Liber Tertius Regum

Caput 7

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51
PrécédentSuivant

V. 40 : Fecit ergo Hiram lebetes, et scutras, et hamulas, et perfecit omne opus regis Salomonis in templo Domini.

Poètes

Commentaires

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Proemium, Caput 1
    • Mi pater et magister, librum Exodi quem misisti, relegi, quo gaudio immenso gavisus sum. Sicut de epistolis magistri gentium Pauli in alia epistola quam misi ipse, cognoscetis. Nam et venerabilis Pater Leidrath quondam episcopus Laudensis, cum hoc audisset, gavisus est et ipse, rogavitque eum mihi multum ad scribendum, et miratus fuit, cur epistolam illi non misistis ex tanto tempore. Et promisit, quod ipse suam epistolam vobis missurus sit: valde enim desiderat visionem vestram, si fieri potuisset. Et si non visionem corpoream, vel epistolam. De domno Nimbridio patre nostro archiepiscopo Narbonense quid dicam? Quam immenso fuit repletus gaudio; quoniam de expositione praefati libri ei dixi ! Quam humiliter eum mihi petiit ad legendum vel scribendum! Et miratus fuit et ipse cur vestram epistolam ei non misistis: Mittite, quaeso, crebras epistolas in his partibus episcopis, abbatibus ac monachis, maxime si vobis placet, mihi filio vestro. Qui semper hoc aestuo et desidero. Inter caetera rogo illas quaestiones de Regum, quas vobis in brevi scheda misit, ut mihi elucidatas mittatis, non solum secundum historiam, sed etiam secundum allegoriam, vel tropologiam. Primum quantum ad historiam stare potest: Secundum si allegoria recipit: Tertium vero per omnia moralitate. Nam et de illis quaestionibus triginta quas, Nothelino petente, Beda presbyter exposuit de praefato libro Regum, ideo non petivi exponendas vobis, quia uno in corpore, cum exposito de templo Salomonis ( R3, 7, 40 et Jn, 10, 23) sicut a praefato presbytero Beda expositum est, apud nos habentur. Inter haec omnia ut et ipsas quaestiones quas misi, corrigatis, et per ordinem exponatis: et quidquid imperito sermone locutus fuerim, ut magister, ita discipulum emendate.