V. 21 :
Qui habet mandata mea, et servat ea: ille est qui diligit me. Qui autem
diligit me, diligetur a Patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei
meipsum.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 2, Caput 4
Nam dum rector agenda quae novit despicit, agitur cum eo districto
judicio, ut agenda non videat, quia implere noluit quod
videbat. Manifesta namque visio negligentis pastoris non est,
sed amantis. Unde et per seipsam Veritas dicit:
Qui diligit me diligetur a Patre meo, et ego diligam eum,
et manifestabo ei meipsum
(
Jn, 14, 21). Claritas namque manifestae visionis, est
revelatio amatae veritatis. Quae profecto veritas si merito
dilectionis ostenditur, iis qui torpent a bono opere dignissime
occultatur, quia signum amoris non est in affectione animi, sed in
studio bonae operationis. Unde et in Evangelio Dominus
praemisit, dicens:
Qui habet mandata mea, et facit ea, hic est qui me
diligit
(
Jn, 14, 21)
. Quia ergo de negligentia operis caligo incurritur
internae visionis, apte nimis, dum de contemptu mandatorum sacerdos
arguitur, visio occultata memoratur. Sequitur:
Et sermo Domini erat pretiosus
(
S1, 3, 1).
Liber 3, Caput 4
Quinam sunt termini ad quos sequi proficiscentem arcam Dei praelatis
necessarium est, et quos in arcae Dei comitatu progredi congruum non
est? Quos nimirum terminos si accipiamus in eruditione sacri
eloquii, et bona operatione, contrarium non videtur. Sed hi
profecto termini Bethsamis, sequentium principum termini sunt, cum pro
modo suo quisque super subditis perfectus est doctrina sacri eloquii, et
usu bonae operationis. Eo enim jam de isto securus pastor
efficitur, quo et caute jam spiritalia conspicit, et ea quae ratione
comperit fortitudine boni operis apprehendit. Qui profecto
termini, Bethsamis esse termini dicuntur: quia nimirum, dum eruditos Dei
operarios dignanter excipiunt, ad contemplationem supernae patriae
introducunt. Termini namque sunt: quia et dignos ad
contemplationem suscipiunt, indignos expellunt. Indocti
quippe si ad contemplanda subtilius superna se sustollere praesumunt,
potius errando deviant, quam lumen veritatis apprehendant. Et
nisi quis bona opera praemittat, hoc profecto agit, ut illam quam
appetit claritatem internae visionis, nunquam inveniat. Unde
et Dominus in Evangelio, quasi ad terminos Bethsamis contemplativae
vitae amatores transmittens, ait:
Qui habet verba mea, et facit ea, hic est qui me diligit:
qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam
eum, et manifestabo ei meipsum
(
Jn, 14, 21)
. Qui enim se manifestaturum non nisi diligentibus
dicit, se autem diligere eos qui servant mandata ejus, aperte docet quia
lucem suae occultae visionis non tribuit, nisi pro retributione bonae
operationis. Sequitur:
Porro Bethsamitae metebant triticum in valle
(
S1, 6, 13).
Auctor incertus
Liber 3, Caput 15
Et operuit illud atque vestivit auro purissimo
(
R3, 6, 20).
Quod est aperte dicere quia moenia supernae civitatis, gratia
charitatisimplevit.
Sed et vestivit altare cedro
(
R3, 6, 20).
Altare dicit thymiamatis, quod erat infra oraculum.
De quo paulo post subinfertur,
Et totum altare oraculi texit auro
(
R3, 6, 22).
Unde intelligi datur quia idem altare de lapide quidem fuerit factum,
etcedro vestitum, ac deinde auro coopertum.
Significat autem typice perfectorum vitam justorum qui quasi in oraculo
suntpositi, quia desertis infimis delectationibus, de solo regni
coelestis ingressucuram omnem impendunt.
Unde bene in hoc altari, non carnes victimarum, sed sola
incendebanturthymiamata, quia tales non adhuc peccata carnis et
illecebras cogitationum inse mactare opus habent; sed tantum orationum
spiritalium et coelestiumdesideriorum odoramenta, per ignem amoris in
conspectu sui Conditorisofferunt.
Quid autem in hujusmodi altari lapis, cedrus et aurum figurarent, ex
his quaesuperius dicta sunt, facile potest intelligi,
Domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo, et fixit
laminas clavis aureis
(
R3, 6, 21).
Domum ante oraculum praesentis Ecclesiae typum tenere diximus, ubi
itaRedemptoris nostri amore flagramus, ut necdum ipsum videre facie ad
faciemvaleamus.
Unde apte domus haec auro quidem purissimo cooperta, sed interpositus
eratmedius paries ob oraculi secreta.
Oraculum namque vocatur, cum divina hominibus vel angelica allocutio,
velsecretorum quorumque revelatio conceditur.
Unde bene oraculum in abditis, hoc est in interiori domo factum est,
quia insuperna patria et angelorum nobis visio atque allocutio, et ipsa
Dei praesentiarevelabitur, juxta haec quae Veritas ipsa diligentibus se
pollicetur, dicens,
Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam
cum, et manifestabo ei me ipsum
(
Jn, 14, 21).
Et iterum,
Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis; sed palam
de Patre meo annuntiabo vobis
(
Jn, 16, 25).
Domus ergo ante oraculum auro tecta est, quia perfecti quique justi in
hac vita, ubi necdum de Patre palam audire, id est, necdum
palam viderequeunt, fidem et opus justitiae divino ornant amore, per
quem et plenam Dei cognitionem mereamur.
Laminae aureae, quibus operta est domus, operationes sunt
multifariaepietatis, quas in obsequium sui Creatoris vel fraternae
necessitatis amorcastus exhibet.
Clavi aurei quibus erant affixae laminae aureae, sunt praecepta
charitatis,sive promissa aeternae claritatis, per quae in exercitio
studioque virtutum nedeficiamus, donante Christi gratia,
continemur.
Unde bene de eisdem clavis in libro Paralipomenon scriptum est, Sed
et clavos fecit aureos, ita ut singuli clavi siclos quinquagenos
appenderent.
Quinquagenario namque numero solet in Scripturis remissio peccatorum,
etgratia Spiritus sancti, et vita aeterna figurari; quinquagesimus
psalmus estpoenitentiae et remissionis; quinquagesimus annus jubilaeus;
quinquagesima diepost Pascha Spiritus sanctus adveniens primitivam
Ecclesiam consecravit; etquinquagenorum erant siclorum clavi singuli,
quibus laminae aureae affigebanturparietibus domus Domini, quia nimirum
verba coelestia, quibus in amore bonorumoperum proficimus et
conservamur, veniam nobis promittunt peccatorum gratiasancti Spiritus,
et sabbatismum in futuro pollicentur aeternum.
Et hi quidem sunt clavi dilectionis.
Sunt vero alii clavi timoris, quibus incipientes quique et necdum
adperfectionem venientes, illecebras vitiorum carnalium et
voluptatemmortificant, illo videlicet sermone veritatis, cujus
institutione carnemnostram crucifigere cum vitiis et concupiscentiis
edocemur.
Quos habere desiderabat propheta, cum ait, Confige clavis timoris tui
carnes meas, a judiciis enim tuis timui
(voir:
Ps, 118, 120)
.
Qui rursum ad perfectiora perveniens, dicit de clavis dilectionis,
Supra de altari dictum est.
Plenius vero in libro Paralipomenon haec explicantur, ubi Porticus
quoqueerat ante frontem templi deaurata intrinsecus, coenacula quoque
auro tecta esseperhibentur.
Ubi figura mysterii in promptu est, quia tota Ecclesia et in hoc
saeculo etin futuro, prae caeteris virtutibus Deo placitis dono
charitatis abundat; etsola haec quasi singulariter eminens, caeteras
caelare videtur.
Deaurata est quippe porticus ante templum, quia patres veteris
Testamenti Deoper charitatem placuerunt.
Deauratum est templum, quia eadem ipsa charitas diffusa est in
cordibusnostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis.
Deaurata est domus interior, quia in superna patria sola
charitasregnat.
Sed ibi eo verius et securius, quo praesens ipse Deus, qui est
charitas,videtur; ibi eo certius, quo ipse Mediator Dei hominum, qui
solus paternorumest conscius secretorum, velut arca testamenti semper
aspicitur.
Quod autem coenacula quaeque tecta sunt auro, ad eumdem sensum
respicit:sicut enim interior domus sancti sanctorum, ubi erat arca,
aeternam sanctorum,vitam in conspectu sui Conditoris et Redemptoris
significat, juxta illudpsalmistae,
Abscondes eos in abscondito vultus tui, a conturbatione
hominum
(
Ps, 30, 21): ita coenacula in alto, eamdem vitam in coelis esse, et nonin hoc
mundo, dicente Apostolo, Quae sursum sunt, quaerite, ubi Christus
est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae sunt
terrena.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Auctor incertus