Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 13 : Euntes autem discite quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare iustos, sed peccatores.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 4
    • Quid est enim, quod in extrema parte civitatis rex ducitur, et ungitur? Sed extrema pars civitatis est ultima pars populi subjecti. Qui ergo ultimum locum tenent in sancta Ecclesia, velut in extrema parte civitatis sunt. Ipsius autem Ecclesiae in ultima parte, conversi peccatores esse videntur. Nam justi quique in superiori vel prima sunt parte. Aut fortasse primum locum virginitas tenet, secundum continentia, tertium conjugalis vita, ultimum conversio peccatorum. In extrema igitur civitatis parte rex ungitur: quia sanctae Ecclesiae rector ordinatur, pro peccatoribus, non pro justis. Hinc enim per semetipsum Veritas dicit: Non veni vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam ( Mt, 9, 13) . Hinc iterum dicit: Non opus habent sani medico, sed male habentes ( S1, 9, 12) [mauvais référencement: S1, 9, 13] .
  • Liber 6, Caput 3
    • Sed quid est, quod implere cornu oleo jubetur? Quid namque fuit austeritas legis, nisi cornu acuitas? Quasi enim cornu percussit, dum peccata non per misericordiam indulsit, sed poenam infligendo vindicavit. Cornu ergo oleo impletur; quia talis Rex ungitur, qui peccata hominum misericorditer dimittat, non per legis austeritatem puniat. Nam Moysi cornu praeferebant, qui de ea quae in adulterio deprehensa fuerat Domino dicebant: Moyses jubet hujusmodi lapidare; tu quid dicis de ea? ( Jn, 8, 5) [mauvais référencement: Jn, 8, 15] Sed qui pleno cornu unctus fuerat, dicit: Qui sine peccato est vestrum, primus in eam lapidem mittat. ( Jn, 8, 7) Quasi cornu feriendi ille, assumpserat, qui dicebat: Hic si esset propheta, sciret quae et qualis est haec mulier quae tangit eum, quia peccatrix est. ( Lc, 7, 39) Sed qui ex plenitudine cornu unctus Jesus fuerat, totum remittebat, dicens: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. ( Lc, 7, 47) Hinc de peccatorum assumptione murmurantibus dicit: Non veni vocare justos, sed peccatores. ( Mt, 9, 13) Cornu ergo pleno ad ungendum David propheta mittitur, quia illum modo doctores praedicant, qui duritiam legis solvit, et omne, quod rigidum praetulit, per gratiae suae fomenta reparavit. An non ungebat eum ille, ad eum ungendum missus, de quo dicitur: Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes: hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine? ( Jn, 1, 6 et Jn, 1, 7) [mauvais référencement: Jn, 1, 6] Sed audivimus quomodo missus fuerat, audiamus quomodo ungat: Ecce, inquit, Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. ( Jn, 1, 29)