V. 15 :
Et dixit eis: Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni
creaturae.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 1
Quia non redire, sed venire Dominus dicitur, Judaeae destitutio et
sanctae Ecclesiae visitatio designatur. Unde non solum
venire, sed stare perhibetur. Ad Judaeae visitationem se
venisse insinuat, dicens:
Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus
Israel
(
Mt, 15, 24)
. Sed veniens non stetit, quia salutis suae bonum
contemnentem deseruit. Unde et Synagogae principibus minatur,
dicens:
Relinquetur vobis domus vestra deserta
(
Mt, 23, 38)
. Hinc item denuntians, ait: Amen dico vobis
quia auferetur a vobis
regnum, et dabitur genti facienti fructus
ejus. Ad Samuelem itaque venit, et stetit, quia
praedicatores sanctae Ecclesiae semel assumpsit, a quibus per custodiam
suae gratiae ulterius non recedit. Nam ad Samuelem venerat,
cum novos praeferens orbi praedicatores, dicebat:
Ite in orbem universum, et praedicate Evangelium
omni creaturae; qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus
erit; qui vero non crediderit, condemnabitur
(
Mc, 16, 15 et
Mc, 16, 16). Sed si stare debeat qui venit Dominus,
dicat:
Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad
consummationem saeculi
(
Mt, 28, 20). Venerat ergo Dominus, non ut recederet,
sed ut staret, quia novos fidei ministros elegit, quos usque in mundi
finem per sanctarum virtutum sibi patrimonium succedentes
protegit. Sed qui venit per gratiam visitans, qui stat per
electionis suae immutabilitatem perseverans, quid adjungat
audiamus.
Et vocavit, sicut vocaverat secundo, Samuel,
Samuel
(
S1, 3, 10).
Liber 5, Caput 4
Quia dum de omni genere peccatores ad vitam trahit, triumphare ubique
cognoscitur. Hos nimirum triumphos agere suos milites, suos
principes imperabat Dominus, cum dicebat:
Ite in orbem universum, et praedicate Evangelium omni
creaturae.
(
Mc, 16, 15) Omni creaturae Evangelium praedicare praecipit, qui
omnia genera hominum duci ad fidem voluit, ut dum nobiles regum suorum
triumphos ostenderet, eos superare ubique monstraret. Unde
scriptum est:
Qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem
veritatis venire.
(
1Ti, 2, 4) Omnes quippe homines vult salvos fieri, quia de omni
hominum genere eligit, quos ad gaudium aeternae salutis
trahit. Sed quid speciali fortitudine agat, exponit, quia
dicit:
Congregatoque exercitu, percussit Amalech, et eruit Israel
de manu vastatorum ejus.
(
S1, 14, 48)
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 10
Vocavitque rex Joas Joiadam pontificem et sacerdotes, dicens eis: Quare
sarta tecta non instauratis templi? Nolite ergo amplius accipere pecuniam juxta
ordinem vestrum, sed ad instaurationem templi reddite eam,
(
R4, 12, 7) et reliqua. Sic et Dominus noster in Evangelicis doctoribus mandans,
ait:
Levate oculos vestros et videte regiones quia albae sunt jam ad
messem.
(
Jn, 4, 35) [mauvais référencement: Jn, 4] --
Rogate dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.
(
Mt, 9, 38) [mauvais référencement: Mt, 9] Et item:
Euntes (inquit) inmundum universum, praedicate Evangelium omni
creaturae.
(
Mc, 16, 15) [mauvais référencement: Mc, 16] --
Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones ejicite,
gratis accepistis, gratis date.
(
Mt, 10, 8) [mauvais référencement: Mt, 10]
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 12
Vocavitque rex Joas Joiadam pontificem et sacerdotes, dicens
eis: Quare sarta tecta non instaurastis templi? Nolite ergo
amplius accipere pecuniam juxta ordinem vestrum, sed ad
instaurationem templi reddite eam
(
R4, 12, 7), etc. Sic et Dominus noster evangelicis doctoribus mandans ait:
Levate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt
jam ad messem. (
Jn, 4, 35) [mauvais référencement: Jn, 4]
Rogate Dominum messis, ut mittat operarios in
messem suam
(
Mt, 9, 38) [mauvais référencement: Jn, 4]. Et item:
Euntes, inquit, praedicate Evangelium omni
creaturae. (
Mc, 16, 15) [mauvais référencement: Mc, 16]
Infirmos curate, mortuos suscitate,
leprosos mundate. Gratis accepistis, gratis
date
(
Mt, 10, 8) [mauvais référencement: Mt, 10].
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)