Evangelium secundum Ioannem

Caput 14

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 3 : Et si abiero, et praeparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum: ut ubi sum ego, et vos sitis.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 6, Caput 3
    • De cujus etiam descriptione dicitur: Qui erat rufus, et pulcher aspectu, et decora facie. ( S1, 16, 12) Rufus quippe, quia lancea vulneratus: rufus, quia ex passione rubicundus. Unde et per prophetam ei dicitur: Quare rubrum est indumentum tuum ( Es, 43)? Rufus quippe exstitit, cui candorem tantae innocentiae pretiosi sanguinis rubore coloravit. Pulcher etiam aspectu fuit, quia et resurgendo immortalitatis pulchritudinem induit, et mortales nos ex magna charitate respexit. Quasi enim aspectus sui pulchritudinem repromittens discipulis, ait: Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum. ( Jn, 16, 22) Hinc item repromittens, ait: Vado parare vobis locum, et veniam, et accipiam vos ad meipsum, ut, ubi ego sum, et vos sitis. ( Jn, 14, 2 et Jn, 14, 3) Quis est decor faciei, nisi ejus gloria majestatis? Facies namque ejus perfecta cognitio est. Hanc etiam Paulus commemorans, ait: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte, tunc cognoscam, sicut et cognitus sum. ( 1Co, 13, 12) Decor ergo faciei quid est, nisi splendor aeternae divinitatis? Qui nimirum decor modo creditur, non videtur: tunc non creditur, sed videtur, quia apostolus ait: Cum apparuerit similes ei erimus, quoniam videbimus eum, sicuti est. ( 1Jn, 3, 2) Unde et Moysi quaerenti eumdem faciei decorem, respondit: Posteriora mea videbis. ( Ex, 33, 23) Quidquid de illius divinitate contemplari nunc possumus, non est ipse decor, sed velamentum decoris. Posteriora quidem cernimus, ut sequamur; sed, dum sequendo pervenimus ad eum, anteriora, id est faciei decorem cernimus. Rufus ergo in saeculo fuit, pulcher in paradiso, decora facie perennis in coelo. Potest et omnis haec trina pulchritudo in hac praesentis vitae ejus conversatione cognosci. Rufus quippe exstitit: quia ferventer amavit eos, pro quibus animam posuit. Pulcher aspectu fuit: quia omnia novit. Decora facie: quia bona omnia fecit. Sed quae illa aspectus pulchritudo? Nemo novit patrem, nisi filius. ( Mt, 11, 27) Hunc item Petrus admirans, ait: Nunc scimus, quia scis omnia, et non est opus, ut quis te interroget. ( Jn, 16, 30) Decorem faciei turbae intuentium protestantur, quae dicunt: Bene omnia fecit, et surdos fecit audire, et mutos loqui. ( Mc, 7, 37) Hinc item alii admirantes, dicunt: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei ( Mt, 8, 27)? Decor ergo faciei quid est, nisi pulchritudo sanctitatis? Quid item est decor faciei, nisi splendor conversationis ejus incomparabilis? quia per omne, quod egit, incomparabili luce gratiae resplenduit. Hunc namque faciei decorem Psalmista admirans, ait: Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis. ( Ps, 44, 3) Hanc Paulus praedicans, ait: Qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae ejus, portansque omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis, tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit. Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? ( He, 1, 3, He, 1, 4 et He, 1, 5) [mauvais référencement: He, 1, 3] De hoc igitur recte prophetae praecipitur: Surge, et unge eum, ipse est enim. ( S1, 16, 12)