V. 37 :
et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit: et surdos fecit
audire, et mutos loqui.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 6, Caput 3
De cujus etiam descriptione dicitur:
Qui erat rufus, et pulcher aspectu, et decora facie.
(
S1, 16, 12) Rufus quippe, quia lancea vulneratus: rufus, quia ex
passione rubicundus. Unde et per prophetam ei dicitur:
Quare rubrum est indumentum tuum
(
Es, 43)? Rufus quippe exstitit, cui candorem tantae
innocentiae pretiosi sanguinis rubore coloravit. Pulcher
etiam aspectu fuit, quia et resurgendo immortalitatis pulchritudinem
induit, et mortales nos ex magna charitate respexit. Quasi
enim aspectus sui pulchritudinem repromittens discipulis, ait:
Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum.
(
Jn, 16, 22) Hinc item repromittens, ait:
Vado parare vobis locum, et veniam, et accipiam vos
ad meipsum, ut, ubi ego sum, et vos sitis.
(
Jn, 14, 2 et
Jn, 14, 3) Quis est decor faciei, nisi ejus gloria
majestatis? Facies namque ejus perfecta cognitio
est. Hanc etiam Paulus commemorans, ait:
Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem
facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte, tunc
cognoscam, sicut et cognitus sum.
(
1Co, 13, 12)
Decor ergo faciei quid est, nisi splendor aeternae
divinitatis? Qui nimirum decor modo creditur, non videtur:
tunc non creditur, sed videtur, quia apostolus ait:
Cum apparuerit similes ei erimus, quoniam videbimus eum,
sicuti est.
(
1Jn, 3, 2) Unde et Moysi quaerenti eumdem faciei decorem,
respondit:
Posteriora mea videbis.
(
Ex, 33, 23) Quidquid de illius divinitate contemplari nunc
possumus, non est ipse decor, sed velamentum decoris.
Posteriora quidem cernimus, ut sequamur; sed, dum sequendo pervenimus ad
eum, anteriora, id est faciei decorem cernimus. Rufus ergo in
saeculo fuit, pulcher in paradiso, decora facie perennis in
coelo. Potest et omnis haec trina pulchritudo in hac
praesentis vitae ejus conversatione cognosci. Rufus quippe
exstitit: quia ferventer amavit eos, pro quibus animam
posuit. Pulcher aspectu fuit: quia omnia novit.
Decora facie: quia bona omnia fecit. Sed quae illa aspectus
pulchritudo?
Nemo novit patrem, nisi filius.
(
Mt, 11, 27) Hunc item Petrus admirans, ait:
Nunc scimus, quia scis omnia, et non est opus, ut quis te
interroget.
(
Jn, 16, 30)
Decorem faciei turbae intuentium protestantur, quae dicunt:
Bene omnia fecit, et surdos fecit audire, et mutos
loqui.
(
Mc, 7, 37)
Hinc item alii admirantes, dicunt:
Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei
(
Mt, 8, 27)? Decor ergo faciei quid est, nisi pulchritudo
sanctitatis? Quid item est decor faciei, nisi splendor
conversationis ejus incomparabilis? quia per omne, quod egit,
incomparabili luce gratiae resplenduit. Hunc namque faciei
decorem Psalmista admirans, ait:
Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in
labiis tuis.
(
Ps, 44, 3) Hanc Paulus praedicans, ait:
Qui cum sit splendor gloriae, et figura
substantiae ejus, portansque omnia verbo virtutis
suae, purgationem peccatorum faciens, sedet ad
dexteram majestatis in excelsis, tanto melior
angelis effectus, quanto differentius prae illis
nomen haereditavit. Cui enim dixit
aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie
genui te?
(
He, 1, 3,
He, 1, 4 et
He, 1, 5) [mauvais référencement: He, 1, 3]
De hoc igitur recte prophetae praecipitur:
Surge, et unge eum, ipse est enim.
(
S1, 16, 12)
Commentaires
Gregorius I (540-604)