Liber Tertius Regum

Caput 7

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51
PrécédentSuivant

V. 3 : Et tabulatis cedrinis vestivit totam cameram, quae quadraginta quinque columnis sustentabatur. Unus autem ordo habebat columnas quindecim

Poètes

Commentaires

Hugo de Sancto Victore -1141

  • Liber 1, Caput 3
    • Aedificavit quoque domum saltus Libani. ( R3, 7, 2) Propter immensitatem et multitudinem operis saltui comparatur domus; vel quia ex illo materia sumpta est. Quatuor deambulacra inter columnas cedrinas fecit, et tabulatis cedrinis vestivit totam cameram, quae quadraginta quinque columnis sustentabatur. Unus autem ordo habebat columnas quindecim. ( R3, 7, 2 et R3, 7, 3) Secundum hanc dispositionem tres ordines intrinsecus erant columnarum; et quatuor deambulacra, hoc est intervalla. Et inter columnas a pariete usque ad primum ordinem, unum intervallum; a primo ad secundum, alterum; a secundo usque ad tertium aliud; a tertio item usque ad parietem iterum aliud. In Hebraeo habetur: Tabulata cedrina desuper ordines columnarum quadraginta quinque. Quindecim unus ordo. Quod sic intelligi potest, ut non quadraginta quinque columnas, sed tabulata, id est tabulas quadraginta quinque, quibus tabulatum compactum est esse dicamus; et tres ordines in tabulato, quorum singuli quindecim tabulas continebant. Hoc est quod dicit, cooperatura tres ordines, subauditur habebat, respicientes alterum ad alterum ter. In ipsis ordinibus singulae tabulae ordinis unius singulas tabulas alterius ordinis oppositas respiciebant; ita, quod altera ad alteram jungebatur ter, id est, tres in singulis ordinibus aliis tribus alterius ordinis oppositis connecterentur, insertis capitibus alterius ad alteram. Et super columnas quadrangulata ligna in cunctis aequalia. ( R3, 7, 5) In Hebraeo hoc sic habetur. Et omnia ostia et postes quadrata unum contra alterum. Quod autem dicit hic, ostia quadrata, id est, desuper non rotunda; ad comparationem fortassis dictum est eorum quae erant in introitu oraculi sic formata. Et porticum columnarum fecit, ( R3, 7, 6) id est, porticum in qua similiter columnas posuit, quae porticus longa erat quinquaginta cubitorum secundum latitudinem domus: et alteram porticum in facie majoris porticus, ( R3, 7, 6) id est ante majorem porticum. Porticum quoque solii in qua tribunal fecit. ( R3, 7, 7) Solium regnantis, tribunal judicantis, et est domuncula in qua sedetur ad judicandum; seorsum ad dictandam sententiam, vel palam ad proferendam. Tam intrinsecus, quam extrinsecus serrati, ( R3, 7, 9) id est secti et politi in utraque superficie parietis. Et extrinsecus usque ad majus atrium ( R3, 7, 9) porrecto tali opere. Majus atrium extrinsecus, minus atrium interius. Necnon, et in atrio domus Domini interiori; et in porticu domus Domini, ( R3, 7, 12) tale opus factum est. Quod autem in structura parietum per varios ordines, nunc quadratos, sive politos lapides posuit, nunc cedros, id est ligna imputribilia; idcirco factum, ut varietas ipsa structurae gratior fieret atque decentior. Alia autem fuerunt atria domus Domini; alia domus regis, sive extrinseca, sive intrinseca. Et finxit, ( R3, 7, 15) id est artificiose composuit vel formavit duas columnas aereas, ( R3, 7, 15) id est ex aere fusas. Istae columnae non ad portandam fabricam, sed ad ornatum factae sunt, et in porticu templi erectae. Altitudinis octodecim cubitorum; ( R3, 7, 15) in circuitu, duodecim cubitorum, hoc est quod linea duodecim cubitorum ambiebat columnam utramque, ( R3, 7, 15) haec erat mensura rotunditatis. Si linea duodecim cubitorum cingeretur, ambiret eam et totam rotunditatem ejus complecteretur. Vel ambitus columnae secundum ductum linearum duodecim cubitorum erat, vel linea fusili opere illi circumducta, ambiebat eam duodecim cubitorum. Capitella summitatibus columnarum superposita magna erant singula altitudine quinque cubitorum, quorum opus, et factura talis describitur. Utrumque capitellum fusile erat, ( R3, 7, 17) quasi in modum retis et catenarum sibi invicem miro opere contextarum. Quemadmodum ex hac descriptione apparet ipsa capitella non solida, sed perforata undique fusa sunt, ut connexiones eorum introrsum, et exterius retis formam exprimerent. Quae connexiones et perplexitates septem modis ab imo sursum in capitelli ambitu variatae sunt, quos modos septem versus notant. Deinde duo ordines malogranatarum in circuitu capitellum ambiebant, ut ipsa malogranata extrinsecus pendentia quasi tegere viderentur retiacula capitellorum, id est ipsa capitella, quae erant super summitatem columnarum. Capitella autem ista, quae erant super summitatem columnarum quasi opere lilii fabricata erant, ( R3, 7, 19) id est, in eisdem capitellis cum malogranatis similitudo foliorum lilii facta erat desuper in ipsis. Quod sequitur: In porticu quatuor cubitorum, ( R3, 7, 19) obscurum est. Et fortassis sic intelligi potest, quod ipsa capitella desuper non rotunda ad similitudinem columnarum quibus superposita erant, sed quadrata fuerunt habentia in singulis lateribus quatuor cubitos. Quod ergo ait: In porticu quatuor cubitorum; non sic legendum ut ipsa porticus quatuor cubitos habuisse dicatur; sed potius ipsa capitella quatuor cubitos habentia fabricata fuisse in porticu. Et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper juxta mensuram columnae contra retiacula. ( R3, 7, 20) Utrum haec secunda capitella prioribus superposita fuerint, an juxta posita, non satis littera manifestat. Fecit quoque mare fusile. ( R3, 7, 23) Luterem magnum significat fusilem ex aere rotundum desuper in circuitu triginta cubitorum, per transversum decem. Quod dicit resticulam triginta cubitorum ( R3, 7, 23) cinxisse luterem; vel sic accipiendum est, quod simpliciter quantitas ambitus significata sit, cum fune tantae longitudinis posset ambiri; vel restem intellige torquem aeream ex ipso opere fusam in similitudinem restis ipsum mare ambientem. Sculptura subter labium circumibat illud decem cubitis. ( R3, 7, 24) Quomodo decem cubitis circuire poterat, cum dictum sit ipsum ambitum triginta fuisse cubitorum? Annon totum circuibat, sed decem tantum cubitis ipsius ambitus sculpti fuerunt. An deorsum ambitus arctabatur subter labium, ut decem cubitis subter labium posset ambiri, ubi sculptura erat in circuitu in duobus ordinibus circa inferiorem partem luteris, ubi duodecim boves ex aere fusos super quos positus fuerat, contingebat. Sic enim videtur, quod basis luteris significata sit quadrata decem cubitorum in singulis lateribus, in qua erant duo ordines sculpturarum histriatarum hobus supposita duodecim; super quam ipsum mare fundatum erat. Crassitudo autem luteris, ( R3, 7, 26) id est spissitudo erat trium unciarum: duo millia batos capiebat luter; et tria millia metretas. ( R3, 7, 26) Par quantitas in dissimili numero. Idem enim valent, vel si de eadem mensura legitur, tantum sunt duo millia bati in siccis per cumulum; quantum tria millia in liquidis per planum. Cumulata enim mensura, planam continet totam et dimidium ejus. Et fecit decem bases aereas. ( R3, 7, 27) Istae bases non ad mare, sed alios luteres praeparantur, quibus singuli superpositi sunt. Ipsum opus basium interrasile erat; ( R3, 7, 28) id est, interrasile opere factae sunt bases. Et sculpturae inter juncturas, et inter coronulas, et plectas: leones, et boves, et cherubim, et inter juncturas similiter, et subter leones, et boves quasi lora ex aere dependentia. ( R3, 7, 28 et R3, 7, 29) Obscura est descriptio nec facile, quid intelligendum sit, agnoscitur. Videtur autem significare quod in ipsis basibus per singula latera diversi fuerint ordines sculpturarum, et ubi illi ordines sive versus jungebantur sulpturae variae in lineam ductae, inter versum, et versum discretationem facientes. Ipsi autem versus quasi areolae quaedam inter lineas et lineas patentes, habebant circulos insculptos in similitudinem coronarum et plectarum quorum alii leones, alii boves, alii cherubim continebant. Et inter juncturas similiter desuper, ubi desuper? Fortassis hoc dicere vult, quod ejusmodi sculpturae non per totum factae sunt, sed sursum, et deorsum in lateribus basium quasi orae quaedam et sculpturae. Et subter leones, et boves quasi lora ex aere dependentia. Et quatuor rotae per bases singulas, et axes aerei, ( R3, 7, 29) et humeruli a quatuor partibus erecti, quasi ad continendas bases rotis superpositas, et luterem basibus impositum. Os quoque luteris intrinsecus erat. ( R3, 7, 31) Sic dicere videtur, quod a fundo luteris intrinsecus quasi fistula rotunda surgens in altum, cubito, et dimidio tenebatur, cujus altitudinis cubitus quidam supra luterem eminebat. Dimidius autem cubitus intra profundum luteris erat. In cujus fistulae summitate os erat ipsius luteris, per quod aquae egrediebantur. In angulis autem columnarum, ( R3, 7, 31) id est basium, variae coelaturae erant; et media intercolumnia, ( R3, 7, 31) id est, quae inter angulos erant, quadrata erant, et non rotunda. ( R3, 7, 31) Haec sunt latera basium plana, quae intercolumnia vocat quadrata; quia super quatuor numerulos in quatuor angulis erectos apparebant. In summitate autem basis, ( R3, 7, 35) id est, ipsa basis in summitate sua erat unius cubiti et dimidii, ( R3, 7, 35) ut convenienter luterem superpositum portaret. Sculpsit quoque in tabulatis illis quae erant ex aere, et in angulis; ( R3, 7, 36) fortassis humerulos significat, qui in angulis erant columnarum, in quibus similiter sculpturae factae sunt. Mare autem posuit ad dexteram partem templi contra orientem ad meridiem, ( R3, 7, 39) id est in angulo, ubi orientalis et meridionalis paries domus jungebatur. Columnas duas, et funiculos capitellorum super capitella columnarum duos. ( R3, 7, 41) In Hebraeo sic est: Columnas duas et coronas super capita columnarum, et retiacula duo. ( R3, 7, 41) Per coronas super capita columnarum aliquis fortassis intelligat, nihil aliud significari nisi ipsa capitella rotunda, columnis superposita. Quia autem funiculos nominavit, aliud voluisse videtur, quod tamen non satis patet nisi in ipsis capitellis sculpturam factam fuisse dicamus in modum coronae, vel funis circumducti et ambientis.