V. 51 :
Et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo Domini, et intulit quae
sanctificaverat David pater suus, argentum, et aurum, et vasa, reposuitque in
thesauris domus Domini.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 7
Et perfecit omne opus quod faciebat rex Salomon in domo Domini.
(
R3, 7, 51) Perfecit Salmon opus quod faciebat in domo Domini, cum rex pacificus noster
indie novissima omnes electos resurrectionis immortalitate glorificat.
Alioquin quandiu status hujus saeculi geritur, fecit quidem opus domus DominiSalomon,
sed nondum perficit, quia corda electorum Dominus ut bona operentur inspiratet
adjuvat. Nullum tamen in hac duntaxat vita commorantem absque peccato esse
tribuit: namquehoc donum futurae vitae beatitudinis reservat. Perficit vero
omne opus templisui, et hoc dedicationi aptum reddit, cum translatosde hac vita
electos suos aeternum perducit ad regnum, quod bene significatur etiam ineo quod
templum quatuor annis aedificatum est, octavo autem perfectum ac dedicatumest, septem
namque diebus omne hoc tempus volvitur. Octava est dies, est judicii et
resurrectionis futurae: de qua psalmi sextus etundecimus attitulati sunt.
Cui videlicet tempori convenit apte quod sequitur:
Et intulit quae sanctificaverat David pater suus, argentum, et aurum et
vasa, reposuitque in thesauris domus Domini.
(
R3, 7, 51) Argentum namque ad nitorem eloquentiae, aurum et splendorem
sapientiae. Vasa generaliter ad rationalem pertinent creaturam.
Sanctificatque David, pater Salomonis, argentum; cum Deus Pater
eloquentesquosquegratia sui Spiritus ad loquendum verbum Evangelii
confortat. Sanctificat aurum, cum naturali ingenio perditos suo replens
Spiritu adconsiderandum in lege sua mirabilia illuminat. Sanctificat et
vasa, cum omnibus generaliter Ecclesiae filiis ejusdem Spiritusgratia largitur, [quae]
ad amanda illos, et appetenda perpetuae salutis [dona]inflammat. Hoc autem
argentum, hoc aurum, haec sanctificata vasa Salomon infert in templumcum Dominus
noster peracto universali judicio omnes electos, et doctorum videlicet, etcaeterorum
fidelium coetum in gaudium regni coelestis introducit. Reponitque vasa
diversi generis, argentea sive aurea in thesauris domus Domini,quando eos qui
multitudine dulcedinis ejus frui meruerint abscondit in abdito vultussui, a
conturbationehominum. Et apte multi sunt thesauri, in quibus vasa
electionis reconduntur, sed una domusDomini in qua idem sunt facti thesauri, quia
et
una Ecclesia in qua omnes continenturelecti, quantumlibet meritis distent.
Et una ac non diversa est patria illa coelestis, quae electis promittitur
omnibus,quamvis sicut stella a stella differt in claritate, ita et
resurrectiomortuorum. Quod utrum judex ipse ac distributor praemiorum
Dominus, una sententiademonstravit, cum ait:
In domo Patris mei mansiones multae sunt.
(
Jn, 14, 2) [mauvais référencement: Jn, 14]
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 7
Et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo
Domini.
(
R3, 7, 51) Perficit Salomon opus quod faciebat in domo Domini, cum Rex
pacificus noster in die novissima omnes electos resurrectionis
immortalitate glorificat. Alioquin quandiu status hujus
saeculi geritur, facit quidem opus domus Domini Salomon, sed nondum
perficit, quia corda electorum Dominus, ut bona operentur, inspirat et
adjuvat, nullum tamen in hac duntaxat vita commorantem absque peccato
esse tribuit, namque hoc donum futurae vitae beatitudini reservatur.
Perficit vero omne opus templi sui, et hoc dedicationi aptum
reddit, cum translatos de hac vita electos suos aeternum perducit ad
regNum. Quod bene significatur etiam in eo quod templum septem annis
aedificatum est, octavo autem perfectum ac dedicatum est.
Septem namque diebus omne hoc tempus volvitur; octava est
dies judicii et resurrectionis futurae, de qua psalmi sextus et
undecimus attitulati sunt. Cui videlicet tempori convenit
apte quod sequitur:
Liber 3, Caput 7
Et intulit quae sanctificaverat David pater suus, argentum et
aurum et vasa, reposuitque in thesauris domus Domini.
(
R3, 7, 51) Argentum namque ad nitorem eloquentiae, aurum ad splendorem
sapientiae, vasa generaliter ad rationabilem pertinent creaturam.
Sanctificatque David pater Salomonis argentum, cum Deus Pater
eloquentes quosque gratia sui Spiritus ad loquendum verbum Evangelii
confortat. Sanctificat aurum, cum naturali ingenio praeditos
suo replens Spiritu ad consideranda in lege sua mirabilia illuminat.
Sanctificat et vasa, cum omnibus generaliter Ecclesiae filiis
ejusdem Spiritus gratiam largitus, ad amanda illos et appetenda dona
perpetuae salutis inflammat. Hoc autem argentum, hoc aurum,
haec sanctificata vasa, Salomon infert in templum, cum Dominus noster,
peracto universali judicio, omnes electos et doctorum videlicet et caete
rorum fidelium coetum, in gaudium regni coelestis introducit.
Reponitque vasa diversi generis argentea sive aurea in
thesauris domus Domini, quando eos qui multitudine dulcedinis ejus frui
meruerint,
abscondit in abdito vultus sui a conturbatione
hominum.
(
Ps, 30, 21) [mauvais référencement: Ps, 30] Et apte multi sunt thesauri in quibus vasa electionis
recondantur, sed una domus Domini, in qua iidem facti sunt thesauri,
quia et una est Ecclesia, in qua omnes continentur electi, quantumlibet
meritis distent, et una, ac non diversa, est patria illa coelestis, qua
electis promittitur omnibus; quamvis
sicut stella a stella differt in claritate, ita et
resurrectio mortuorum.
(
1Co, 15) Et quod utrorumque judex ipse ac distributor praemiorum Dominus,
una sententia demonstravit, cum ait:
In domo Patris mei mansiones multae sunt.
(
Jn, 14, 2) [mauvais référencement: Jn, 14]
Auctor incertus
Liber 3, Caput 28
Et cardines ostiorum domus interioris sancti sanctorum, et
ostiorum domus templi ex auro erant
(
R3, 7, 50).
Si ostia domus interioris sancti sanctorum, angelica sunt ministeria,
quaenobis de corpore egressis introitum vitae coelestis reserant, et
ostia domustempli doctores sunt sancti ac sacerdotes, qui instruendo,
baptizando, Dominicicorporis et sanguinis mysteria communicando, prima
nobis Ecclesiae praesentislimina pandunt: quid cardines utrorumque
ostiorum, nisi sensus et corda sunteorumdem angelorum, sive sanctorum,
quibus immobiliter complexationi acdilectioni sui Conditoris adhaerent,
ut eo ministerium divinitus sibi delegatumrecte compleant? quia
voluntati illius cum ministrant, numquam oculos avertunt:aperiuntur enim
et clauduntur ostia, tempore congruo, sed numquam cardinemtempli
deserunt, quia et angeli et homines sancti sive in hanc vitam fidei,sive
in illam speciei fideles atque electos suscipiant, semper animum in
radicedilectionis fixum tenent.
Unde bene idem cardines ex auro esse facti perhibentur, propter
videlicetmeritum propriae claritatis, vel illius quam habent in Deum
charitatis.
Et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo
Domini
(
R3, 7, 51).
Cum Rex pacificus noster in die novissimo omnes electos
resurrectionisimmortalitate glorificat.
Alioquin quamdiu status hujus saeculi geritur, facit quidem opus domus
DominiSalomon, sed nondum / perficit: quia corda electorum Dominus, ut
bonaoperentur, inspirat et adjuvat, nullum tamen in hac vita dumtaxat
commorantemabsque peccato esse tribuit, namque hoc donum futurae vitae
beatitudinireservat.
Perficit vero omne opus templi sui, et hoc dedicationi aptum reddit,
cumtranslatos de hac vita electos suos aeternum perducit ad
regnum.
Quod bene significatur in eo quod templum septem annis aedificatum
est,octavo autem perfectum ac dedicatum est.
Septem namque diebus omne hoc opus volvitur, octavus est dies judicii
etresurrectionis futurae, de quo psalm. VI et XI attitulati sunt.
Cui videlicet tempori convenit apte quod sequitur:
Et intulit quae sanctificaverat David pater ejus argentum et
aurum, et vasa reposuit in thesauris domus Domini
(
R3, 7, 51).
Argentum namque ad nitorem eloquentiae, aurum ad splendorem sapientiae,
vasageneraliter ad rationabilem pertinent creaturam.
Sanctificatque David pater Salomonis argentum, cum Deus pater
eloquentesquosque gratia sancti Spiritus ad loquendum verbum Evangelii
confortat;sanctificat aurum, cum naturali ingenio praeditos, suo replens
spiritu adconsideranda in lege sua mirabilia, illuminat.
Sanctificat et vasa, cum omnibus generaliter Ecclesiae filiis
ejusdemspiritus gratiam largitur, et illos ad appetenda dona perpetuae
salutisinflammat.
Hoc autem argentum, hoc aurum, haec sanctificata vasa Salomon infert
intemplum, cum Dominus noster, peracto universali judicio, omnes
electos, etdoctorum videlicet et caeterorum fidelium coetum in gaudium
regni coelestisintroducit.
Reponitque vasa diversi generis, argentea sive aurea, in thesauris
domusDomini, quando eos qui multitudine dulcedinis ejus frui meruerint,
abscondit inabdito vultus sui a conturbatione hominum.
Apte multi sunt thesauri in quibus vasa electionis recondantur; sed una
domusDomini, in qua iidem sunt facti thesauri, quia et una est Ecclesia,
in quaomnes continentur electi, quantislibet meritis distent; et una ac
non diversaest patria illa coelestis quae promittitur omnibus; quamvis
sicut stella astella differt in claritate, ita et resurrectio mortuorum;
quod utrumque judexipse ac distributor praemiorum Dominus una sententia
demonstravit, cum ait,
In domo Patris mei multae sunt mansiones
(
Jn, 14, 2) [mauvais référencement: Jn, 24]
.
Unam ergo domum Domini fecit Salomon, sed multos in ea thesauros
adrecipienda vasa diversi generis, una tamen benedictione sanctificata
paravit:quia nimirum una est domus Patris non manufacta, aeterna in
coelis; sed multaein ea mansiones, ad recipiendos omnes timentes se ac
diligentes.
Dominus benedicet pusillos cum majoribus.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus