Liber Tertius Regum

Caput 7

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51
PrécédentSuivant

V. 15 : Et finxit duas columnas aereas, decem et octo cubitorum altitudinis columnam unam: et linea duodecim cubitorum ambiebat columnam utramque.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 7
    • Et finxit duas columnas aereas, decem et octo cubitorum altitudinis columnam utramque. ( R3, 7, 15) Hae sunt columnae de quibus Paulus ait: Jacobus et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnae esse, dextras dederunt mihi et Barnabae societatis: ut nos in gentes; illi autem in circumcisionem. ( Ga, 2) Quibus verbis quasi exponere videtur mysterium columnarum materialium, et quidvidelicet figuraverunt, et quare duae sint factae, apostolos namque, et doctorescunctos spirituales significant, fortes nimirumfide atque opere, et contemplatione adsuperna erectos. Duae sunt autem, ut et gentes et circumcisionem praedicando in EcclesiamintroduCant. Stabant in porticu ante fores templi, et ingressum illius suo decore acpulchritudine, ex utraque parte mirabiliter ornabant. Ostium autem templi Dominus est, quia nemo venit ad Patrem nisi per ipsum (voir: Jn, 10) . Et sicut alibi dicitur: Ego sum ostium, per me si quis introierit, salvabitur. ( Jn, 10, 9) [mauvais référencement: Jn, 10] Cui videlicet ostio columnae ab utroque latere coram positae circumstant, cumministri sermonis, utrique populo introitum regni coelestis ostendunt, ut sive a lucescientiae legalis quisque, sive ex rigore gentilitatis ad fidem Evangelii venerit,habent paratos eos qui sibi iter salutis et verbo demonstrent et exemplo:vel certequia de eisdem columnis in libro Paralipomenon ita scriptum est: Ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi, unam a dextris, et alteram a sinistris. ( Ch2, 3) Ideo sunt duae factae columnae, atque ita dispositae, ut nobis et in prosperis,et in adversis, ingressum patriae coelestis ante oculos mentis habendum essedoceant. Notandum sane in hac sententia Paralipomenon quam posui, quod ea porticus templi,etiam vestibulum templi vocabatur, et quod in prophetis legimus, quia inter vestibulumtempli et altare orabant sacerdotes, inter porticum et altare debere intelligi. Bene autem utraque columna octodecim cubitos altitudinis habere memoratur. Ter etenim seni decem et octo faciunt.Tria vero ad fidem pertinent propter sanctam Trinitatem. Sex ad operationem quod in eo dierum numero mundus sit factus, luce clariusest. Et tria per sex multiplicantur, cum justus ex fide vivit, cognitionemque piaecredulitatis in exsecutione bonae actionis accumulat. Columnaque ante fores templi decem et octo cubitis alta est: cum praedicatorquisque egregius palam cunctis insinuat, non nisi per fidem et opera justitiae, nos adsuperna gaudia vitae posse pervenire. Et linea cubitorum duodecim ambiebat columnam utramque. ( R3, 7, 15) Linea duodecim cubitorum norma est apostolicae institutionis: quae nimirumlinea ambit columnam utramque, cum quisque doctor, sive Judaeis seu gentilibuspraedicare missus, ea tantum facere curat ac docere, quae per apostolosaccepit acdidicit Ecclesia. Nam si quis aliter vivere, sive praedicare voluerit, et vel apostolica decretaspernere, vel pro suo libito nova quaelibet statuere maluerit, non est talis columnatemplo Dei apta: quia dum apostolica statuta sequi contemnit, quasi vel exilitateinertiae suae, vel elationis vitio, de grossitudine duodecim cubitorum lineae nonconvenit.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 7
    • Et finxit duas columnas aereas, decem et septem cubitorum altitudinis columnam utramque. ( R3, 7, 15) Hae sunt columnae, de quibus Paulus ait: Jacobus, Cephas, et Joannes, qui videbantur columnae esse, dextras dederunt mihi et Barnabae societatis, ut nos in gentibus, illi autem in circumcisionem. ( Ga, 2) Quibus verbis quasi exponere videtur mysterium columnarum materialium, et quid videlicet figuraverint, et quare duae sint factae. Apostolos namque et doctores cunctos spiritales significant, fortes nimirum fide atque opere, et contemplatione ad superna erectos. Duae sunt autem, ut et gentes et circumcisionem praedicando in Ecclesiam introduCant. Stabant in porticu ante fores templi, et ingressum illius suo decore ac pulchritudine ex utraque parte mirabiliter ornabant. Ostium autem templi Dominus est, quia nemo venit ad Patrem, nisi per ipsum (voir: Jn, 14) . Et sicut alibi dicit: Ego sum ostium, per me si quis introierit, salvabitur. ( Jn, 10, 9) [mauvais référencement: Jn, 10] Quod videlicet ostium columnae ab utroque latere coram positae circumstant, cum ministri sermonis utrique populo introitum regni coelestis ostendunt; ut sive a luce scientiae legalis quisque, sive ex rigore gentilitatis ad fidem Evangelii venerit, habeat paratos eos qui sibi iter salutis et verbo demonstrent et exemplo. Vel certe, quia de eisdem columnis in libro Paralipomenon ita scriptum est: Ipsasque columnas posuit in vestibulo templi, unam a dextris et alteram a sinistris, ( Ch2, 3) ideo sunt duae factae columnae atque ita dispositae, ut nobis et in prosperis et in adversis ingressum patriae coelestis ante oculos mentis habendum esse doceant. Notandum sane in hac sententia Paralipomenon quam posui, quod ea porticus templi, etiam vestigium templi vocabatur. Et quod in prophetis legimus, quia inter vestibulum et altare orabant sacerdotes, inter porticum et altare debere intelligi. Bene autem utraque columna decem et octo cubitos altitudinis habere memoratur, ter etenim seni, decem et octo faciunt. Tria vero ad fidem pertinere propter sanctam Trinitatem, sex ad operationem, quod in eo dierum numero mundus sit factus, luce clarius est. Et tria per sex multiplicantur cum justus ex fide vivit, ( Ha, 7) cognitionemque piae credulitatis exsecutione bonae actionis accumulat. Columna ante fores templi decem et octo cubitis alta est, cum praedicator quisque egregius palam cunctis insinuat non nisi per fidem et opera justitiae nos ad supernae gaudia vitae posse pervenire.
  • Liber 3, Caput 7
    • Et linea cubitorum duodecim ambigebat columnam utramque, ( R3, 7, 15) cum quisque doctor sive Judaeis seu gentibus praedicare missus, ea tantum facere curat ac docere, quae sancta per apostolos accepit ac didicit Ecclesia. Nam si quis aliter vivere sive praedicare voluerit, et vel apostolica decreta spernere, vel pro suo libitu nova quaelibet statuere maluerit, non est talis columna templo Dei apta, quia dum apostolica statuta sequi contemnit, quasi vel exilitate inertiae suae, vel elationis tumidae grossitudine duodecim cubitorum lineae non convenit.

Hugo de Sancto Victore -1141

  • Liber 1, Caput 3
    • Aedificavit quoque domum saltus Libani. ( R3, 7, 2) Propter immensitatem et multitudinem operis saltui comparatur domus; vel quia ex illo materia sumpta est. Quatuor deambulacra inter columnas cedrinas fecit, et tabulatis cedrinis vestivit totam cameram, quae quadraginta quinque columnis sustentabatur. Unus autem ordo habebat columnas quindecim. ( R3, 7, 2 et R3, 7, 3) Secundum hanc dispositionem tres ordines intrinsecus erant columnarum; et quatuor deambulacra, hoc est intervalla. Et inter columnas a pariete usque ad primum ordinem, unum intervallum; a primo ad secundum, alterum; a secundo usque ad tertium aliud; a tertio item usque ad parietem iterum aliud. In Hebraeo habetur: Tabulata cedrina desuper ordines columnarum quadraginta quinque. Quindecim unus ordo. Quod sic intelligi potest, ut non quadraginta quinque columnas, sed tabulata, id est tabulas quadraginta quinque, quibus tabulatum compactum est esse dicamus; et tres ordines in tabulato, quorum singuli quindecim tabulas continebant. Hoc est quod dicit, cooperatura tres ordines, subauditur habebat, respicientes alterum ad alterum ter. In ipsis ordinibus singulae tabulae ordinis unius singulas tabulas alterius ordinis oppositas respiciebant; ita, quod altera ad alteram jungebatur ter, id est, tres in singulis ordinibus aliis tribus alterius ordinis oppositis connecterentur, insertis capitibus alterius ad alteram. Et super columnas quadrangulata ligna in cunctis aequalia. ( R3, 7, 5) In Hebraeo hoc sic habetur. Et omnia ostia et postes quadrata unum contra alterum. Quod autem dicit hic, ostia quadrata, id est, desuper non rotunda; ad comparationem fortassis dictum est eorum quae erant in introitu oraculi sic formata. Et porticum columnarum fecit, ( R3, 7, 6) id est, porticum in qua similiter columnas posuit, quae porticus longa erat quinquaginta cubitorum secundum latitudinem domus: et alteram porticum in facie majoris porticus, ( R3, 7, 6) id est ante majorem porticum. Porticum quoque solii in qua tribunal fecit. ( R3, 7, 7) Solium regnantis, tribunal judicantis, et est domuncula in qua sedetur ad judicandum; seorsum ad dictandam sententiam, vel palam ad proferendam. Tam intrinsecus, quam extrinsecus serrati, ( R3, 7, 9) id est secti et politi in utraque superficie parietis. Et extrinsecus usque ad majus atrium ( R3, 7, 9) porrecto tali opere. Majus atrium extrinsecus, minus atrium interius. Necnon, et in atrio domus Domini interiori; et in porticu domus Domini, ( R3, 7, 12) tale opus factum est. Quod autem in structura parietum per varios ordines, nunc quadratos, sive politos lapides posuit, nunc cedros, id est ligna imputribilia; idcirco factum, ut varietas ipsa structurae gratior fieret atque decentior. Alia autem fuerunt atria domus Domini; alia domus regis, sive extrinseca, sive intrinseca. Et finxit, ( R3, 7, 15) id est artificiose composuit vel formavit duas columnas aereas, ( R3, 7, 15) id est ex aere fusas. Istae columnae non ad portandam fabricam, sed ad ornatum factae sunt, et in porticu templi erectae. Altitudinis octodecim cubitorum; ( R3, 7, 15) in circuitu, duodecim cubitorum, hoc est quod linea duodecim cubitorum ambiebat columnam utramque, ( R3, 7, 15) haec erat mensura rotunditatis. Si linea duodecim cubitorum cingeretur, ambiret eam et totam rotunditatem ejus complecteretur. Vel ambitus columnae secundum ductum linearum duodecim cubitorum erat, vel linea fusili opere illi circumducta, ambiebat eam duodecim cubitorum. Capitella summitatibus columnarum superposita magna erant singula altitudine quinque cubitorum, quorum opus, et factura talis describitur. Utrumque capitellum fusile erat, ( R3, 7, 17) quasi in modum retis et catenarum sibi invicem miro opere contextarum. Quemadmodum ex hac descriptione apparet ipsa capitella non solida, sed perforata undique fusa sunt, ut connexiones eorum introrsum, et exterius retis formam exprimerent. Quae connexiones et perplexitates septem modis ab imo sursum in capitelli ambitu variatae sunt, quos modos septem versus notant. Deinde duo ordines malogranatarum in circuitu capitellum ambiebant, ut ipsa malogranata extrinsecus pendentia quasi tegere viderentur retiacula capitellorum, id est ipsa capitella, quae erant super summitatem columnarum. Capitella autem ista, quae erant super summitatem columnarum quasi opere lilii fabricata erant, ( R3, 7, 19) id est, in eisdem capitellis cum malogranatis similitudo foliorum lilii facta erat desuper in ipsis. Quod sequitur: In porticu quatuor cubitorum, ( R3, 7, 19) obscurum est. Et fortassis sic intelligi potest, quod ipsa capitella desuper non rotunda ad similitudinem columnarum quibus superposita erant, sed quadrata fuerunt habentia in singulis lateribus quatuor cubitos. Quod ergo ait: In porticu quatuor cubitorum; non sic legendum ut ipsa porticus quatuor cubitos habuisse dicatur; sed potius ipsa capitella quatuor cubitos habentia fabricata fuisse in porticu. Et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper juxta mensuram columnae contra retiacula. ( R3, 7, 20) Utrum haec secunda capitella prioribus superposita fuerint, an juxta posita, non satis littera manifestat. Fecit quoque mare fusile. ( R3, 7, 23) Luterem magnum significat fusilem ex aere rotundum desuper in circuitu triginta cubitorum, per transversum decem. Quod dicit resticulam triginta cubitorum ( R3, 7, 23) cinxisse luterem; vel sic accipiendum est, quod simpliciter quantitas ambitus significata sit, cum fune tantae longitudinis posset ambiri; vel restem intellige torquem aeream ex ipso opere fusam in similitudinem restis ipsum mare ambientem. Sculptura subter labium circumibat illud decem cubitis. ( R3, 7, 24) Quomodo decem cubitis circuire poterat, cum dictum sit ipsum ambitum triginta fuisse cubitorum? Annon totum circuibat, sed decem tantum cubitis ipsius ambitus sculpti fuerunt. An deorsum ambitus arctabatur subter labium, ut decem cubitis subter labium posset ambiri, ubi sculptura erat in circuitu in duobus ordinibus circa inferiorem partem luteris, ubi duodecim boves ex aere fusos super quos positus fuerat, contingebat. Sic enim videtur, quod basis luteris significata sit quadrata decem cubitorum in singulis lateribus, in qua erant duo ordines sculpturarum histriatarum hobus supposita duodecim; super quam ipsum mare fundatum erat. Crassitudo autem luteris, ( R3, 7, 26) id est spissitudo erat trium unciarum: duo millia batos capiebat luter; et tria millia metretas. ( R3, 7, 26) Par quantitas in dissimili numero. Idem enim valent, vel si de eadem mensura legitur, tantum sunt duo millia bati in siccis per cumulum; quantum tria millia in liquidis per planum. Cumulata enim mensura, planam continet totam et dimidium ejus. Et fecit decem bases aereas. ( R3, 7, 27) Istae bases non ad mare, sed alios luteres praeparantur, quibus singuli superpositi sunt. Ipsum opus basium interrasile erat; ( R3, 7, 28) id est, interrasile opere factae sunt bases. Et sculpturae inter juncturas, et inter coronulas, et plectas: leones, et boves, et cherubim, et inter juncturas similiter, et subter leones, et boves quasi lora ex aere dependentia. ( R3, 7, 28 et R3, 7, 29) Obscura est descriptio nec facile, quid intelligendum sit, agnoscitur. Videtur autem significare quod in ipsis basibus per singula latera diversi fuerint ordines sculpturarum, et ubi illi ordines sive versus jungebantur sulpturae variae in lineam ductae, inter versum, et versum discretationem facientes. Ipsi autem versus quasi areolae quaedam inter lineas et lineas patentes, habebant circulos insculptos in similitudinem coronarum et plectarum quorum alii leones, alii boves, alii cherubim continebant. Et inter juncturas similiter desuper, ubi desuper? Fortassis hoc dicere vult, quod ejusmodi sculpturae non per totum factae sunt, sed sursum, et deorsum in lateribus basium quasi orae quaedam et sculpturae. Et subter leones, et boves quasi lora ex aere dependentia. Et quatuor rotae per bases singulas, et axes aerei, ( R3, 7, 29) et humeruli a quatuor partibus erecti, quasi ad continendas bases rotis superpositas, et luterem basibus impositum. Os quoque luteris intrinsecus erat. ( R3, 7, 31) Sic dicere videtur, quod a fundo luteris intrinsecus quasi fistula rotunda surgens in altum, cubito, et dimidio tenebatur, cujus altitudinis cubitus quidam supra luterem eminebat. Dimidius autem cubitus intra profundum luteris erat. In cujus fistulae summitate os erat ipsius luteris, per quod aquae egrediebantur. In angulis autem columnarum, ( R3, 7, 31) id est basium, variae coelaturae erant; et media intercolumnia, ( R3, 7, 31) id est, quae inter angulos erant, quadrata erant, et non rotunda. ( R3, 7, 31) Haec sunt latera basium plana, quae intercolumnia vocat quadrata; quia super quatuor numerulos in quatuor angulis erectos apparebant. In summitate autem basis, ( R3, 7, 35) id est, ipsa basis in summitate sua erat unius cubiti et dimidii, ( R3, 7, 35) ut convenienter luterem superpositum portaret. Sculpsit quoque in tabulatis illis quae erant ex aere, et in angulis; ( R3, 7, 36) fortassis humerulos significat, qui in angulis erant columnarum, in quibus similiter sculpturae factae sunt. Mare autem posuit ad dexteram partem templi contra orientem ad meridiem, ( R3, 7, 39) id est in angulo, ubi orientalis et meridionalis paries domus jungebatur. Columnas duas, et funiculos capitellorum super capitella columnarum duos. ( R3, 7, 41) In Hebraeo sic est: Columnas duas et coronas super capita columnarum, et retiacula duo. ( R3, 7, 41) Per coronas super capita columnarum aliquis fortassis intelligat, nihil aliud significari nisi ipsa capitella rotunda, columnis superposita. Quia autem funiculos nominavit, aliud voluisse videtur, quod tamen non satis patet nisi in ipsis capitellis sculpturam factam fuisse dicamus in modum coronae, vel funis circumducti et ambientis.

Auctor incertus

  • Liber 3, Caput 21
    • Et finxit duas columnas aereas, decem et octo cubitorum altitudinis columnam utramque ( R3, 7, 15). Eae sunt columnae de quibus Paulus ait: J acobus, et Joannes, et Cephas, qui videbantur columnae esse, dextras dederunt mihi et Barnabae societatis, ut nos in gentibus, illi autem in circumcisionem ( Ga, 2, 9). Quibus verbis quasi exponere videtur mysterium columnarum materialium, etquid videlicet figuraverint, et quare duae sint factae. Apostolus namque et doctores cunctos spiritales significant, fortes nimirumfide et opere et contemplatione ad superna erectos. Duae sunt autem, ut et gentes et circumcisionem praedicando in Ecclesiamintroducant. Stabant in porticu ante fores templi, et ingressum illius suo decore acpulchritudine ex utraque parte mirabiliter ornabant. Ostium autem templi Dominus est, quia nemo venit ad Patrem nisi per ipsum ( Jn, 14, 6); et sicut alibi dicit, Ego sum ostium, per me si quis introierit, salvabitur ( Jn, 10, 9). Quod videlicet ostium, columnae ab utroque latere coram positae circumstantcum minister sermonis utrique populo introitum regni coelestis ostendit, ut sia luce scientiae legalis quisque seu ex rigore gentilitatis, ad fidem Evangeliivenerit, habeat paratos eos qui sibi iter salutis et verbo demonstrent etexemplo. Vel certe quia de eis columnis in libro Paralipomenon ita scriptum est: Ipsasque columnas posuit in vestibulo templi, unam a dextris et alteram a sinistris ( Ch2, 3, 17). Ideo factae sunt duae columnae, atque ita dispositae, ut nobis et inprosperis et in adversis ingressum patriae coelestis ante oculos mentishabendum esse doceant: hinc enim Paulus, columna utique domus Dominiexcellentissima, per arma justitiae nos a dextris et a sinistris communiendosesse suis suorumque sedulis hortatur exemplis: ut nec prosperis delectati, necfracti adversis, a regia vitae via, qua ad promissam nobis haereditatem patriaecoelestis gradiendum est, ulla in parte declinemus. Notandum sane in hac sententia Paralipomenon quam posui, quod eadem porticustempli etiam vestibulum templi vocabatur; et quod in prophetis legimus, intervestibulum et altare orabant sacerdotes, inter porticum et altera holocaustorumdebemus intelligere. Bene autem utraque columna decem et octo cubitorum altitudinem haberememoratur; ter etenim seni decem et octo faciunt, tria vero ad fidem pertinerepropter sanctam trinitatem, sex ad operationem, quod in eo dierum numero mundussit factus, luce clarius est. Et tria per sex multiplicantur, cum justus ex fide vivit, et cognitionem piaecredulitatis exsecutione bonae actionis accumulat. Columna namque ante fores templi decem et octo cubitorum alta est, cumpraedicator quisque egregius palam cunctis insinuat, non nisi per fidem etopera justitiae nos ad supernae gaudia vitae posse pervenire; quamvis possit ethis altius intelligi, quod nomen JESU apud Graecos ab hoc numeroincipiat. Prima littera nominis Jesus apud eosdem decem secunda octo significat. Et apte decem et octo cubitorum altae sunt columnae domus Dei, quia doctores sancti, immo omnes electi ad eum finem bene vivendo intendunt, ut Conditorem suum facie ad faciem videre mereantur; neque enim ultra quid quaerant habebunt,cum ad eum qui est super omnia pervenient. Et linea cubitorum duodecim ambiebat columnam utramque ( R3, 7, 15). Linea duodecim cubitorum norma est apostolicae institutionis, quae nimirumlinea ambit columnam utramque, cum doctor sive Judaeis, sive gentibuspraedicare missus, ea tantum facere curat ac docere, quae sancta per apostolosaccepit ac didicit Ecclesia: nam si quis aliter vivere sive praedicarevoluerit, et vel apostolica decreta spernere, vel pro suo libitu nova quaelibetstatuere maluerit, non est talis columna templo Dei apta, quae dum apostolicastatuta sequi contemnit, quasi vel exilitate inertiae suae, vel elationistumidae crassitudine, duodecim cubitorum lineae non convenit. Has nimirum lineas Dominus columnis sui templi circumdedit, cum missis addocendas baptizandasque omnes gentes discipulis ait, Docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis ( Mt, 28, 20). Quisquis ergo servat ac docet omnia quaecumque mandavit apostolis Dominus,nec alia superadjiciens, neque horum quippiam praeteriens, ipse profecto columna in domo Dei, quae est Ecclesia, et firmamentum est veritatis, qualemfore Timotheum monuit apostolus Paulus (voir: 1Ti, 3) . Verum quia absque scientia Scripturarum non potest esse firma vel vita velloquela doctorum, apte subditur: Duo quoque capitella fecit, quae ponerentur super capita columnarum fusilia ex aere, quinque cubitorum altitudinis capitellum unum, et quinque cubitorum altitudinis capitellum alterum ( R3, 7, 16); capita etenim columnarum, hoc est, suprema pars earum, cordasunt fidelium doctorum; quorum Deo devota cogitatione, sicut capite membra, itaipsorum omnia et opera diriguntur et verba. Duo autem capitella, quae his capitibus erant superposita, duo suntTestamenta, quorum meditationi atque observantiae doctores toto animo subdunturet corpore. Unde bene utrumque capitellum quinque cubitos habebat altitudinis: quianimirum quinque libris Scriptura Mosaicae legis comprehensa est, quinque etiamsaeculi aetates tota veteris Instrumenti series complexa est. Novum vero Testamentum non alia nobis aliqua praedicat, quam quae Moysespraedicanda esse praedixerat, et prophetae. Unde Dominus Judaeis veteris Testamenti litterae frustra adhaerentibus, etgratiam novi spernentibus ait: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit ( Jn, 5, 46): scripsit enim de DominoMoyses, et multa figuraliter, et illud apertissime, cum promissum narratAbrahae per Dominum, quia in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae ( Gn, 22, 18); et cum per se ipse dicit filiis Israel, quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris; tamquam me ipsum audietis, juxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis (voir: Dt, 18) [mauvais référencement: Dt, 28] . Cujus praesagii discipulos vox Patris de coelo monuit, cum apparente illisDomino in gloria, inter ipsum Moysem et Eliam in monte sancto, ita intonuitdicens: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite ( Mt, 17, 5) (voir: Mt, 3, 17) . Cum admirabili divinae operationis concordia, primo novi gratia Testamenti invelamine erat veteris abscondita, et nunc sacramenta veteris Testamenti suntper lucem novi revelata, quasi capitellum utriusque columnae quinque estcubitis altum, quia videlicet manifestum est quod in Testamento veteri ejussacramenta, vel in quinque libris legis praesignata, vel in quinque aetatibussunt omnia plenius comprehensa, evangelicae quoque perfectionis est insitagratia; sicque fit ut praedicator quisque egregius sive ad Judaeos, sivemittendus ad gentes, consono divinorum eloquiorum testimonio confirmatis,certam fidei et operis rectitudinem absque errore conservet, noveritque docensproferre de thesauro suo nova et vetera. Non solum autem Testamenta sibi invicem divinorum sacramentorum relationeconsentiunt, sed et omnes qui in eorumdem Testamentorum libris scripticontinentur electi, una fide praediti, eademque sunt ad invicem charitateconnexi. Unde apte de ipsorum capitellorum factura subinfertur: Et quasi in modum retis et catenarum sibi invicem miro opere contextarum, utrumque capitellum columnarum fusile erat ( R3, 7, 17) [mauvais référencement: Ch2, 3] . Quod in libro Paralipomenon ita scriptum est: Necnon et quasi catenulas in oracula, et superposuit eas capitibus columnarum ( Ch2, 3, 16). Species namque virtutum et similitudo in capitellis, varietas est virtutumspiritalium in sanctis; de qua Domino canitur in psalmo: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate ( Ps, 44, 10): hocest, in vestitu fulgidae dilectionis, circumamicta varietate diversorumcharismatum; vel certe multiplex contexio catenarum et retis expansiomultifarias electorum personas insinuat; quae cum verbis sanctorumpraedicatorum fideliter auscultando atque obediendo adhaerent, quasi columnarumcapitibus superpositae retis e catenulae, miraculum suae connexionis cunctisaspectantibus praebent. Eae etenim catenae miro sibi in vicem sunt opere contextae, quia admirabiliprorsus gratia sancti Spiritus actum est ut vita fidelium et locis, et tempore,et gradu, et conditione, et sexu, et aetate multum secreta ad alterutrum, unaeademque fide ac dilectione sit conjuncta; nam quia haec conjunctio fraternajustorum, et locis et temporibus disjunctorum adunatione fiat doni spiritalis,sequentibus quoque verbis ostenditur, cum de factura capitellorum adjungitur: Septena versuum retiacula in capitello uno, et septena retiacula in capitello altero ( R3, 7, 17). Septenario namque numero Spiritus sancti gratia solet designari, Joanne attestante in Apocalypsi; qui cum vidisse se diceret agnum habentem cornua septem, et oculos septem ( Ap, 5, 6), mox exponendo subjunxit, qui sunt septem spiritus Dei missi in universam terram ( Ap, 5, 6). Quod propheta Isaias apertius explicat, cum de nascituro in carne Dominoloquens, Et requiescet , inquit, super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis; et replebit eum spiritus timoris Domini ( Es, 11, 2 et Es, 11, 3). Septena ergo versuum retiacula erant in capitello utroque, quia Patresutriusque Testamenti per gratiam unius ejusdemque Spiritus septiformis, utessent electi, acceperunt. Et perfecit columnas et duos ordines per circuitum retiaculorum singulorum, ut tegerent capitella ( R3, 7, 18). Duo quidem ordines erant retiaculorum in gyro capitelli, sed uterque ordoseptemplici versuum numero currebat, donec circumacto capitello, rursum in seipsum quasi circulo facto rediret. Haec figura testamenti in abdito est quare duo sint ordines retiaculorum, cumconstet geminae dilectionis esse virtutem, quando videlicet Deum ex toto corde,et tota anima, tota virtute, et proximum tamquam nos ipsos amarepraecipimur. Sed uterque ordo septem habet versuum retiacula, quia nec Deus absque gratiaSpiritus sancti potest amari, nec proximus; manet namque sententia veridica,quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, non ex merito nostro, sedper Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Ubi autem charitas Dei, ibi profecto et proximi diffunditur in cordibusfidelium, quia nimirum una sine altera nequaquam valet haberi. Facta sunt autem retiacula haec ut tegerent capitella, hoc est undique ingyro circumdarent: quia omnis Scripturae sanctae pagina, cum recteintelligitur, gratiam per omnia charitatis sonat ac pacis: capitella etenimvolumina divinorum eloquiorum, retiacula sunt vincula mutuae dilectionis. Et retiaculis teguntur capitella, cum sacra eloquia, ut ita dixerim, donocharitatis undique probantur esse vestita: nam et in eis quae in Scripturis nonintelligimus, charitas late patet. Bene autem de eisdem retiaculis sive capitellis adjungitur: Quae erant super summitatem malogranatorum ( R3, 7, 18). Malogranata namque, quorum natura est uno foris cortice multa grana interiuscircumdare, apte in figura sanctae ponuntur Ecclesiae, quae catholico uniusfidei munimine, innumera electorum agmina solet includere. Potest autem et uniuscujusque justi vitam moresque designare, velut plurimauno cortice grana circumplectens, multa cogitationum virtutumque spiritaliuminsignia, ne forte diffluant, firma fidei et humilitatis vallat custodia. Et apto prorsus mysterio capita columnarum malogranatis erant in gyrocircumdata, quia doctores sanctos necesse est vitam fidelium ad memoriamrevocare, eorumque semper exemplis actus suos ac sermones omni ex partecommunire; ne si aliter forte quam illorum habet regula vixerint aut docuerint,errent. Sicut ergo retiaculorum admiranda connexio unitatem designat fidelium, quaeest in vinculo pacis, ita etiam malogranatum eamdem ipsam typice insinuatunitatem; quae et innumeros per orbem populos, in una fidei catholicae regulacohibet. Vel certe mirabilis retiaculorum concatenatio manifestam omnium fideliumconcordiam demonstrat. Malogranatorum vero positio internas animi virtutes, quae ab aliis nequaquamvideri queunt, exprimit, patientiam videlicet, humilitatem, benignitatem,modestiam et caetera hujuscemodi. Et quasi pulcherrima foris pomorum superficies apparet, sed inclusa intusgranorum copia non apparet, cum pia sanctorum operatio palam cunctisostenditur, sed ea quae intus est, fidei, spei, ac dilectionis, caeterorumqueanimi bonorum gratia non cernitur. Cum vero dictum sit de retiaculis ut tegerent capitella quae erant supersummitatem malogranatorum, videtur, juxta ordinem operis ipsius, quiamalogranata fuerint facta in circuitu capitellorum a parte inferiori, atque exeisdem malogranatis orirentur retiacula, quibus capitella ex parte aliquategerentur. Patetque figura mysterii, quare facta sint retiacula, quibus capitellafuerint malogranatorum annexa: quae ad unam pene significationem, sivepersonarum, sive virtutum pertinent, spiritalium; scimus enim virtutes devirtutibus nasci, et sanctos ambulare de virtute in virtutem, donec videaturDeus deorum in Sion, qua virtute nulla potest major largiri. Unde et Apostolus, Scientes , inquit, quia tribulatio patientiam operatur, patientia vero probationem, probatio vero spem ( Rm, 5, 3 et Rm, 5, 4). Sed in ipso universali electorum collegio varie sibimet invicem succeduntpersonae justorum, minoresque majorum ac praedecessorum suorum gaudentfideliter adhaerere vestigiis, eorumque dictis sive scriptis, ne forte inerrorem labi possint, inniti. Retiacula ergo super summitatem malogranatorum sunt posita, cum concordiacharitatis perfectis fuerit superadjecta operibus; et cum utroque virtutismunere et operatione videlicet et charitate sanctorum vita clarescit, quasicirculum malogranatorum in capitellis columnae concatenatio retiaculorumsuperaddita comitatur. Et quoniam omnia virtutum dona praesentia ad aeternae gloriam remunerationis,quae per Evangelium nobis est promissa ac ministrata, respiciunt, aptesubjungitur: Capitella autem quae erant super capita columnarum, quasi opera lilii fabricata erant, in porticu quatuor cubitorum ( R3, 7, 19). Quid per lilia, nisi supernae claritatis patria, atque immortalitatisfloribus redolens, paradisi designatur amoenitas? Quid per quatuor cubitos,nisi evangelicus sermo, qui introitum nobis aeternae beatitudinis illiuspromittit, et iter quo ad hanc perveniatur, ostendit? Cum ergo sancti doctorespromissa nobis limina regni coelestis in quatuor sancti Evangelii librisostendunt, quasi capita columnarum opus in se lilii quatuor cubitosexhibent. Ubi notandum, juxta litteram, quia cum opus lilii in capitellis quatuorcubitorum esse memoratur, neque additur latitudinis aut altitudinis, lectorisutique judicio, utrum in altitudine an in latitudine intelligi debeat, relictumest. Constat autem, absque ulla prorsus dubietate, quia columna quam duodecimcubitorum restis ambiebat, quatuor cubitos habebat crassitudinis: omnis etenimcirculus quantum habet spatii in diametro, tantum habet ter in gyro. Denique mare aeneum, quod in diametro erat decem cubitorum, ut in sequentibuslegitur, consequenter habebat triginta cubitos in gyro. Verum quia dicitur opus lilii quatuor fuisse cubitorum, sive latitudinem, seudesignet altitudinem, nihilominus ratio figurae perspicua est, quia non nisiper Evangelium ex optatissima illa vox mundo insonuit, Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum ( Mt, 3, 2). Quod vero sequitur, Et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper, juxta mensuram columnae ejus ( R3, 7, 20), retiaculum juxta mensuramcolumnae dicitur, tantae altitudinis quantae erat et columna: cujus tamenaltitudo quanta fuerit, minime narratur. Haec autem capitella, qualiacumque et quantacumque fuerint, non enim mensurameorum aperte Scriptura designat, more liliorum videntur apposita esse. De quorum factura si quid mysticum inquirere delectat, illam regni perennis sublimitatem potest non incongrue designare, quam nec oculus vidit, et caetera, usque diligentibus se. Post lilia etenim quatuor cubitorum, alia sunt apposita capitella, quorumaltitudo quanta fuerit, non dicitur: quia multa quidem de coelesti beatitudinein Evangelio legimus: quod videlicet ibi mundicordes Deum videbunt ( Mt, 5, 8); quod erunt aequales angelis Dei ( Lc, 20, 36); quod non nubent, neque nubentur ( Mt, 22, 30) [mauvais référencement: Lc, 20] , quia nec mori ultra poterunt (voir: Jn, 12) ; quod ubicumque est Christus, et ministri ejus erunt (voir: Jn, 14) ; quod manifestabit seipsum illis quod palam de Patre annuntiavit eis ( Jn, 16, 25); quod gaudium visionis ejus nemo tollet a vobis ( Jn, 16, 22); sed ipsae species horum quae diximus,ipse status et conversatio illius patriae coelestis, quo modo sese habeat,solis eis qui hanc intrare meruerint, ejus civibus patet. Unde bene factura sive altitudo horum capitellorum supra lilium erant, utincomprehensibilis esse terrestribus qualitas coelestis habitationisinsinuetur. De qua tamen hoc minime latet, quod omnes ibi communi felicitate divinaevisionis fruuntur, tanto quisque sublimius, quanto mundiores ad videndum eumoculos cordis habuerit; qui enim dixit, Omnes timentes Dominum, pusilli cum majoribus (voir: Ap, 19, 5) , ipse dixit, Quia tu reddes unicuique secundum opera ejus ( Rm, 2, 6). Communis ergo ibi benedictio omnium erit electorum; attamen pro distinctaqualitate operum multae sunt mansiones beatorum in una eademque domo Patrisaeterna in coelis. Quod in harum quoque factura columnarum mystice reor esse designatum, cumdicitur, Et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper ( R3, 7, 20). Juxta mensuram quippe columnae fiunt capitella desuper, cum sancti doctores,immo omnes electi eorumdem doctorum vestigia sequentes, praemia supernaeretributionis secundum merita piae recipiunt operationis. Retiacula quoque fiunt secundum capitella, quia juxta modum dilectionis quasibi ad invicem in hac vita fraternitatis sancta copulata est, supernorumquoque civium societati, in praesentia sui Conditoris conjungitur incoelis. Verum quod eadem supernorum societas civium, utriusque populi fidelibustribuitur, recte subjungitur, Malogranatorum autem ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi ( R3, 7, 20). Diximus autem malogranata totius sanctae Ecclesiae typum tenere. Centenarius vero numerus, qui ad dexteram manum primus pervenit, nonnumquamin aeternae beatitudinis figura poni consuevit. Duplicatur autem hic numerus malogranatorum in circuitu capitelli secundi, utinsinuetur mystice quod utriusque Testamenti populus adunandus in Christo, adaeternae vitae sit introducendus coronam. Cui figurae convenit hoc quod de apostolis post resurrectionem Dominipiscantibus scriptum est, eum ipsum in littore stantem viderent: Non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis, trahentes rete piscium ( Jn, 21, 8); per ducentos etenim cubitos rete plenum magnis piscibusdiscipuli ad Dominum trahunt, effectum suae resurrectionis in littore jammonstrantem: cum sancti praedicatores et Judaeis et gentibus verbum fideicommittunt, atque utriusque populi electos a fluctibus saeculi praesentisextractos, ad futurae gloriam pacis et immortalitatis perducunt. Et statuit duas columnas in porticum templi. Cumque statuisset columnam dexteram, vocavit eam nomine Jachim ( R3, 7, 21), Firmitas; similiter erexit columnam secundam, et vocavit nomen ejus Booz ( R3, 7, 21), In robore. Dextera columna, ut supra diximus, exprimit figuram doctorum qui primitivamin Hierosolymis instituerunt Ecclesiam; secunda eorum qui ad praedicandumgentibus destinati sunt. Vel certe dextera columna eos significat qui venturum in carne Dominumprophetando praedixerant; secunda illos qui hunc jam venisse et mundum sanguinesuo redemisse testantur. Et apte vocabulo simili ambae censebantur columnae, cum una Firmitas, alteraIn robore dicta est: ut una fidei et operis fortitudo cunctis inesse doctoribusmonstraretur, nostrisque temporibus inertia taciturnitatis notaretur. Ubi se nonnulli doctores, sacerdotes et columnas domus Dei videri atqueappellari volunt, cum nihil in se prorsus firmae Dei ad contemnendas saeculipompas ac desideranda bona invisibilia, nil habeant roboris ad corrigendum, nilindustriae saltem ad intelligendos eorum quibus praelati sunt errores.