Liber Tertius Regum

Caput 7

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51
PrécédentSuivant

V. 46 : In campestri regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra, inter Sochoth et Sarthan.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 7
    • Omnia vasa quae fecit Hiram regi Salomoni in domo Domini de aurichalco erant. In regione Jordanis fudit ea rex in argillosa terra. ( R3, 7, 45 et R3, 7, 46) Apte in regione Jordanis fusa sunt vasa domus Domini, inquo videlicet flumine,Dominus noster baptizari dignatus est, ejusque tinctus undis aquarum nobis elementumin ablutione peccatorum, converTit. Et quia omne fidelium baptisma, quo Dominoconsecrantur, n exemplum celebratur baptismatis illius quo ipse quas sanctificat,recte in regione Jordanis vasa sunt Domini facta, neque enim aliter vasa electionis etmisericordiae fieri possumus, nisi et in baptismo ejus quod illo in flumine subiitrespicientes, et ipsi vitali flumine satagimus ablui. Notandum autem quod non tantum in regione Jordanis, sed in campestri regioneillius facta dicuntur eadem vasa, significans multiplicationem fidelium, quae nonsolum in Judaea, sed et in omnium nationum erat latitudine futura, expleta prophetiaqua dicitur, Gaudebuntcampi et omnia quae in eis sunt. ( Ps, 95, 12) [mauvais référencement: Ps, 95] Argillosa autem terra, de qua factae sunt formae ad fundenda vasa Domini, quidmelius quam Scriptura sacra (de qua regulam bene vivendi accipimus) valet intelligi?quasi enim argilla ignibus durata formam vasis Domini, quanta et qualia fieri debeantexhibet, cum nobis Scriptura sacra regulam justitiae quam sequamur ostendit,sanctorumque nobis exempla qui igne tribulationum invincibiles perseverarunt, inomnibus sequenda praemonstrat. Sed vasa in domo Domini electa ac pretiosa esse conspicimus, aesque igneliquefactum quod argillae formas ingredimur, qua vas possit aptum ministeriiscoelestibus effici, cum ipsi salubriter humiliati, et flamma sive divinae claritatis,sive etiam humanae adversitatisemolliti, viam patrum bene operando intramus, ut adpraemia patrum bene vivendo perveniamus.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 7
    • Omnia vasa quae fecit Hiram regi Salomoni in domo Domini, de aurichalco erant. In regione Jordanis fudit ea rex in argillosa terra, ( R3, 7, 45 et R3, 7, 46) etc. Apte in regione Jordanis fusa sunt vasa domus Domini, in quo videlicet flumine Dominus noster baptizare dignatus est, ejusque tinctus undis, aquarum nobis elementum in ablutionem peccatorum converTit. Et quia omne fidelium baptisma, quo Domino consecrantur, in exemplum celebratur baptismatis illius quo ipse aquas sanctificavit, recte in regione Jordanis vasa sunt domus Domini facta. Neque enim aliter vasa electionis et misericordiae fieri possumus, nisi et baptisma ejus, quod illo in flumine subiit, respicientes, et ipsi vitali flumine satagamus ablui. Notandum autem, quod non tantum in regione Jordanis, sed etiam campestri regione illius facta dicit eadem vasa, significans multiplicationem fidelium, quae non solum in Judaea, sed et in omnium nationum erat latitudine futura, expleta prophetia qua dicitur: Gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt. ( Ps, 95, 12) [mauvais référencement: Ps, 95] Argillosa autem terra, de qua factae sunt formae ad fundenda vasa Domini, quae melius quam Scriptura sacra, de qua regulam bene vivendi accipimus, valet intelligi? Quasi enim argilla ignibus durata formam vasis Domini, quanta et qualia fieri debeant, exhibet, cum nobis Scriptura regulam justitiae, quam sequamur, ostendit, sanctorumque nobis exempla, qui in igne tribulationum invincibiles perseveraverunt, in omnibus sequenda praemonstrat, si vasa in domo Domini electa ac pretiosa esse concupiscimus. Aesque igne liquefactum argillae formas ingreditur, quo vas possit aptum ministeriis coelestibus effici, cum ipsi salubriter humiliati, et flamma suae divinae charitatis, sive etiam humanae adversitatis emolliti, viam patrum bene operando intramus, ut ad praemia patrum bene currendo perveniamus.

Auctor incertus

  • Liber 3, Caput 24
    • Omnia vasa quae fecit Hiram regi Salomoni in domo Domini, de aurichalco erant, in regione Jordanis fudit ea rex in argillosa terra ( R3, 7, 45 et R3, 7, 46). Apte in regione Jordanis fusa sunt vasa domus Domini, in quo videlicetflumine Dominus noster baptizari dignatus est; ejusque tinctus undis, aquarumnobis elementum in ablutionem peccatorum convertit: quia omne fidelium baptismaquo Domino consecrantur, in exemplum celebratur baptismatis illius quo ipseaquas sanctificavit. Recte in Jordanis regione vasa sunt domus Domini facta:neque enim aliter vasa electionis et misericordiae fieri possumus, nisi adbaptisma illius quod illo in flumine subiit respicientes, et ipsi vitaliflumine satagamus ablui. Notandum autem quia non tantum in regione Jordanis, sed et in campestriregione illius facta dicit eadem vasa, significans multiplicationem fidelium,qui non solum in Judaea, sed in omnium nationum erant futuri latitudine,expleta prophetia quae dicit, Gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt ( Ps, 95, 12). Cui simile hoc quod idem psalmista de sacramentis Dominicae incarnationis loquens, ex persona eorum qui post completa ejus incarnationis arcana ad fidemvenerunt, ait, Ecce audivimus ea in Ephrata, invenimus ea in campis sylvae ( Ps, 131, 6). Audivimus quippe in Ephrata, id est in Bethleem, sacramenta Dominica, quiapromissum legimus David patriarchae, qui erat ex eadem civitate de fructuventris ejus Christum in carne venturum. Invenimus ea in campis sylvae ( Ps, 131, 6), quia revelata jam in latitudine gentiumper orbem ipsi cognovimus, ipsi vidimus, ipsi participes facti sumus. Fudit ergo rex vasa domus Domini in regione campestri Jordanis, quia Dominusut baptismo salutis vasa misericordiae faceret, totam mundi latitudinemimplevit. Argillosa autem terra, de qua factae sunt formae ad fundenda vasa Domini,quid melius quam Scriptura sacra, de qua regulam bene vivendi accipimus, valetintelligi? Quasi enim argilla ignibus durata, formam vasis Domini quanta etqualia fieri debeant, exhibet, cum nobis regulam justitiae, quam sequamur,ostendit; sanctorumque nobis exempla, qui in igne tribulationum invincibilesperdurarunt, in omnibus sequenda praemonstrant, si vasa domo Domini electa esseac pretiosa concupiscimus. Aesque igne liquefactum argillae formas ingreditur, quo vas possit aptumministeriis coelestibus effici, cum ipsi salubriter humiliati, et flamma sivedivinae charitatis, sive etiam humanae adversitatis emolliti, viam patrum beneoperando intramus, ut ad praemia patrum bene currendo perveniamus: neque enimsemper nos regulis necesse est bonae operationis aptari, sed completaoperatione bona, palma est beatae retributionis speranda; quia nec semper vasain forma argillae tenebantur inclusa, sed ubi ad perfectionem sui pervenerant,fractis formarum claustris perducebantur in lucem, et in templo Domini pro suisquaeque locis disponebantur. Hoc autem dicimus, non quod opera sanctorum umquam sint interitura, sed quiaubi coronam justitiae, quam bene operando meruere, acceperint, laboriosaeoperationis jam cuncta cessent officia: quis enim in illa vita pro fide Christimartyrium patiatur, ubi expulsis adversariis omnes electi in praesentia Christilaetantur? Quis ibi mortuum sepeliat, ubi sola viventium terra est? Quislugentem consoletur, ubi absterget Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum?Quis ibi domum peregrino et hospiti paret, ubi omnes simul electi habitationemex Deo habent domum non manufactam, aeternam in coelis? Quis illic panemesurienti potumve afferat sitienti, ubi Dominus pascit me, et nihil mihideerit? Diruptis ergo formis vasorum quondam necessariis, vasa ipsa in domoDomini splendida jam refulgent, quia cessantibus in fine saeculi non solumpersecutionibus quas propter justitiam patiuntur, verum etiam laboriosisjustitiae operibus quibus sponte pro aeterna beatitudine insudant electi, insola visione sui Conditoris, percepta immortalitatis claritate,laetabuntur.