunt. Ipsius autem Ecclesiae
in ultima parte, conversi peccatores esse videntur. Nam justi
quique in superiori vel prima sunt parte. Aut fortasse primum
locum virginitas tenet, secundum continentia, tertium conjugalis vita,
ultimum conversio peccatorum. In extrema igitur civitatis
parte rex ungitur: quia sanctae Ecclesiae rector ordinatur, pro
peccatoribus, non pro justis. Hinc enim per semetipsum
Veritas dicit:
Non veni vocare justos, sed peccatores ad
poenitentiam
(
Mt, 9, 13)
. Hinc iterum dicit:
Non opus habent sani medico, sed male
habentes
(
S1, 9, 12) [mauvais référencement: S1, 9, 13]
.
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 9
Festina nunc, hodie enim venit in civitatem, quia sacrificium est hodie
populi in excelso.
(
S1, 9, 12) Sacrificium in hoc loco, prout aliqui intelligi volunt, prandium
intelligitur,quod praeparaverat Samuel populo in Kalendis, quia sequitur:
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 1, Caput 6
Festina nunc: hodie enim veniet in civitatem: quia sacrificium est
hodie populo in excelso
(
S1, 9, 12), Sacrificium in hoc loco prandium intelligitur, quod praeparaverat
Samuel populo in Kalendis.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Proemium, Caput 3
Dilexit autem Salomon Dominum ambulans in praeceptis David patris sui, excepto quod
in excelsis ambulabat, et accendebat thimiama
(
R3, 3, 3) [mauvais référencement: R3, 3, 2]
. Quid erat
excelsa,
quod frequenter in hoc libro legitur ? Et cur Samuel non culpatur, qui in excelso
legitur immolasse ?
(voir:
S1, 9, 12 et
S1, 9, 14)
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Theutmirus; Claudius Taurinensis