Liber Psalmorum

PrécédentSuivant

V. 21 : Abscondes eos in abscondito faciei tuae a conturbatione hominum; proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 6
    • Nihilque erat in templo quod non auro tegeretur. Sed et totum altare oraculi texit auro. ( R3, 6, 22)Deaurata est quippe porticus ante templum, quia Patres Veteris Testamenti Deo percharitatem placuerunt. Deauratum est ipsum templum, quia eadem ipsa charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritumsanctum qui datus est nobis. ( Rm, 5) Deaurata est domus interior, quia in superna patria sola charitas regnat. Sed ibi eo verius et securius, quo praesens ipse Deus, qui est charitas,videtur. Ibi eo certius, quo ipse mediator Dei et hominum, qui solus paternorum estconscius secretorum, velut arca Testamenti semper aspicitur. Quod autem coenacula quoque tecta sunt auro, ad eumdem sensum respicit. Sicut enim interior domus sancta sanctorum ubi erat arca, internam sanctorum vitamin conspectu sui Conditoris et Redemptoris significabat, juxta illud Psalmistae: Abscondes eos in abscondito vultus tui, a conturbatione hominum ( Ps, 30, 21) [mauvais référencement: Ps, 30]: ita coenaculo in alto, eamdem vitam, hoc est in coelis esse, et non in hocmundo designat, dicente Apostolo: Quae sursumsunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens. Quae sursum sunt sapite, non quae super terram. ( Col, 3)

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 6
    • Nihilque erat in templo, quod non auro tegeretur, sed totum altare oraculi texit auro. ( R3, 6, 22) Deaurata est quippe porticus ante templum, quia patres Veteris Testamenti Deo per charitatem placuerunt. Deauratum est ipsum templum, quia eadem ipsa charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. ( Rm, 5) Deaurata est domus interior, quia in superna patria sola charitas regnat; sed ibi eo verius et securius, quo praesens ipse Deus, qui est charitas, videtur (voir: 1Co, 13) ; ibi eo certius, quo ipse mediator Dei et hominum, qui solus paternorum est conscius secretorum, velut arca testamenti, semper aspicitur (voir: 1Jn, 4) . Quod autem coenacula quoque tecta sunt auro, ad eumdem sensum respicit. Sicut enim interior domus sancti sanctorum, ubi erat arca, internam sanctorum vitam in conspectu sui conditoris et redemptoris significat, juxta illud Psalmistae: Abscondes eos in abscondito vultus tui a conturbatione hominum; ( Ps, 30, 21) [mauvais référencement: Ps, 30] ita coenacula in alto eamdem vitam, hoc est, in coelis esse, et non in hoc mundo, designant, dicente Apostolo: Quae sursum sunt, quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens. Quae sursum sunt, sapite, non quae super terram. ( Col, 3)
  • Liber 3, Caput 7
    • Et intulit quae sanctificaverat David pater suus, argentum et aurum et vasa, reposuitque in thesauris domus Domini. ( R3, 7, 51) Argentum namque ad nitorem eloquentiae, aurum ad splendorem sapientiae, vasa generaliter ad rationabilem pertinent creaturam. Sanctificatque David pater Salomonis argentum, cum Deus Pater eloquentes quosque gratia sui Spiritus ad loquendum verbum Evangelii confortat. Sanctificat aurum, cum naturali ingenio praeditos suo replens Spiritu ad consideranda in lege sua mirabilia illuminat. Sanctificat et vasa, cum omnibus generaliter Ecclesiae filiis ejusdem Spiritus gratiam largitus, ad amanda illos et appetenda dona perpetuae salutis inflammat. Hoc autem argentum, hoc aurum, haec sanctificata vasa, Salomon infert in templum, cum Dominus noster, peracto universali judicio, omnes electos et doctorum videlicet et caete rorum fidelium coetum, in gaudium regni coelestis introducit. Reponitque vasa diversi generis argentea sive aurea in thesauris domus Domini, quando eos qui multitudine dulcedinis ejus frui meruerint, abscondit in abdito vultus sui a conturbatione hominum. ( Ps, 30, 21) [mauvais référencement: Ps, 30] Et apte multi sunt thesauri in quibus vasa electionis recondantur, sed una domus Domini, in qua iidem facti sunt thesauri, quia et una est Ecclesia, in qua omnes continentur electi, quantumlibet meritis distent, et una, ac non diversa, est patria illa coelestis, qua electis promittitur omnibus; quamvis sicut stella a stella differt in claritate, ita et resurrectio mortuorum. ( 1Co, 15) Et quod utrorumque judex ipse ac distributor praemiorum Dominus, una sententia demonstravit, cum ait: In domo Patris mei mansiones multae sunt. ( Jn, 14, 2) [mauvais référencement: Jn, 14]
  • Liber 3, Caput 8
    • Et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum, in oraculum templi in Sanctum sanctorum subter alas cherubim. Si quidem cherubim expandebant alas super locum arcae, et protegebant arcam et vectes ejus desuper. Cumque eminerent vectes et apparerent summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus, qui et fuerunt ibi usque in praesentem diem. In arca autem non erat aliud, nisi duae tabulae lapideae, quas posuerat in ea Moyses in Horeb, quando pepigit foedus Dominus cum filiis Israel, cum egrederentur de terra Aegypti, ( R3, 8, 6, R3, 8, 7, R3, 8, 8 et R3, 8, 9) etc. Quod illata arca in Sanctum sanctorum dicitur, cumque eminerent vectes et apparerent, summitates eorum foris sanctuarium non apparebant ultra extrinsecus, hoc manifestius in Paralipomenon volumine scribitur: « Vectium, inquit, quibus portabant arcam, quia paululum longiores erant, capita parebant ante oraculum. Si vero quis paululum fuisset extrinsecus, eos videre non poterat. » Ubi notandum quod etsi capita vectium accedentibus propius ac diligentius intuentibus patebant ante oraculum, non tamen fieri poterat, ut ipsa eorum capita ante oraculum eminerent, quia nimirum necesse erat ut, clauso oraculo et appenso ante ostia velo, ipsi quoque vectes toti cum arca et cherubim abderentur interius. Quod fieri non poterat, si prominentes ulterius vectes producendis ad claudendum ostiis locum non darent. Quorum positionem vectium Scriptura non sine causa, sed magni intuitu sacramenti, tam diligenter expedire curavit. Constat enim quia domus templi exterior peregrinantem in terris Ecclesiam, sancta autem sanctorum internam supernae patriae felicitatem designat. Item illata in sancta sanctorum arca assumptam Christi humanitatem et intra velum regiae coelestis inductam, vectes vero, quibus eadem arca portebatur, praedicatores verbi, per quos ipse mundo innotuit, typice denuntiant. Erat autem in arca urna aurea habens manna, quia in homine Christo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter ( Col, 2). Erat virga Aaron, quae excisa denuo floruerat (voir: Nb, 17) , quia potestas omnis judicandi penes eum est, cujus judicium in humilitate passionis videbatur esse sublatum. Erant et tabulae testamenti, quia in illo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi ( Col, 2). Adhaerebant ei vectes, quibus portabatur, quia doctores, qui quondam laborabant in verbo Christi, nunc praesenti visione congaudent gloriae Christi. Quod enim unus eorum de se dixit: Cupio dissolvi, et cum Christo esse, ( Ph, 1) de omnibus utique sui operis consortibus intelligendum reliquit. Apparebant summitates vectium foris ante oraculorum non semper, sed cum ostia ejusdem oraculi aperiri contingeret; neque hoc omnibus, sed his solummodo qui prius accedentes, attentius ea quae intus erant satagebant intueri. Ipsa autem arca qualis et quomodo esset posita, solis eis qui oraculum intrassent videre licebat, quia nullus sanctorum in hac adhuc vita positus tametsi multum in altitudine se mentis attollens, sed soli illius patriae cives gloriam inibi sui Redemptoris plene contuentur. Sunt et vectes cum arca in oraculo reconditi, quia absconditi sunt etiam nunc perfecti quique electi, qui nos praecesserunt de mundo in abdito vultus Dei, a conturbatione hominum ( Ps, 30, 21) [mauvais référencement: Ps, 30]. Quorum tamen summitates vectium nunquam aperto oraculo his qui appropiant visuntur, cum perfectioribus quibusque atque oculum sui cordis tota intentione purificantibus divina gratia aliquid extremum de supernorum civium gaudio contemplandum donaverit. Quae nimirum contemplatio his qui paulo longius recesserint minime conceditur; quia quanto exterius mente vaga remanent, tanto minus quae sint interna gaudia vident.

Auctor incertus

  • Liber 3, Caput 15
    • Et operuit illud atque vestivit auro purissimo ( R3, 6, 20). Quod est aperte dicere quia moenia supernae civitatis, gratia charitatisimplevit. Sed et vestivit altare cedro ( R3, 6, 20). Altare dicit thymiamatis, quod erat infra oraculum. De quo paulo post subinfertur, Et totum altare oraculi texit auro ( R3, 6, 22). Unde intelligi datur quia idem altare de lapide quidem fuerit factum, etcedro vestitum, ac deinde auro coopertum. Significat autem typice perfectorum vitam justorum qui quasi in oraculo suntpositi, quia desertis infimis delectationibus, de solo regni coelestis ingressucuram omnem impendunt. Unde bene in hoc altari, non carnes victimarum, sed sola incendebanturthymiamata, quia tales non adhuc peccata carnis et illecebras cogitationum inse mactare opus habent; sed tantum orationum spiritalium et coelestiumdesideriorum odoramenta, per ignem amoris in conspectu sui Conditorisofferunt. Quid autem in hujusmodi altari lapis, cedrus et aurum figurarent, ex his quaesuperius dicta sunt, facile potest intelligi, Domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo, et fixit laminas clavis aureis ( R3, 6, 21). Domum ante oraculum praesentis Ecclesiae typum tenere diximus, ubi itaRedemptoris nostri amore flagramus, ut necdum ipsum videre facie ad faciemvaleamus. Unde apte domus haec auro quidem purissimo cooperta, sed interpositus eratmedius paries ob oraculi secreta. Oraculum namque vocatur, cum divina hominibus vel angelica allocutio, velsecretorum quorumque revelatio conceditur. Unde bene oraculum in abditis, hoc est in interiori domo factum est, quia insuperna patria et angelorum nobis visio atque allocutio, et ipsa Dei praesentiarevelabitur, juxta haec quae Veritas ipsa diligentibus se pollicetur, dicens, Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam cum, et manifestabo ei me ipsum ( Jn, 14, 21). Et iterum, Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis; sed palam de Patre meo annuntiabo vobis ( Jn, 16, 25). Domus ergo ante oraculum auro tecta est, quia perfecti quique justi in hac vita, ubi necdum de Patre palam audire, id est, necdum palam viderequeunt, fidem et opus justitiae divino ornant amore, per quem et plenam Dei cognitionem mereamur. Laminae aureae, quibus operta est domus, operationes sunt multifariaepietatis, quas in obsequium sui Creatoris vel fraternae necessitatis amorcastus exhibet. Clavi aurei quibus erant affixae laminae aureae, sunt praecepta charitatis,sive promissa aeternae claritatis, per quae in exercitio studioque virtutum nedeficiamus, donante Christi gratia, continemur. Unde bene de eisdem clavis in libro Paralipomenon scriptum est, Sed et clavos fecit aureos, ita ut singuli clavi siclos quinquagenos appenderent. Quinquagenario namque numero solet in Scripturis remissio peccatorum, etgratia Spiritus sancti, et vita aeterna figurari; quinquagesimus psalmus estpoenitentiae et remissionis; quinquagesimus annus jubilaeus; quinquagesima diepost Pascha Spiritus sanctus adveniens primitivam Ecclesiam consecravit; etquinquagenorum erant siclorum clavi singuli, quibus laminae aureae affigebanturparietibus domus Domini, quia nimirum verba coelestia, quibus in amore bonorumoperum proficimus et conservamur, veniam nobis promittunt peccatorum gratiasancti Spiritus, et sabbatismum in futuro pollicentur aeternum. Et hi quidem sunt clavi dilectionis. Sunt vero alii clavi timoris, quibus incipientes quique et necdum adperfectionem venientes, illecebras vitiorum carnalium et voluptatemmortificant, illo videlicet sermone veritatis, cujus institutione carnemnostram crucifigere cum vitiis et concupiscentiis edocemur. Quos habere desiderabat propheta, cum ait, Confige clavis timoris tui carnes meas, a judiciis enim tuis timui (voir: Ps, 118, 120) . Qui rursum ad perfectiora perveniens, dicit de clavis dilectionis, Supra de altari dictum est. Plenius vero in libro Paralipomenon haec explicantur, ubi Porticus quoqueerat ante frontem templi deaurata intrinsecus, coenacula quoque auro tecta esseperhibentur. Ubi figura mysterii in promptu est, quia tota Ecclesia et in hoc saeculo etin futuro, prae caeteris virtutibus Deo placitis dono charitatis abundat; etsola haec quasi singulariter eminens, caeteras caelare videtur. Deaurata est quippe porticus ante templum, quia patres veteris Testamenti Deoper charitatem placuerunt. Deauratum est templum, quia eadem ipsa charitas diffusa est in cordibusnostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Deaurata est domus interior, quia in superna patria sola charitasregnat. Sed ibi eo verius et securius, quo praesens ipse Deus, qui est charitas,videtur; ibi eo certius, quo ipse Mediator Dei hominum, qui solus paternorumest conscius secretorum, velut arca testamenti semper aspicitur. Quod autem coenacula quaeque tecta sunt auro, ad eumdem sensum respicit:sicut enim interior domus sancti sanctorum, ubi erat arca, aeternam sanctorum,vitam in conspectu sui Conditoris et Redemptoris significat, juxta illudpsalmistae, Abscondes eos in abscondito vultus tui, a conturbatione hominum ( Ps, 30, 21): ita coenacula in alto, eamdem vitam in coelis esse, et nonin hoc mundo, dicente Apostolo, Quae sursum sunt, quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae sunt terrena.