V. 45 :
Et lebetes, et scutras, et hamulas, omnia vasa quae fecit Hiram regi Salomoni in domo
Domini, de auricalco erant.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 7
Omnia vasa quae fecit Hiram regi Salomoni in domo Domini de aurichalco
erant.
In regione Jordanis fudit ea rex in argillosa terra.
(
R3, 7, 45 et
R3, 7, 46) Apte in regione Jordanis fusa sunt vasa domus Domini, inquo videlicet
flumine,Dominus noster baptizari dignatus est, ejusque tinctus undis aquarum nobis
elementumin ablutione peccatorum, converTit. Et quia omne fidelium baptisma, quo
Dominoconsecrantur, n exemplum celebratur baptismatis illius quo ipse quas
sanctificat,recte in regione Jordanis vasa sunt Domini facta, neque enim aliter vasa
electionis etmisericordiae fieri possumus, nisi et in baptismo ejus quod illo in
flumine subiitrespicientes, et ipsi vitali flumine satagimus ablui.
Notandum autem quod non tantum in regione Jordanis, sed in campestri regioneillius
facta dicuntur eadem vasa, significans multiplicationem fidelium, quae nonsolum in
Judaea, sed et in omnium nationum erat latitudine futura, expleta prophetiaqua
dicitur,
Gaudebuntcampi et omnia quae in eis sunt.
(
Ps, 95, 12) [mauvais référencement: Ps, 95] Argillosa autem terra, de qua factae sunt formae ad fundenda vasa Domini,
quidmelius quam Scriptura sacra (de qua regulam bene vivendi accipimus) valet
intelligi?quasi enim argilla ignibus durata formam vasis Domini, quanta et qualia
fieri debeantexhibet, cum nobis Scriptura sacra regulam justitiae quam sequamur
ostendit,sanctorumque nobis exempla qui igne tribulationum invincibiles perseverarunt,
inomnibus sequenda praemonstrat. Sed vasa in domo Domini electa ac pretiosa
esse conspicimus, aesque igneliquefactum quod argillae formas ingredimur, qua vas
possit aptum ministeriiscoelestibus effici, cum ipsi salubriter humiliati, et flamma
sive divinae claritatis,sive etiam humanae adversitatisemolliti, viam patrum bene
operando intramus, ut adpraemia patrum bene vivendo perveniamus.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 7
Omnia vasa quae fecit Hiram regi Salomoni in domo
Domini, de aurichalco erant. In regione Jordanis
fudit ea rex in argillosa terra,
(
R3, 7, 45 et
R3, 7, 46) etc. Apte in regione Jordanis fusa sunt vasa domus Domini, in quo
videlicet flumine Dominus noster baptizare dignatus est, ejusque tinctus
undis, aquarum nobis elementum in ablutionem peccatorum converTit. Et
quia omne fidelium baptisma, quo Domino consecrantur, in exemplum
celebratur baptismatis illius quo ipse aquas sanctificavit, recte in
regione Jordanis vasa sunt domus Domini facta. Neque enim
aliter vasa electionis et misericordiae fieri possumus, nisi et baptisma
ejus, quod illo in flumine subiit, respicientes, et ipsi vitali flumine
satagamus ablui. Notandum autem, quod non tantum in regione
Jordanis, sed etiam campestri regione illius facta dicit eadem vasa,
significans multiplicationem fidelium, quae non solum in Judaea, sed et
in omnium nationum erat latitudine futura, expleta prophetia qua
dicitur:
Gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt.
(
Ps, 95, 12) [mauvais référencement: Ps, 95] Argillosa autem terra, de qua factae sunt formae ad fundenda vasa
Domini, quae melius quam Scriptura sacra, de qua regulam bene vivendi
accipimus, valet intelligi? Quasi enim argilla ignibus durata formam
vasis Domini, quanta et qualia fieri debeant, exhibet, cum nobis
Scriptura regulam justitiae, quam sequamur, ostendit, sanctorumque nobis
exempla, qui in igne tribulationum invincibiles perseveraverunt, in
omnibus sequenda praemonstrat, si vasa in domo Domini electa ac pretiosa
esse concupiscimus. Aesque igne liquefactum argillae formas ingreditur,
quo vas possit aptum ministeriis coelestibus effici, cum ipsi salubriter
humiliati, et flamma suae divinae charitatis, sive etiam humanae
adversitatis emolliti, viam patrum bene operando intramus, ut ad praemia
patrum bene currendo perveniamus.
Auctor incertus
Liber 3, Caput 24
Omnia vasa quae fecit Hiram regi Salomoni in domo
Domini, de aurichalco erant, in regione Jordanis fudit ea rex in
argillosa terra
(
R3, 7, 45 et
R3, 7, 46).
Apte in regione Jordanis fusa sunt vasa domus Domini, in quo
videlicetflumine Dominus noster baptizari dignatus est; ejusque tinctus
undis, aquarumnobis elementum in ablutionem peccatorum convertit: quia
omne fidelium baptismaquo Domino consecrantur, in exemplum celebratur
baptismatis illius quo ipseaquas sanctificavit. Recte in Jordanis
regione vasa sunt domus Domini facta:neque enim aliter vasa electionis
et misericordiae fieri possumus, nisi adbaptisma illius quod illo in
flumine subiit respicientes, et ipsi vitaliflumine satagamus
ablui.
Notandum autem quia non tantum in regione Jordanis, sed et in
campestriregione illius facta dicit eadem vasa, significans
multiplicationem fidelium,qui non solum in Judaea, sed in omnium
nationum erant futuri latitudine,expleta prophetia quae dicit,
Gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt
(
Ps, 95, 12).
Cui simile hoc quod idem psalmista de sacramentis Dominicae
incarnationis loquens, ex persona eorum qui post completa ejus
incarnationis arcana ad fidemvenerunt, ait,
Ecce audivimus ea in Ephrata, invenimus ea in campis
sylvae
(
Ps, 131, 6).
Audivimus quippe in Ephrata, id est in Bethleem, sacramenta Dominica,
quiapromissum legimus David patriarchae, qui erat ex eadem civitate de
fructuventris ejus Christum in carne venturum.
Invenimus ea in campis sylvae
(
Ps, 131, 6), quia revelata jam in latitudine gentiumper orbem ipsi
cognovimus, ipsi vidimus, ipsi participes facti sumus.
Fudit ergo rex vasa domus Domini in regione campestri Jordanis, quia
Dominusut baptismo salutis vasa misericordiae faceret, totam mundi
latitudinemimplevit.
Argillosa autem terra, de qua factae sunt formae ad fundenda vasa
Domini,quid melius quam Scriptura sacra, de qua regulam bene vivendi
accipimus, valetintelligi? Quasi enim argilla ignibus durata, formam
vasis Domini quanta etqualia fieri debeant, exhibet, cum nobis regulam
justitiae, quam sequamur,ostendit; sanctorumque nobis exempla, qui in
igne tribulationum invincibilesperdurarunt, in omnibus sequenda
praemonstrant, si vasa domo Domini electa esseac pretiosa
concupiscimus.
Aesque igne liquefactum argillae formas ingreditur, quo vas possit
aptumministeriis coelestibus effici, cum ipsi salubriter humiliati, et
flamma sivedivinae charitatis, sive etiam humanae adversitatis emolliti,
viam patrum beneoperando intramus, ut ad praemia patrum bene currendo
perveniamus: neque enimsemper nos regulis necesse est bonae operationis
aptari, sed completaoperatione bona, palma est beatae retributionis
speranda; quia nec semper vasain forma argillae tenebantur inclusa, sed
ubi ad perfectionem sui pervenerant,fractis formarum claustris
perducebantur in lucem, et in templo Domini pro suisquaeque locis
disponebantur.
Hoc autem dicimus, non quod opera sanctorum umquam sint interitura, sed
quiaubi coronam justitiae, quam bene operando meruere, acceperint,
laboriosaeoperationis jam cuncta cessent officia: quis enim in illa vita
pro fide Christimartyrium patiatur, ubi expulsis adversariis omnes
electi in praesentia Christilaetantur? Quis ibi mortuum sepeliat, ubi
sola viventium terra est? Quislugentem consoletur, ubi absterget Deus
omnem lacrymam ab oculis sanctorum?Quis ibi domum peregrino et hospiti
paret, ubi omnes simul electi habitationemex Deo habent domum non
manufactam, aeternam in coelis? Quis illic panemesurienti potumve
afferat sitienti, ubi Dominus pascit me, et nihil mihideerit? Diruptis
ergo formis vasorum quondam necessariis, vasa ipsa in domoDomini
splendida jam refulgent, quia cessantibus in fine saeculi non
solumpersecutionibus quas propter justitiam patiuntur, verum etiam
laboriosisjustitiae operibus quibus sponte pro aeterna beatitudine
insudant electi, insola visione sui Conditoris, percepta immortalitatis
claritate,laetabuntur.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus