Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 8 : Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 4
    • Superius de tempore reprobi pastoris dicitur: In diebus illis non erat visio manifesta. Cum itaque ex sacro eloquio optimus praedicator ostenditur, apparere iterum Dominus perhibetur, quia nimirum cognitio divini consilii, quae absconditur reprobis, puritatis merito revelatur electis. Si enim et hominum consilia nisi familiaribus non creduntur, omnipotens Deus secreta suae dispositionis aestimandus est suis patefacere inimicis? Prius ergo justi doctoris vita praedicatur, deinde addidisse ut appareret Dominus dicitur, quia profecto divinae lucis ostensio reprobos et fictos fugit, quae se electis, et mundis cordibus aperit. Unde et per semetipsam vera lux loquendo, nos illuminat, dicens: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt ( Mt, 5, 8) . Igitur, ut appareret Dominus, addidit quia mundum praedicatoris sui oculum vidit. Sed cum addidit Ut appareret in Silo, in eodem loco illum apparuisse vice alia designatur. Quia autem dixit ubi apparuit, ne Heli apparuisse crederetur, subsequenter et personam ejus cui apparuit ostendit, dicens: Quoniam revelatus fuerat Dominus Samueli in Silo, juxta verbum Domini ( S1, 3, 21).
  • Liber 4, Caput 4
    • Et quia subditur: Et tunc comedent, qui vocati sunt. Quid aliud designat, nisi quia devotionis affectus mentis est cibus? Tunc namque comedemus, cum hostiae benedicitur: quia cum ad praedicatorum vocem devotio nostra in amorem Conditoris extollitur, anima, quae ad dulcedinem Conditoris pervenit, habet jam cibum suum. Tunc ergo comedunt, qui ante benedictionem hostiae comedere noluerunt. Nam qui summa intentionis exspectatione ad divinae dulcedinis perceptionem se praeparant, dum mala desideria per appetitum nulla recipiunt, velut jejuni, refectione devotionis avidius replentur. Velut enim benedictionem hostiae ad refectionem exspectant, qui cuncta illicita desideria fugiunt, ut de visione internae gloriae per devotionem satientur. Scriptum quippe est: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt ( Mt, 5, 8) . Qui enim in corde inepta non recipit, dum superna desiderat, mundus corde est: et dum per bonum praedicationis ad divinae contemplationis dulcedinem ducitur, quasi benedictionem hostiae habet in animae saturitate. Dicit ergo: Deinde comedent, qui vocati sunt ( S1, 9, 13). Jejuni quippe vocantur ad comestionem, dum praedicator foris loquitur, qui a pravis desideriis mentem custodiunt, et per gratiam Spiritus sancti ad internae dulcedinis experientiam trahuntur. Vocati enim tunc erant invitati, qui venerant. Vocati ergo jejuni tunc comedunt, quando hi spiritualis gratiae devotione pascuntur, qui ad eam percipiendam se magna mentis suae custodia paraverunt. Quid vero est quod dicunt: Ascendite, quia hodie reperietis eum ( S1, 9, 13)?

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 4, Caput 18
    • Obsecro, Domine, memento quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod placitum est coram te fecerim. ( R4, 20, 3) Felix conscientia quae afflictionis tempore bonorum operum recordatur. Beati enim mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt. ( Mt, 5, 8) [mauvais référencement: Mt, 5] Et quomodo alibi scriptum est: Quis gloriabitur purum se habere cor? ( Pr, 10) quod ita solvitur: perfectionem cordis in eo nunc dici, quod idola destruxerit,templi quoque valvas aperuerit, serpentem aeneum comminuerit, et caetera fecerit quaeScriptura commemorat. Plerumque aliquibus justi necessitatibus afflicti sua opera coguntur fateri, sedcum eorum dicta injusti audiunt haec per elationem potius quam per veritatemexistimant prolata. Ex suis enim cordibusverba justorum pensant, et dici humiliter posse vera bona nonaestimant. Sicut gravis culpa est sibi hoc hominem arrogare quod non est, sic plerumque culpanulla est si humiliter bonum dicat quod est. Unde saepe contingit ut justi et injusti habeant verba similia, sed tamen corsemper dissimile longe, et in quibus dictis Dominus ab injustis offenditur in eisdemquoque a justis placatur. Nam Pharisaeus, ingressus templum, dicebat: Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo, sed justificatus magis publicanus quam ille exiit. ( Lc, 18, 12 et Lc, 18, 13) [mauvais référencement: Lc, 18] Ezechias quoque rex cum molestia corporis afflictus ad extremitatempervenisset, in oratione compunctus dixit: Obsecro, Domine, memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto. ( R4, 20, 3)Nec Dominus hanc confessionem perfectionis ejus despexit aut renuit, quem mox insuis precibus exaudivit. Ecce pharisaeus se justificavit in opere: Ezechias justum se asseruit etiam incogitatione. Atque unde ille offendit, inde iste Dominum placavit. Cur itaque hoc? nisi quia omnipotens Deus singulorum verba ac cogitationes pensat,et in ejus auribus superba non sunt quae humili corde proferunt?

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 4, Caput 20
    • Obsecro, Domine, memento, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod placitum est coram te fecerim ( R4, 20, 3), etc. Felix conscientia, quae afflictionis tempore bonorum operum recordatur. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt ( Mt, 5, 8) [mauvais référencement: Mt, 5]. Et quomodo alibi scribitur: Quis gloriabitur parvum habere se cor? ( Pr, 20) Quod ita solvitur: perfectionem cordis in eo nunc dici, quo idola destruxerit, templi valvas aperuerit, serpentem aeneum comminuerit, et caetera fecerit quae Scriptura commemorat. (voir: Greg, sl) Plerumque aliquibus justi necessitatibus afflicti, sua opera coguntur fateri. Sed cum eorum dicta injusti audiunt, haec per elationem potius quam per veritatem existimant prolata. Ex suis enim cordibus verba justorum pensant, et dici humiliter posse vera bona non aestimant. Sicut gravis culpa est sibi hoc hominem arrogare quod non est, sic plerumque culpa nulla est, si humiliter bonum dicat quod est. Unde saepe contingit ut justi et injusti habeant verisimilia, sed tamen cor semper longe dissimile. Et in quibus dictis Dominus ab injustis offenditur, in eisdem quoque a justis placatur. Nam Pharisaeus ingressus templum dicebat: Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo. ( Lc, 18, 12) [mauvais référencement: Lc, 18]Sed justificatus magis publicanus, quam ille exiit. Ezechias quoque rex cum molestia corporis afflictus ad extremitatem pervenisset, in oratione compunctus dixit: Obsecro, Domine, memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto ( R4, 20, 3); nec tamen Dominus hanc confessionem perfectionis ejus despexit aut renuit, quem mox in suis precibus exaudivit. Ecce Pharisaeus se justificavit in opere. Ezechias justum se asseruit etiam in cogitatione, atque unde ille offendit, inde iste Dominum placavit. Cur itaque hoc, nisi quia omnipotens Deus singulorum verba ac cogitationes pensat; et in ejus auribus superba non sunt, quae humili corde proferuntur?

Auctor incertus

  • Liber 3, Caput 21
    • Et finxit duas columnas aereas, decem et octo cubitorum altitudinis columnam utramque ( R3, 7, 15). Eae sunt columnae de quibus Paulus ait: J acobus, et Joannes, et Cephas, qui videbantur columnae esse, dextras dederunt mihi et Barnabae societatis, ut nos in gentibus, illi autem in circumcisionem ( Ga, 2, 9). Quibus verbis quasi exponere videtur mysterium columnarum materialium, etquid videlicet figuraverint, et quare duae sint factae. Apostolus namque et doctores cunctos spiritales significant, fortes nimirumfide et opere et contemplatione ad superna erectos. Duae sunt autem, ut et gentes et circumcisionem praedicando in Ecclesiamintroducant. Stabant in porticu ante fores templi, et ingressum illius suo decore acpulchritudine ex utraque parte mirabiliter ornabant. Ostium autem templi Dominus est, quia nemo venit ad Patrem nisi per ipsum ( Jn, 14, 6); et sicut alibi dicit, Ego sum ostium, per me si quis introierit, salvabitur ( Jn, 10, 9). Quod videlicet ostium, columnae ab utroque latere coram positae circumstantcum minister sermonis utrique populo introitum regni coelestis ostendit, ut sia luce scientiae legalis quisque seu ex rigore gentilitatis, ad fidem Evangeliivenerit, habeat paratos eos qui sibi iter salutis et verbo demonstrent etexemplo. Vel certe quia de eis columnis in libro Paralipomenon ita scriptum est: Ipsasque columnas posuit in vestibulo templi, unam a dextris et alteram a sinistris ( Ch2, 3, 17). Ideo factae sunt duae columnae, atque ita dispositae, ut nobis et inprosperis et in adversis ingressum patriae coelestis ante oculos mentishabendum esse doceant: hinc enim Paulus, columna utique domus Dominiexcellentissima, per arma justitiae nos a dextris et a sinistris communiendosesse suis suorumque sedulis hortatur exemplis: ut nec prosperis delectati, necfracti adversis, a regia vitae via, qua ad promissam nobis haereditatem patriaecoelestis gradiendum est, ulla in parte declinemus. Notandum sane in hac sententia Paralipomenon quam posui, quod eadem porticustempli etiam vestibulum templi vocabatur; et quod in prophetis legimus, intervestibulum et altare orabant sacerdotes, inter porticum et altera holocaustorumdebemus intelligere. Bene autem utraque columna decem et octo cubitorum altitudinem haberememoratur; ter etenim seni decem et octo faciunt, tria vero ad fidem pertinerepropter sanctam trinitatem, sex ad operationem, quod in eo dierum numero mundussit factus, luce clarius est. Et tria per sex multiplicantur, cum justus ex fide vivit, et cognitionem piaecredulitatis exsecutione bonae actionis accumulat. Columna namque ante fores templi decem et octo cubitorum alta est, cumpraedicator quisque egregius palam cunctis insinuat, non nisi per fidem etopera justitiae nos ad supernae gaudia vitae posse pervenire; quamvis possit ethis altius intelligi, quod nomen JESU apud Graecos ab hoc numeroincipiat. Prima littera nominis Jesus apud eosdem decem secunda octo significat. Et apte decem et octo cubitorum altae sunt columnae domus Dei, quia doctores sancti, immo omnes electi ad eum finem bene vivendo intendunt, ut Conditorem suum facie ad faciem videre mereantur; neque enim ultra quid quaerant habebunt,cum ad eum qui est super omnia pervenient. Et linea cubitorum duodecim ambiebat columnam utramque ( R3, 7, 15). Linea duodecim cubitorum norma est apostolicae institutionis, quae nimirumlinea ambit columnam utramque, cum doctor sive Judaeis, sive gentibuspraedicare missus, ea tantum facere curat ac docere, quae sancta per apostolosaccepit ac didicit Ecclesia: nam si quis aliter vivere sive praedicarevoluerit, et vel apostolica decreta spernere, vel pro suo libitu nova quaelibetstatuere maluerit, non est talis columna templo Dei apta, quae dum apostolicastatuta sequi contemnit, quasi vel exilitate inertiae suae, vel elationistumidae crassitudine, duodecim cubitorum lineae non convenit. Has nimirum lineas Dominus columnis sui templi circumdedit, cum missis addocendas baptizandasque omnes gentes discipulis ait, Docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis ( Mt, 28, 20). Quisquis ergo servat ac docet omnia quaecumque mandavit apostolis Dominus,nec alia superadjiciens, neque horum quippiam praeteriens, ipse profecto columna in domo Dei, quae est Ecclesia, et firmamentum est veritatis, qualemfore Timotheum monuit apostolus Paulus (voir: 1Ti, 3) . Verum quia absque scientia Scripturarum non potest esse firma vel vita velloquela doctorum, apte subditur: Duo quoque capitella fecit, quae ponerentur super capita columnarum fusilia ex aere, quinque cubitorum altitudinis capitellum unum, et quinque cubitorum altitudinis capitellum alterum ( R3, 7, 16); capita etenim columnarum, hoc est, suprema pars earum, cordasunt fidelium doctorum; quorum Deo devota cogitatione, sicut capite membra, itaipsorum omnia et opera diriguntur et verba. Duo autem capitella, quae his capitibus erant superposita, duo suntTestamenta, quorum meditationi atque observantiae doctores toto animo subdunturet corpore. Unde bene utrumque capitellum quinque cubitos habebat altitudinis: quianimirum quinque libris Scriptura Mosaicae legis comprehensa est, quinque etiamsaeculi aetates tota veteris Instrumenti series complexa est. Novum vero Testamentum non alia nobis aliqua praedicat, quam quae Moysespraedicanda esse praedixerat, et prophetae. Unde Dominus Judaeis veteris Testamenti litterae frustra adhaerentibus, etgratiam novi spernentibus ait: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit ( Jn, 5, 46): scripsit enim de DominoMoyses, et multa figuraliter, et illud apertissime, cum promissum narratAbrahae per Dominum, quia in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae ( Gn, 22, 18); et cum per se ipse dicit filiis Israel, quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris; tamquam me ipsum audietis, juxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis (voir: Dt, 18) [mauvais référencement: Dt, 28] . Cujus praesagii discipulos vox Patris de coelo monuit, cum apparente illisDomino in gloria, inter ipsum Moysem et Eliam in monte sancto, ita intonuitdicens: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite ( Mt, 17, 5) (voir: Mt, 3, 17) . Cum admirabili divinae operationis concordia, primo novi gratia Testamenti invelamine erat veteris abscondita, et nunc sacramenta veteris Testamenti suntper lucem novi revelata, quasi capitellum utriusque columnae quinque estcubitis altum, quia videlicet manifestum est quod in Testamento veteri ejussacramenta, vel in quinque libris legis praesignata, vel in quinque aetatibussunt omnia plenius comprehensa, evangelicae quoque perfectionis est insitagratia; sicque fit ut praedicator quisque egregius sive ad Judaeos, sivemittendus ad gentes, consono divinorum eloquiorum testimonio confirmatis,certam fidei et operis rectitudinem absque errore conservet, noveritque docensproferre de thesauro suo nova et vetera. Non solum autem Testamenta sibi invicem divinorum sacramentorum relationeconsentiunt, sed et omnes qui in eorumdem Testamentorum libris scripticontinentur electi, una fide praediti, eademque sunt ad invicem charitateconnexi. Unde apte de ipsorum capitellorum factura subinfertur: Et quasi in modum retis et catenarum sibi invicem miro opere contextarum, utrumque capitellum columnarum fusile erat ( R3, 7, 17) [mauvais référencement: Ch2, 3] . Quod in libro Paralipomenon ita scriptum est: Necnon et quasi catenulas in oracula, et superposuit eas capitibus columnarum ( Ch2, 3, 16). Species namque virtutum et similitudo in capitellis, varietas est virtutumspiritalium in sanctis; de qua Domino canitur in psalmo: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate ( Ps, 44, 10): hocest, in vestitu fulgidae dilectionis, circumamicta varietate diversorumcharismatum; vel certe multiplex contexio catenarum et retis expansiomultifarias electorum personas insinuat; quae cum verbis sanctorumpraedicatorum fideliter auscultando atque obediendo adhaerent, quasi columnarumcapitibus superpositae retis e catenulae, miraculum suae connexionis cunctisaspectantibus praebent. Eae etenim catenae miro sibi in vicem sunt opere contextae, quia admirabiliprorsus gratia sancti Spiritus actum est ut vita fidelium et locis, et tempore,et gradu, et conditione, et sexu, et aetate multum secreta ad alterutrum, unaeademque fide ac dilectione sit conjuncta; nam quia haec conjunctio fraternajustorum, et locis et temporibus disjunctorum adunatione fiat doni spiritalis,sequentibus quoque verbis ostenditur, cum de factura capitellorum adjungitur: Septena versuum retiacula in capitello uno, et septena retiacula in capitello altero ( R3, 7, 17). Septenario namque numero Spiritus sancti gratia solet designari, Joanne attestante in Apocalypsi; qui cum vidisse se diceret agnum habentem cornua septem, et oculos septem ( Ap, 5, 6), mox exponendo subjunxit, qui sunt septem spiritus Dei missi in universam terram ( Ap, 5, 6). Quod propheta Isaias apertius explicat, cum de nascituro in carne Dominoloquens, Et requiescet , inquit, super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis; et replebit eum spiritus timoris Domini ( Es, 11, 2 et Es, 11, 3). Septena ergo versuum retiacula erant in capitello utroque, quia Patresutriusque Testamenti per gratiam unius ejusdemque Spiritus septiformis, utessent electi, acceperunt. Et perfecit columnas et duos ordines per circuitum retiaculorum singulorum, ut tegerent capitella ( R3, 7, 18). Duo quidem ordines erant retiaculorum in gyro capitelli, sed uterque ordoseptemplici versuum numero currebat, donec circumacto capitello, rursum in seipsum quasi circulo facto rediret. Haec figura testamenti in abdito est quare duo sint ordines retiaculorum, cumconstet geminae dilectionis esse virtutem, quando videlicet Deum ex toto corde,et tota anima, tota virtute, et proximum tamquam nos ipsos amarepraecipimur. Sed uterque ordo septem habet versuum retiacula, quia nec Deus absque gratiaSpiritus sancti potest amari, nec proximus; manet namque sententia veridica,quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, non ex merito nostro, sedper Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Ubi autem charitas Dei, ibi profecto et proximi diffunditur in cordibusfidelium, quia nimirum una sine altera nequaquam valet haberi. Facta sunt autem retiacula haec ut tegerent capitella, hoc est undique ingyro circumdarent: quia omnis Scripturae sanctae pagina, cum recteintelligitur, gratiam per omnia charitatis sonat ac pacis: capitella etenimvolumina divinorum eloquiorum, retiacula sunt vincula mutuae dilectionis. Et retiaculis teguntur capitella, cum sacra eloquia, ut ita dixerim, donocharitatis undique probantur esse vestita: nam et in eis quae in Scripturis nonintelligimus, charitas late patet. Bene autem de eisdem retiaculis sive capitellis adjungitur: Quae erant super summitatem malogranatorum ( R3, 7, 18). Malogranata namque, quorum natura est uno foris cortice multa grana interiuscircumdare, apte in figura sanctae ponuntur Ecclesiae, quae catholico uniusfidei munimine, innumera electorum agmina solet includere. Potest autem et uniuscujusque justi vitam moresque designare, velut plurimauno cortice grana circumplectens, multa cogitationum virtutumque spiritaliuminsignia, ne forte diffluant, firma fidei et humilitatis vallat custodia. Et apto prorsus mysterio capita columnarum malogranatis erant in gyrocircumdata, quia doctores sanctos necesse est vitam fidelium ad memoriamrevocare, eorumque semper exemplis actus suos ac sermones omni ex partecommunire; ne si aliter forte quam illorum habet regula vixerint aut docuerint,errent. Sicut ergo retiaculorum admiranda connexio unitatem designat fidelium, quaeest in vinculo pacis, ita etiam malogranatum eamdem ipsam typice insinuatunitatem; quae et innumeros per orbem populos, in una fidei catholicae regulacohibet. Vel certe mirabilis retiaculorum concatenatio manifestam omnium fideliumconcordiam demonstrat. Malogranatorum vero positio internas animi virtutes, quae ab aliis nequaquamvideri queunt, exprimit, patientiam videlicet, humilitatem, benignitatem,modestiam et caetera hujuscemodi. Et quasi pulcherrima foris pomorum superficies apparet, sed inclusa intusgranorum copia non apparet, cum pia sanctorum operatio palam cunctisostenditur, sed ea quae intus est, fidei, spei, ac dilectionis, caeterorumqueanimi bonorum gratia non cernitur. Cum vero dictum sit de retiaculis ut tegerent capitella quae erant supersummitatem malogranatorum, videtur, juxta ordinem operis ipsius, quiamalogranata fuerint facta in circuitu capitellorum a parte inferiori, atque exeisdem malogranatis orirentur retiacula, quibus capitella ex parte aliquategerentur. Patetque figura mysterii, quare facta sint retiacula, quibus capitellafuerint malogranatorum annexa: quae ad unam pene significationem, sivepersonarum, sive virtutum pertinent, spiritalium; scimus enim virtutes devirtutibus nasci, et sanctos ambulare de virtute in virtutem, donec videaturDeus deorum in Sion, qua virtute nulla potest major largiri. Unde et Apostolus, Scientes , inquit, quia tribulatio patientiam operatur, patientia vero probationem, probatio vero spem ( Rm, 5, 3 et Rm, 5, 4). Sed in ipso universali electorum collegio varie sibimet invicem succeduntpersonae justorum, minoresque majorum ac praedecessorum suorum gaudentfideliter adhaerere vestigiis, eorumque dictis sive scriptis, ne forte inerrorem labi possint, inniti. Retiacula ergo super summitatem malogranatorum sunt posita, cum concordiacharitatis perfectis fuerit superadjecta operibus; et cum utroque virtutismunere et operatione videlicet et charitate sanctorum vita clarescit, quasicirculum malogranatorum in capitellis columnae concatenatio retiaculorumsuperaddita comitatur. Et quoniam omnia virtutum dona praesentia ad aeternae gloriam remunerationis,quae per Evangelium nobis est promissa ac ministrata, respiciunt, aptesubjungitur: Capitella autem quae erant super capita columnarum, quasi opera lilii fabricata erant, in porticu quatuor cubitorum ( R3, 7, 19). Quid per lilia, nisi supernae claritatis patria, atque immortalitatisfloribus redolens, paradisi designatur amoenitas? Quid per quatuor cubitos,nisi evangelicus sermo, qui introitum nobis aeternae beatitudinis illiuspromittit, et iter quo ad hanc perveniatur, ostendit? Cum ergo sancti doctorespromissa nobis limina regni coelestis in quatuor sancti Evangelii librisostendunt, quasi capita columnarum opus in se lilii quatuor cubitosexhibent. Ubi notandum, juxta litteram, quia cum opus lilii in capitellis quatuorcubitorum esse memoratur, neque additur latitudinis aut altitudinis, lectorisutique judicio, utrum in altitudine an in latitudine intelligi debeat, relictumest. Constat autem, absque ulla prorsus dubietate, quia columna quam duodecimcubitorum restis ambiebat, quatuor cubitos habebat crassitudinis: omnis etenimcirculus quantum habet spatii in diametro, tantum habet ter in gyro. Denique mare aeneum, quod in diametro erat decem cubitorum, ut in sequentibuslegitur, consequenter habebat triginta cubitos in gyro. Verum quia dicitur opus lilii quatuor fuisse cubitorum, sive latitudinem, seudesignet altitudinem, nihilominus ratio figurae perspicua est, quia non nisiper Evangelium ex optatissima illa vox mundo insonuit, Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum ( Mt, 3, 2). Quod vero sequitur, Et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper, juxta mensuram columnae ejus ( R3, 7, 20), retiaculum juxta mensuramcolumnae dicitur, tantae altitudinis quantae erat et columna: cujus tamenaltitudo quanta fuerit, minime narratur. Haec autem capitella, qualiacumque et quantacumque fuerint, non enim mensurameorum aperte Scriptura designat, more liliorum videntur apposita esse. De quorum factura si quid mysticum inquirere delectat, illam regni perennis sublimitatem potest non incongrue designare, quam nec oculus vidit, et caetera, usque diligentibus se. Post lilia etenim quatuor cubitorum, alia sunt apposita capitella, quorumaltitudo quanta fuerit, non dicitur: quia multa quidem de coelesti beatitudinein Evangelio legimus: quod videlicet ibi mundicordes Deum videbunt ( Mt, 5, 8); quod erunt aequales angelis Dei ( Lc, 20, 36); quod non nubent, neque nubentur ( Mt, 22, 30) [mauvais référencement: Lc, 20] , quia nec mori ultra poterunt (voir: Jn, 12) ; quod ubicumque est Christus, et ministri ejus erunt (voir: Jn, 14) ; quod manifestabit seipsum illis quod palam de Patre annuntiavit eis ( Jn, 16, 25); quod gaudium visionis ejus nemo tollet a vobis ( Jn, 16, 22); sed ipsae species horum quae diximus,ipse status et conversatio illius patriae coelestis, quo modo sese habeat,solis eis qui hanc intrare meruerint, ejus civibus patet. Unde bene factura sive altitudo horum capitellorum supra lilium erant, utincomprehensibilis esse terrestribus qualitas coelestis habitationisinsinuetur. De qua tamen hoc minime latet, quod omnes ibi communi felicitate divinaevisionis fruuntur, tanto quisque sublimius, quanto mundiores ad videndum eumoculos cordis habuerit; qui enim dixit, Omnes timentes Dominum, pusilli cum majoribus (voir: Ap, 19, 5) , ipse dixit, Quia tu reddes unicuique secundum opera ejus ( Rm, 2, 6). Communis ergo ibi benedictio omnium erit electorum; attamen pro distinctaqualitate operum multae sunt mansiones beatorum in una eademque domo Patrisaeterna in coelis. Quod in harum quoque factura columnarum mystice reor esse designatum, cumdicitur, Et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper ( R3, 7, 20). Juxta mensuram quippe columnae fiunt capitella desuper, cum sancti doctores,immo omnes electi eorumdem doctorum vestigia sequentes, praemia supernaeretributionis secundum merita piae recipiunt operationis. Retiacula quoque fiunt secundum capitella, quia juxta modum dilectionis quasibi ad invicem in hac vita fraternitatis sancta copulata est, supernorumquoque civium societati, in praesentia sui Conditoris conjungitur incoelis. Verum quod eadem supernorum societas civium, utriusque populi fidelibustribuitur, recte subjungitur, Malogranatorum autem ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi ( R3, 7, 20). Diximus autem malogranata totius sanctae Ecclesiae typum tenere. Centenarius vero numerus, qui ad dexteram manum primus pervenit, nonnumquamin aeternae beatitudinis figura poni consuevit. Duplicatur autem hic numerus malogranatorum in circuitu capitelli secundi, utinsinuetur mystice quod utriusque Testamenti populus adunandus in Christo, adaeternae vitae sit introducendus coronam. Cui figurae convenit hoc quod de apostolis post resurrectionem Dominipiscantibus scriptum est, eum ipsum in littore stantem viderent: Non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis, trahentes rete piscium ( Jn, 21, 8); per ducentos etenim cubitos rete plenum magnis piscibusdiscipuli ad Dominum trahunt, effectum suae resurrectionis in littore jammonstrantem: cum sancti praedicatores et Judaeis et gentibus verbum fideicommittunt, atque utriusque populi electos a fluctibus saeculi praesentisextractos, ad futurae gloriam pacis et immortalitatis perducunt. Et statuit duas columnas in porticum templi. Cumque statuisset columnam dexteram, vocavit eam nomine Jachim ( R3, 7, 21), Firmitas; similiter erexit columnam secundam, et vocavit nomen ejus Booz ( R3, 7, 21), In robore. Dextera columna, ut supra diximus, exprimit figuram doctorum qui primitivamin Hierosolymis instituerunt Ecclesiam; secunda eorum qui ad praedicandumgentibus destinati sunt. Vel certe dextera columna eos significat qui venturum in carne Dominumprophetando praedixerant; secunda illos qui hunc jam venisse et mundum sanguinesuo redemisse testantur. Et apte vocabulo simili ambae censebantur columnae, cum una Firmitas, alteraIn robore dicta est: ut una fidei et operis fortitudo cunctis inesse doctoribusmonstraretur, nostrisque temporibus inertia taciturnitatis notaretur. Ubi se nonnulli doctores, sacerdotes et columnas domus Dei videri atqueappellari volunt, cum nihil in se prorsus firmae Dei ad contemnendas saeculipompas ac desideranda bona invisibilia, nil habeant roboris ad corrigendum, nilindustriae saltem ad intelligendos eorum quibus praelati sunt errores.