V. 1 :
Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Iacobi, et Salome
emerunt aromata ut venientes ungerent Iesum.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 4
Ambae ergo Saul filiae dicuntur, sed nomina diversa sortiuntur, quia et
differunt et conveniunt. Conveniunt quidem, quia ad aeternam
vitam, quam diligunt, per amorem tendunt. Item conveniunt,
quia bona opera, quibus haec indesinenter extenditur, illa quomodolibet
operatur. Quia igitur ambae amant quae vident aeterna, ambae
ad illa per bonam operationem pervenire desiderant, quomodocunque
conveniunt; differunt autem, quia plus agit una, plus videt
altera. Nam et Lia non dicitur fuisse caeca, sed
lippa. Et Rachel si non tantos peperit, omnino tamen sterilis
non remansit. Nam si altera vita alteram contemplando aut
operando superat, nulli autem eorum visionis claritas demitur, nulli
fecunditatis gloria denegatur. Videndo tamen et agendo
differunt, quia activa vita visionem habet in transitu, opus vero in
intentione; contemplativa vero opus in itinere, intentionem in
quiete. Unde bene evangelista Marcus, cum sub illarum trium
mulierum specie contemplativae vitae amorem ostenderet, ait:
Emerunt aromata, ut venientes ungerent Jesum.
(
Mc, 16, 1) Quasi dicat: Steterunt in opere, ut currere valerent
ad contemplationem. Aromata quidem emere est per laborem boni
operis, bonae opinionis odorem circumquaque dilatare. Et
Jesum in sepulcro ungere est per mortificationem carnis ad devotionis
intimae pinguedinem pervenire. Nam velut in sepulcro ungitur,
quando a consepultis ad gaudium intimae claritatis suae devotissime
pervenitur. In transitu ergo operationem habent, quia etsi
aliquando operantur, quasi currendo hoc deserunt, qui ad locum dilectae
solitudinis magno spiritus impetu impelluntur. Nam quia totis
desideriis in aeternorum amore requiescunt, videre magis quam ministrare
appetunt. Rari ergo sunt in publico operis, assidui in
secreto contemplationis; foris parum, satis intus immorantur.
Nam et fornicationem esse solent judicare, vel ad momentum a Christi
contemplatione discedere.
Commentaires
Gregorius I (540-604)