Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 12 : At Iesus audiens, ait: Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 5, Caput 4
    • Quid est reptare manibus, nisi corpus omne curvare, nihil in se sublime relinquere, superiora membra ad inferiora officia peragenda inclinare? Quid autem in hoc facto nobis insinuatur, nisi quia multa praedicatorum compassione indiget conversio peccatorum? Quid enim aliud quam reptare manibus videbatur Redemptor noster, cum publicanorum amicus fieret, et peccatores reciperet, et cum ipsis manducaret? Manibus quidem reptabat cum dicebat: Non habent opus sani medico, sed male habentes. ( Mt, 9, 12) Hinc iterum dicit: Non veni vocare justos, sed peccatores. ( S1, 9, 13) Hanc etiam incurvationem reptandi, in sacro eloquio cameli appellatio designat. Quia ad hoc Salvator usque ad ima nostra se voluit humiliare, ut nos ad alta suae divinitatis extolleret. Hunc namque reptantem manibus Paulus sequi se insinuans, ait: Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. ( 1Co, 9, 22) Sed et quia in manibus opera solent significari, reptat manibus pastor, quando peccatoribus viam quam tenere conversi debeant, non profert sapientia verbi, sed exemplo conversationis. Reptare quidem manibus praedicatores suos docebat Dominus cum dicebat: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est. ( Mt, 5, 16) Bene autem reptans ascendere ad stationem Philistinorum dicitur, quia ad destruenda peccatorum vitia pervenire ille doctor potest, qui ipsos peccatores magna humilitatis ostensione, et magna charitatis affectione demulcet. Nam dum convenientiam gratiae foris porrigit, manum intus ad incidendum mentis languorem mittit. Unde et bene subjungitur: Et cum vidissent faciem Jonathae, alii cadebant ante Jonatham, alios armiger ejus interficiebat. ( S1, 14, 13)