V. 16 :
Sic luceat lux vestra coram hominibus: ut videant opera vestra bona, et
glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 2, Caput 3
Etiam inhonoratum fuisse eorum audacia latenter innuit.
Quibus profecto et Paulus idipsum improperans ait:
Nomen Dei per vos blasphematur inter gentes
(
Rm, 2, 24). Quia enim decorem acceptae dignitatis per
miserae famae sordes maculant, profecto Dominum inhonorant.
Digne enim ab honoris arce repellitur, qui ei facit injuriam a quo
honoratus fuisse comprobatur. Quo contra generali promissione
affirmat, dicens: Sed qui me glorificaverit, glorificabo
eum. Deum quippe pastor glorificat qui
exemplo bonorum operum ad imitationem fidelium corruscat, qui de
sublimitate regiminis ingenti lumine radiat magnae conversationis, qui
ad speculum sacrorum ordinum reproborum ministrorum personas non
accipit, sed eos ad formam subjecti gregis eligit quos omnis qui
imitationem respicit, quia verum in eis lumen sequitur, non
offendit. Quibus nimirum per semetipsum Veritas loquitur,
dicens:
Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra
bona opera, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis
est
(
Mt, 5, 16)
. Glorificantes quidem se Dominus glorificat, quia quod
electi pastores sanctae Ecclesiae exterius portant de gloria culminis,
hoc intus accipiunt ex gratia divinae bonitatis, et honorem quo sublimes
sunt in oculis hominum, digno studio in interiori ab internae majestatis
largitate promerentur. Quo contra inhonorantium se gloriam a
se non esse eis impensam queritur, dicens:
Ipsi regnaverunt, et non ex me; principes exstiterunt, et
ego ignoravi
(
Os, 8, 4). Ex se namque, et non ex electione summae
ordinationis, regnant, quia ad gloriam ecclesiastici culminis non
vocantur divinitus, sed per cupiditatem perducuntur. Quos
profecto Dominus ignorat, quia eos per internae aequitatis judicium
reprobat. Tale est ergo ac si dicat: Et si meus esse videtur
honor quem habent, non illum meruerunt obsequio, sed per cupiditatem
rapuerunt. Unde et subsequenter adjungit.
Qui autem contemnunt me erunt ignobiles
(
S1, 2, 30).
Liber 4, Caput 5
Quid est, quod dicunt: Quae res est, quae accidit,
nisi valde admirari, quod ab eis non poterat comprehendi?
Hominem hominis filium noverant, prophetis sociatum videbant: carnalem
noverant, spiritualem videbant: simplicem noverant, prophetam
videbant. Dicunt ergo:
Quaenam res accidit filio Cis?
(
S1, 10, 11) Qui nosse quod fuerat poterant: quod erat, qualiter
esse posset ignorabant. Hic denique profectus spiritualis
praedicatoris est, ut qui in communi vita aliquando notus est, in
superiori ordine habeat, quod ignoretur. Tres quidem gradus
perfectionis ostensi sunt, quia dicit:
Heri, et nudiustertius.
(
S1, 10, 11) In duobus quidem diebus praedicator agnoscitur, in
tertio habet quod etiam ii, qui noverant, non cognoscant.
Primus namque dies auditoribus pertinet, secundus sodalibus, tertius
est praedicationis.
Primum namque diem pastor habuit, quando praelatis suis discipulus
obedivit.
Quasi enim in magna luce cernitur, qui in virtute obedientiae devotus
est.
Secundum diem habuit, quando meliorum coadjutor esse jam
coepit. Ista quippe claritas magnae conversationis, in
electorum exemplo maximum diem facit. Hanc diem Dominus in
inuans, ait:
Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra
bona opera, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis
est.
(
Mt, 5, 16) Tertius vero dies insilientis spiritus est, et
prophetiae. In tertio quippe die pastor aspicitur, quando
sublimitatem dignitatis suae adaequat splendore conversationis, quando
coelesti virtute indutus, ea vita eaque doctrina subditis lucet, ut
videri ab eis possit, discuti, et judicari non possit. Talis
quidem erat Moyses, quando lucidissimo vultu a monte descendit, cujus
subditi fulgorem videbant, sed in fulgentem clarita tem intendere visum
non poterant
(voir:
Ex, 34, 35 et
1Co, 3, 7)
. Talis erat. qui gloriabatur, dicens:
Nos autem revelata facie gloriam Dei speculantes, in eamdem
imaginem transformamur, tanquam a Domini spiritu.
(
1Co, 3, 18) Tales utique erant, quos Spiritus sanctus
repleverat. Unde et qui in Jerusalem convenerant, admirantes
dicunt:
Nonne isti, qui loquuntur, Galilaei sunt?
(
Ac, 2, 7) Interrogabant quippe, ut scirent quod audiebant, et
scire non poterant. Qui autem noverant Saul, de re quae ei
accidit admirantes interrogant; quia eos aliquando in humiliori ordine
sanctae Ecclesiae humiles et despectos cernimus, quos dum sanctus
Spiritus ad ordinem praedicationis assumit, gratiarum suarum
splendoribus induit et in eisdem splendoribus mirabiles
ostendit. Sed bene sanctorum virtutes admiramur, cum eas
bonitati conditoris ascribimus. Quare et Moyses Domino
confitens ait:
Quis similis tibi in diis, Domine, quis similis tibi
gloriosus in sanctis, mirabilis in majestate, faciens
prodigia.
(
Ex, 15, 11) Hinc Psalmista dicit:
Mirabilis Deus in sanctis suis, ipse dabit virtutem, et
fortitudinem plebi suae?
(
Ps, 67, 36) Bene subjungitur:
Respondit alter ad alterum, dicens: Et quis pater
eorum?
(
S1, 10, 12)
Liber 5, Caput 4
Quid est reptare manibus, nisi corpus omne curvare, nihil in se sublime
relinquere, superiora membra ad inferiora officia peragenda
inclinare? Quid autem in hoc facto nobis insinuatur, nisi
quia multa praedicatorum compassione indiget conversio
peccatorum? Quid enim aliud quam reptare manibus videbatur
Redemptor noster, cum publicanorum amicus fieret, et peccatores
reciperet, et cum ipsis manducaret? Manibus quidem reptabat
cum dicebat:
Non habent opus sani medico, sed male habentes.
(
Mt, 9, 12) Hinc iterum dicit:
Non veni vocare justos, sed peccatores.
(
S1, 9, 13) Hanc etiam incurvationem reptandi, in sacro eloquio
cameli appellatio designat. Quia ad hoc Salvator usque ad ima
nostra se voluit humiliare, ut nos ad alta suae divinitatis
extolleret. Hunc namque reptantem manibus Paulus sequi se
insinuans, ait:
Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.
(
1Co, 9, 22) Sed et quia in manibus opera solent significari,
reptat manibus pastor, quando peccatoribus viam quam tenere conversi
debeant, non profert sapientia verbi, sed exemplo
conversationis. Reptare quidem manibus praedicatores suos
docebat Dominus cum dicebat:
Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra
bona opera, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis
est.
(
Mt, 5, 16) Bene autem reptans ascendere ad stationem
Philistinorum dicitur, quia ad destruenda peccatorum vitia pervenire
ille doctor potest, qui ipsos peccatores magna humilitatis ostensione,
et magna charitatis affectione demulcet. Nam dum
convenientiam gratiae foris porrigit, manum intus ad incidendum mentis
languorem mittit. Unde et bene subjungitur:
Et cum vidissent faciem Jonathae, alii cadebant ante
Jonatham, alios armiger ejus interficiebat.
(
S1, 14, 13)
Commentaires
Gregorius I (540-604)