Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 20 : docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 1
    • Quid est autem quod supra de sola Anna singulariter dicitur: Abiit mulier in viam suam ( S1, 1, 18), nunc vero pluraliter: Surrexerunt mane ( S1, 1, 19), nisi ut cum viro descendere cognoscatur? Et quia vir sanctae Ecclesiae Redemptor humani generis est, qui jam ad coelos ascenderat, cum ipsam Judaeam incredulitatis suae caligine obrutam relinquebat, quomodo de Anna et de viro suo Helcana intelligi in Christi et Ecclesiae typo nunc potest quod simul mane surgerent, et in civitatem suam pariter redirent? Sed quia civitatem Ramatha, coelestem patriam designare jam diximus, quomodo hoc sanctae Ecclesiae convenit, quae statim ut a Judaeorum praedicatione cessavit, ad coelestem patriam non ascendit? Verum quia resurgens a mortuis Dominus, missis in praedicatione doctoribus loquitur, dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi ( Mt, 28, 20), absurdum non est ut cum eo sancta Ecclesia surgere et reverti sentiatur. Qui enim electos suos per spiritalem praesentiam nunquam deserit, et cum stantibus permanet, et cum abeuntibus recedit. Ramatha vero coelestem patriam designare diximus, sed quod nihil aliud significare possit non diximus. Quid ergo aliud hoc in loco significat, nisi adimpletionem prophetiae in gentium vocatione? Ramatha quippe visio consummata dicitur, ut jam diximus. Quid vero est gentium jam impleta vocatio, nisi prophetarum visio consummata? Nam visionem asserebat, sed non consummatam, qui de futuro adhuc quod viderat pronuntiabat, dicens: Omnes gentes quascunque fecisti venient, et adorabunt coram te, Domine ( Ps, 85, 9). Hinc item repromittit, dicens: Adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei ( Ps, 71, 11) [mauvais référencement: Ps, 71, 15]. Visio igitur consummata recte prophetarum promissio dicitur, quia nimirum, auctore Deo, juxta eorum oracula, in Redemptorem humani generis omnes gentes crediderunt. Mane autem cum viro suo Anna surgere dicitur, quia sancta Ecclesia in exortu interni luminis ad gentes transiit cum verbo praedicationis. Vel mane surgit, quod Judaeam in nocte infidelitatis deseruit. Mane etiam surgit, quia prosperum iter in conversione gentium invenit. Et coram Domino adoravit, quia in repulsione Synagogae incomprehensibile judicium venerata est omnipotentis Dei. Adoravit quippe, et recessit, quia cum a gentis suae praedicatione pro sola Dei omnipotentis ordinatione recederet, divino judicio per obedientiam obsecuta est quod penetrare intelligendo non potuit. Adorans autem reversa est, quia ministerium praedicationis in vocatione gentium adimplere proposuit, sed tantum ejusdem praedicationis modum in superna contemplatione quaesivit. Reverti enim praedicatoribus est ad divinae contemplationis lumen recurrere. Inde quippe lucem hauriunt, qua et ad venerationem fidelium luceant, et quam loquendo auditorum suorum mentibus infundant. Hinc namque est quod praedicator egregius ante ad tertii coeli secreta sustollitur, et sic terrena disponere perhibetur, et paradisi secreta ingrediens verba percipit, quae non licet homini loqui (voir: 2Co, 12, 2) , ut discernere et loqui utiliter foris possit. Anna ergo reversa memoratur, quia sancta Ecclesia dum terrena disposuit, qualiter sint eadem terrena disponenda, in ea ad quam saepe revertitur Dei contemplatione instruitur. Et tunc demum in domum suam venit, quia in auditorum devotione collocare se potuit, cum accedendi ad eos modum sursum revertendo cognovit. Domum namque sanctae primitivae Ecclesiae gentium devotio exstruxit, quam, dum sibi in eis condidit, custodiae sollicitudine inhabitavit. Quae videlicet domus posita in visione consummata describitur, quia non ante condi potuit quam vocationis ejus praedictum a prophetis tempus advenit. Sequitur: Cognovit autem Helcana Annam conjugem suam, et recordatus est ejus Dominus. Et factum est post circulum dierum, concepit Anna et peperit filium. ( S1, 1, 19 et S1, 1, 20)
  • Liber 1, Caput 3
    • Quae est sterilis, nisi sancta Ecclesia, ut supra latius in Annae typo jam diximus? Quid est ergo famelicos saturari, donec sterilis pariat, nisi usque in mundi finem panem vitae possidere? Quod et ipse repromittit, dicens: Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi ( Mt, 28, 20). Non enim sunt nisi famelici quos sancta Ecclesia parit. Ergo donec parit, famelici saturantur, quia usque in mundi finem Deo filios generat, qui dum venisse in carne Redemptorem credunt, panem vitae, quem desiderant, comedunt, et plenitudine replentur. Sed donec sterilis plurimos parit, ea quae multos habebat filios infirmatur. Infirmari Synagogae est institutione legis veteris parere non posse. Quae enim fidem viri prioris perdidit, diabolo jam et non Deo parit. Bene autem dicitur: Quae multos habebat filios, quia dum in veritate Scripturarum subjectum sibi populum antiquitus erudiret venturi Redemptoris adventum concupiscere, de complexu coelestis sponsi filios pariebat. Nunc autem quae habebat filios infirmata est, et filios non habet. Scripturas quidem suis auditoribus exhibet, sed quia Redemptorem negat, Deo filios nunquam generat. Infirmari ergo dicitur, cui spiritualis fecunditas negatur. Et quia tam Synagogae repulsio quam electio gentilitatis incomprehensibili Dei judicio facta est, sequitur: Dominus mortificat, et vivificat, deducit ad inferos, et reducit; Dominus pauperem facit, et ditat; humiliat et sublevat. Suscitat de pulvere egenum, et de stercore erigit pauperem, ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat. ( S1, 2, 6, S1, 2, 7 et S1, 2, 8)
  • Liber 3, Caput 1
    • Quia non redire, sed venire Dominus dicitur, Judaeae destitutio et sanctae Ecclesiae visitatio designatur. Unde non solum venire, sed stare perhibetur. Ad Judaeae visitationem se venisse insinuat, dicens: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel ( Mt, 15, 24) . Sed veniens non stetit, quia salutis suae bonum contemnentem deseruit. Unde et Synagogae principibus minatur, dicens: Relinquetur vobis domus vestra deserta ( Mt, 23, 38) . Hinc item denuntians, ait: Amen dico vobis quia auferetur a vobis regnum, et dabitur genti facienti fructus ejus. Ad Samuelem itaque venit, et stetit, quia praedicatores sanctae Ecclesiae semel assumpsit, a quibus per custodiam suae gratiae ulterius non recedit. Nam ad Samuelem venerat, cum novos praeferens orbi praedicatores, dicebat: Ite in orbem universum, et praedicate Evangelium omni creaturae; qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur ( Mc, 16, 15 et Mc, 16, 16). Sed si stare debeat qui venit Dominus, dicat: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi ( Mt, 28, 20). Venerat ergo Dominus, non ut recederet, sed ut staret, quia novos fidei ministros elegit, quos usque in mundi finem per sanctarum virtutum sibi patrimonium succedentes protegit. Sed qui venit per gratiam visitans, qui stat per electionis suae immutabilitatem perseverans, quid adjungat audiamus. Et vocavit, sicut vocaverat secundo, Samuel, Samuel ( S1, 3, 10).
  • Liber 3, Caput 1
    • Idcirco enim ut appareat addit, quoniam qui revelatus fuerat Dominus se iterum atque iterum revelat, et suae ostensionis donum a sancta Ecclesia nequaquam subtrahit, quam ei exhibere ex ejus exordio non cessavit. Sed qui Samueli revelatus asseritur, quoties apparere addiderit non refertur, quia nimirum usque in mundi finem sancta Ecclesia ducitur, cui praedicatores praesunt, qui ex eo in infimis alta aeternitatis gaudia praedicent, quo summa quae praedicant in alta Dei manifestatione vident. Quam profecto apparitionem juxta verbum Domini factam perhibetur. Quid est autem verbum Domini, nisi promissio Redemptoris? Addidit ergo ut appareret juxta verbum Domini, quia promissionis suae veritatem exhiberet non desinit. Verbum namque Domini in additione apparitionis est: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi ( Mt, 28, 20) . Sequitur: Et venit sermo Samuelis in universo Israeli ( S1, 3, 21).
  • Liber 4, Caput 4
    • Dominum imus consulere, quando ad eruditos praedicatores pergimus, ut salutis nostrae consilium inveniamus. Sed quia modo tam perfectorum virorum raritas est, dum antiquorum temporum florem religionis attendimus, defectum ejus in praesenti tempore defleamus. De miseria praesentis temporis et calamitate compuncti, florem elapsi temporis cum pulchritudine sanctitatis emarcuisse suspiremus. Dum ergo pastores Ecclesiarum cernimus terrenis inhaerere, labentia quaerere, nulla spiritalis vitae insignia proferre, dum nulla nobis praelatorum nostrorum lux infunditur, ad laborem compunctionis illa, quae praeierunt, memorantes, dicamus: Olim sic loquebatur in Israel unusquisque vadens consulere Dominum: Venite, eamus ad Videntem ( S1, 9, 9). Israel dicitur videns Deum, sive in quo est Deus. Quod certe nomen sanctae Ecclesiae convenienter aptatur, cujus populus dicitur. Nam et in Evangelio dicitur: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi ( Mt, 28, 20) . Quae nimirum, quia in priori tempore pastores habuit spiritali conversatione floridos, magna scientia eruditos, qui magno despectu terrena vilipenderent, coelestia cogitarent: ad lumen, quod in eis videbat populus, se invicem exhortari poterant, dicentes: Eamus ad Videntem ( S1, 9, 9). Si ergo eundum est ad videntes, pariter est divertendum a caecis: quia reproborum praelatorum exempla non debemus imitari, sed fugere: ab eis autem, qui conversationis merito spiritualia cognoscunt, semper aedificationis nostrae eruditionem postulare. Et quia hoc non nisi viri spiritales faciunt, sequitur: Et dixit Saul ad puerum suum: Optimus sermo tuus; veni, eamus ( S1, 9, 10).
  • Liber 4, Caput 5
    • Ibi est statio Philistinorum: quia qui superbiae potu de coelo ceciderunt, Judaeis atque haereticis per Scripturas illudunt. Stant ergo in colle: quia eorum corda, quae possident, in Scripturis decipiunt intelligentiae falsitate. Quoties ergo Judaei ad collem Domini ascendere praesumunt, a Philisthaeis ibi stantibus captivantur. Dum enim Scripturae sensum se sublimiter intelligere aestimant, eis in ascensu suo daemones obviant, et decipientes necant. Merito ergo Saul non statim, sed prius, visis salientibus foveas, et panes et vinum portantibus, ad collem Domini ire praecipitur: quia viri fideles magna et doctrinae meliorum et exemplorum tutela muniuntur. Unde et eidem Saul dicitur: Obvium habebis gregem prophetarum venientium de excelso. ( S1, 10, 5) Quasi dicat: Philisthinorum stationem timere tanto minus poteris, quanto ad securitatem obvios prophetas habebis. Et quia grex prophetarum dicitur, magna defensorum nostrorum multitudo signatur. Timeat ergo Judaeus: quia dum solus ascendit, interit. Quid enim iidem prophetae nobis obviam venientes dicunt? Vae soli, quia si ceciderit, non est qui erigat eum. ( Ec, 4, 10) Solus namque est, qui a Deo relinquitur. Hunc certe cadentem nullus erigit, quia relictum a Deo sanctorum aliquis non assumit. Electus ergo quisque securus ascendit: quia solus non est. Qui enim per nos loquitur, nobiscum est. Nam et repromittit, dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi>. ( Mt, 28, 20) Solus quippe non erat, qui dicebat: Solus non sum, sed qui misit me, mecum est. ( Jn, 8, 16) Solus item non erat, qui exquirebat, dicens: An experimentum ejus quaeritis, qui in me loquitur Christus? ( 2Co, 13, 3) Quod non solum de Domini spiritali praesentia, sed et materiali electorum doctrina intelligi convenienter potest. Sancti quidem praedicatores in collem Domini, ubi est statio Philisthinorum, ascendunt: sed quia prophetarum gregem habent obvium, ipsos Philisthaeos nequaquam metuunt. Qui vero sunt hi prophetae, nisi magni praedicatores sanctae Ecclesiae? Prophetae namque ministerium est occulta revelare, et futura praedicere. Doctores autem sanctae Ecclesiae dum occultos Scripturarum sensus ad communem scientiam trahunt, secreta, quae nesciuntur, aperiunt: et dum aeterna gaudia praedicant, futura revelant. Prophetae ergo nobis obviam veniunt: quia doctores sanctae Ecclesiae, Scripturae sanctae veritatem nobis ostendunt. Dum enim ea, quae de sacro eloquio scire volumus, nobis dicunt, per viam, qua ad collem Domini pergitur, euntibus occurrunt. Ibi ergo per occursum prophetarum securi sumus, ubi Philisthaei sunt: quia per auctoritatem sanctorum praedicatorum Scripturae intellectum agnoscimus, in qua Judaei, et haeretici errorum suorum gladio a daemonibus perimuntur. Ecce enim si ad Legem Moysi recurrimus, collem profecto Domini invenimus. Ibi certe de tabernaculo, ibi de magno pontifice, ibi de hircorum et vitulorum simul, et Agni paschalis sanguine legimus. Judaei hoc suo spiritu juxta litteram intelligunt, in quo quia nullum prophetarum secum habent, moriuntur. Ego si ad hunc montem ascendere volo, ante descendentes prophetas video, et securus ascendo. Et ut novos interim deseram, Isaias ascendenti prius occurrit, dicens: Quasi ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se, non aperiet os suum. ( Es, 53, 7) Hinc Paulus ait: Christus assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manu factum, id est non hujus creationis, neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta, aeterna redemptione inventa. ( He, 9, 11 et He, 9, 12) Sed si plures habere volumus in isto colle, omnes prophetas requirentes invenimus: quia quod veteres doctores promiserant, hoc in Redemptore nostro novi praedicatores impletum esse demonstrant.

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 2
    • Et fuit numerus dierum quos commoratus est David, imperans in Hebron super domus Juda, septem annorum et sex mensium. ( S2, 2, 11) Et bene David septem annis et sex mensibus regnavit in Hebron quaeinterpretatur conjugium, ut supra diximus, aut visio sempiterna:quia Salvator noster in Ecclesia catholica, quae et sponsa ejus est, per omne tempusistius vitae, quod senario dierum numero decurrit, regnat: secundum illud, Ecce ego, inquit, vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, ( Mt, 28, 20) [mauvais référencement: Mt, 28] et post expletionem senarii numeri, hoc est perfectionem boni operis, omneselectos suos ad sabbatum verum, id est ad requiem sempiternam, perducet, ubi etperfruentur Dei visioneperpetua. Est autem Hebron civitas in tribu Juda, quae quondam vocabatur Arbae, licet malein Graecis codicibus habetur Arboe. Corrupte igitur in nostris codicibus Arboe scribitur, cum in Hebraeis legaturArbae, id est quatuor, ex eo quod ibi tres patriarchae, Abraham, Isaac, et Jacobsepulti sunt, et Adam magnus, ut in Genesi libro scriptum est. Licet eum quidam conditum in loco Calvariae suspicentur, quod falsum est. Haec est autem eadem Hebron olim metropolis Philisthinorum, et habitaculumgigantum, regnumque postea David in tribu Juda, civitas sacerdotalis, etfugitivorum. Distat ad meridianam plagam ab Elia millibus circiter viginti duobus, ubi etquercus Abraham, quae et Mambre, usque ad Constantii regis imperium monstrabatur, etmausolaeumejus in praesentiarum cernitur. Cumque a nostris ibidem Ecclesia jam exstructa sit, in circuitu a cunctisgentibus, Therebinthi locus superstitione colitur, eo quod sub ea Abraham angelosquondam hospitio susceperit. Haec ergo primum Arbae, postea Hebron ab uno filiorum Caleb sortita vocabulumest. Lege Verba dierum. Condita est autem ante septem annos, quam Tamnes urbs Aegypti conderetur.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 2
    • Et fuit numerus dierum, quos commoratus est David, imperans in Hebron super domum Juda, septem annorum et sex mensium, ( S2, 2, 11) etc. Et bene David septem annis et sex mensibus regnavit in Hebron, quae interpretatur conjugium, ut supra diximus, aut visio sempiterna, quia Salvator noster in Ecclesia catholica, quae et sponsa ejus est, per omne tempus istius vitae, quod septenario dierum numero decurrit, regnat secundum illud: Ecce ego, inquit, vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. ( Mt, 28, 20) [mauvais référencement: Mt, 28] Et post expletionem senarii numeri, hoc est, perfectionem boni operis, omnes electos suos ad sabbatum verum, id est, ad requiem sempiternam perducet, ubi et perfruenter Dei visione perpetua (voir: Es, 46) (voir: Hier, sl) . Est autem Hebron civitas in tribu Juda, quae quondam vocabatur Arbe, licet male in Graecis codicibus Arbor. Corrupte igitur in nostris codicibus Arbor scribitur, cum in Hebraeis legatur Arbe, id est, ivi, ex eo quod ibi tres patriarchae, Abraham, Isaac et Jacob, sepulti sunt, et Adam magnus, ut in Jesu libro scriptum est, licet eum quidam conditum in loco Calvariae suspicentur. Haec est autem eadem Hebron, olim metropolis Philisthinorum, et habitaculum gigantum, regnumque postea David in tribu Juda, civitas sacerdotalis et fugitivorum, distat ad meridianam plagam ab Aesia millibus circiter viginti duobus. Ubi et quercus Abraham, quae et Mambre, usque ad Constantii regis imperium monstrabatur, et mausoleum ejus impraesentiarum cernitur. Cumque a nostris ibidem Ecclesia jam constructa sit, in circuitu a cunctis gentibus terebinthi locus superstitione colitur, et sub ea Abraham angelos quondam hospitio susceperit. Haec ergo primum Arbe, postea Hebron ab uno filiorum Caleb sortita vocabulum est. Lege Verba Dierum (voir: Ch1, 2) . Condita est autem ante septem annos, quam ea urbs Aegypti conderetur.

Auctor incertus

  • Liber 3, Caput 13
    • Aedificavit quoque viginti cubitos ad posteriorem partem templi, tabulata cedrina a pavimento usque ad posteriora, et fecit interiorem domum oraculi in sanctum sanctorum ( R3, 6, 16). Posteriorem templi partem occidentalem dicit; ab ortu enim solis ingressumhabebat templum, et ab occasu domum interiorem, hoc est, sanctasanctorum. Quod autem tabulata, quae interiorem domum ab exteriore separabant, apavimento usque ad superiora esse dicuntur aedificata, non usque ad laquearia,quae triginta cubitos erant in sublime a pavimento suspensa, ut supra jamdictum est, sed usque cubitos 20 altitudinis, ut in sequentibus aperte legitur:reliquum vero erat supra haec tabulata apertum et inane usque ad laqueariacubitis decem altitudinis, et cubitorum viginti longitudinem juxta latitudinemdomus. In qua distinctione domus Domini, patet figura mysterii, et Apostoloexponente, luce clarior est. Quae prior domus, in quam semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officiaconsummantes, praesens est Ecclesia, ubi quotidie insistentes piis operibusDomino sacrificia laudis offerimus. Interior vero domus, quae ad posteriorem templi partem erat facta, ipsa estpromissa nobis vita in coelis. Interior quidem a conversatione nostri exsilii remota, estque in praesentiaRegis summi perpes, ubi beatorum et angelorum et hominum solemnitas agitur:unde de ea bene merito servo dicitur, Intra in gaudium Domini tui ( Mt, 25, 21). Sed posterior, tempus quo post hujus saeculi labores ad illius ingressumperducimur. Tabulata autem, quae utramque domum ab invicem dividunt, ipsa sunt claustracoeli, quorum nobis apertionem quotidie suspiramus, et quantum Dominusdonaverit, pia semper instantia, donec aperiantur, ut intrare liceat,pulsamus. Ubi, etsi necdum ante solutionem corporum intrare permittimur, apertam tamenhabemus januam divinae pietatis, qua orationum nostrarum, eleemosynarum,jejuniorum, certorumque bonorum operum thymiamata praemittamus. Bene autem interior domus viginti cubitos longa facta est, propter mysteriumgeminae dilectionis, de quo supra diximus, quae in hac interim vita ex partemaxima electorum illustrat mentes, sed in illa patria, cessantibus aliarumvirtutum operibus sola perpetuo regnat. Porro quadraginta cubitis erat ipsum templum pro foribus oraculi ( R3, 6, 17). Diximus ipsum templum pro foribus oraculi ( R3, 6, 17), praesentis Ecclesiaetypum gessisse. Unde recte fuit quadraginta cubitorum ( R3, 6, 17), qui numerus saepe insignificatione ponitur praesentis fidelium laboris, quo modo quinquagenarius insignificatione futurae quietis et pacis. Denario namque numero continentur praecepta, quorum observatione ad vitamvenitur; denario aeque significatur ipsa quam desideramus, et pro qualaboramus, vita perennis. Quadratus vero est mundus, in quo pro acquirenda eadem vita certamus. Unde et psalmista congregandam de gentibus Ecclesiam praevidens, aiebat: De regionibus congregavit eos, a solis ortu et occasu; ab aquilone et mari ( Ps, 106, 2 et Ps, 106, 3). Decem autem quater ducta quadraginta faciunt. Unde populus ab Aegypto liberatus in figura praesentis Ecclesiae quadragintaannis in eremo multis laboribus exercebatur, simul et pane coelestireficiebatur; ac sic tandem ad promissam olim patriam pervenit. Exercetur enim tentationibus quadraginta annis, ut labores Ecclesiae, quibustotum per orbem in observanda Dei lege desudat, insinuantur. Pascitur manna de coelo per eosdem quadraginta annos, ut ostendantur ipsequas Ecclesia tolerat passiones, spe denarii coelestis, hoc est, aeternaebeatitudinis esse levigandae. Ubi ii qui nunc esuriunt et sitiunt justitiam saturabuntur ( Mt, 5, 6); et sicut eadem Ecclesia suo canit Redemptori, Ego autem cum justitia apparebo conspectui tuo; satiabor dum manifestabitur gloria tua. Pariter ergo populus Dei et afficitur adversis et reficitur manna, ut sitillud Apostoli, Spe gaudentes, in tribulatione patientes ( Rm, 12, 12). In qua figura et Dominus noster quadraginta diebus ante mortem carnis suaejejunavit, quadraginta etiam epulabatur cum discipulis, post resurrectionemcarnis suae, apparens eis in multis argumentis, et loquens de regno Dei, etconvescens: jejunando etenim ostendebat nostrum in se laborem; manducando autemcum discipulis, ostendebat in nobis suam consolationem; jejunans velutclamabat, Attendite ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate, et curis hujus vitae ( Lc, 21, 34). Manducans autem et bibens, velut clamabat: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi ( Mt, 28, 20) [mauvais référencement: Lc, 21] . Et, Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum non tolletur a vobis (voir: Mt, 28) ; simul enim cum viam Domini carpimus, et a vanitate praesentis saeculi jejunamus, et futura promissione reficimur, hic non apponentes, quia illic pascentes sursum est cor. Et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur, habens tornaturas suas et conjuncturas fabrefactas, et caelaturas eminentes ( R3, 6, 18). Diximus de cedro quod insuperabilem virtutum venustatem signaret, quo nimirumligno omnis domus Domini intrinsecus vestitur, cum corda justorum solo bonorumoperum amore nitescunt; habetque domus in tabulis cedrinis tornaturas suas, etconjuncturas fabrefactas, cum iidem electi se ad invicem pulcherrima charitatiscopula connectunt, ita ut cum innumera sit multitudo fidelium, unum tamen cor,unam habere animam pro communis fidei ac dilectionis societate meritodicantur. Namque tornaturae quae juncturis tabularum apponebantur, ut unum ex omnibusfieret tabulatum, ipsa sunt officia charitatis, quibus ad invicem fraternitassancta copulatur, atque in unam Christi domum toto terrarum orbecomponitur. Quae etiam domus habet caelaturas eminentes, cum opera virtutum sanctinequaquam occulte tegunt; sed manifesta expressione omnibus foris, quales sintipsi, quid agant in exemplum vivendi, proferunt; quo modo fecit apostolusPaulus, qui non solum praedicando gentibus Christum; et patiendo ipse proChristo quantum emineret ostendebat, verum etiam in Epistolis ad Ecclesiasdestinatis quot pericula pro Christo toleraret, quantis revelationibus a Christo sit sublimatus, felici glorificatione declarabat. Qui cum suis dicere auditoribus non dubitaret, Imitatores mei estote, sicut et ego Christi ( 1Co, 11, 1): quid in domo Domini, nisi caelaturas eminentes ostendit, qui singulari culmine virtutis cunctis sese imitabilempraebuit?
  • Liber 3, Caput 21
    • Et finxit duas columnas aereas, decem et octo cubitorum altitudinis columnam utramque ( R3, 7, 15). Eae sunt columnae de quibus Paulus ait: J acobus, et Joannes, et Cephas, qui videbantur columnae esse, dextras dederunt mihi et Barnabae societatis, ut nos in gentibus, illi autem in circumcisionem ( Ga, 2, 9). Quibus verbis quasi exponere videtur mysterium columnarum materialium, etquid videlicet figuraverint, et quare duae sint factae. Apostolus namque et doctores cunctos spiritales significant, fortes nimirumfide et opere et contemplatione ad superna erectos. Duae sunt autem, ut et gentes et circumcisionem praedicando in Ecclesiamintroducant. Stabant in porticu ante fores templi, et ingressum illius suo decore acpulchritudine ex utraque parte mirabiliter ornabant. Ostium autem templi Dominus est, quia nemo venit ad Patrem nisi per ipsum ( Jn, 14, 6); et sicut alibi dicit, Ego sum ostium, per me si quis introierit, salvabitur ( Jn, 10, 9). Quod videlicet ostium, columnae ab utroque latere coram positae circumstantcum minister sermonis utrique populo introitum regni coelestis ostendit, ut sia luce scientiae legalis quisque seu ex rigore gentilitatis, ad fidem Evangeliivenerit, habeat paratos eos qui sibi iter salutis et verbo demonstrent etexemplo. Vel certe quia de eis columnis in libro Paralipomenon ita scriptum est: Ipsasque columnas posuit in vestibulo templi, unam a dextris et alteram a sinistris ( Ch2, 3, 17). Ideo factae sunt duae columnae, atque ita dispositae, ut nobis et inprosperis et in adversis ingressum patriae coelestis ante oculos mentishabendum esse doceant: hinc enim Paulus, columna utique domus Dominiexcellentissima, per arma justitiae nos a dextris et a sinistris communiendosesse suis suorumque sedulis hortatur exemplis: ut nec prosperis delectati, necfracti adversis, a regia vitae via, qua ad promissam nobis haereditatem patriaecoelestis gradiendum est, ulla in parte declinemus. Notandum sane in hac sententia Paralipomenon quam posui, quod eadem porticustempli etiam vestibulum templi vocabatur; et quod in prophetis legimus, intervestibulum et altare orabant sacerdotes, inter porticum et altera holocaustorumdebemus intelligere. Bene autem utraque columna decem et octo cubitorum altitudinem haberememoratur; ter etenim seni decem et octo faciunt, tria vero ad fidem pertinerepropter sanctam trinitatem, sex ad operationem, quod in eo dierum numero mundussit factus, luce clarius est. Et tria per sex multiplicantur, cum justus ex fide vivit, et cognitionem piaecredulitatis exsecutione bonae actionis accumulat. Columna namque ante fores templi decem et octo cubitorum alta est, cumpraedicator quisque egregius palam cunctis insinuat, non nisi per fidem etopera justitiae nos ad supernae gaudia vitae posse pervenire; quamvis possit ethis altius intelligi, quod nomen JESU apud Graecos ab hoc numeroincipiat. Prima littera nominis Jesus apud eosdem decem secunda octo significat. Et apte decem et octo cubitorum altae sunt columnae domus Dei, quia doctores sancti, immo omnes electi ad eum finem bene vivendo intendunt, ut Conditorem suum facie ad faciem videre mereantur; neque enim ultra quid quaerant habebunt,cum ad eum qui est super omnia pervenient. Et linea cubitorum duodecim ambiebat columnam utramque ( R3, 7, 15). Linea duodecim cubitorum norma est apostolicae institutionis, quae nimirumlinea ambit columnam utramque, cum doctor sive Judaeis, sive gentibuspraedicare missus, ea tantum facere curat ac docere, quae sancta per apostolosaccepit ac didicit Ecclesia: nam si quis aliter vivere sive praedicarevoluerit, et vel apostolica decreta spernere, vel pro suo libitu nova quaelibetstatuere maluerit, non est talis columna templo Dei apta, quae dum apostolicastatuta sequi contemnit, quasi vel exilitate inertiae suae, vel elationistumidae crassitudine, duodecim cubitorum lineae non convenit. Has nimirum lineas Dominus columnis sui templi circumdedit, cum missis addocendas baptizandasque omnes gentes discipulis ait, Docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis ( Mt, 28, 20). Quisquis ergo servat ac docet omnia quaecumque mandavit apostolis Dominus,nec alia superadjiciens, neque horum quippiam praeteriens, ipse profecto columna in domo Dei, quae est Ecclesia, et firmamentum est veritatis, qualemfore Timotheum monuit apostolus Paulus (voir: 1Ti, 3) . Verum quia absque scientia Scripturarum non potest esse firma vel vita velloquela doctorum, apte subditur: Duo quoque capitella fecit, quae ponerentur super capita columnarum fusilia ex aere, quinque cubitorum altitudinis capitellum unum, et quinque cubitorum altitudinis capitellum alterum ( R3, 7, 16); capita etenim columnarum, hoc est, suprema pars earum, cordasunt fidelium doctorum; quorum Deo devota cogitatione, sicut capite membra, itaipsorum omnia et opera diriguntur et verba. Duo autem capitella, quae his capitibus erant superposita, duo suntTestamenta, quorum meditationi atque observantiae doctores toto animo subdunturet corpore. Unde bene utrumque capitellum quinque cubitos habebat altitudinis: quianimirum quinque libris Scriptura Mosaicae legis comprehensa est, quinque etiamsaeculi aetates tota veteris Instrumenti series complexa est. Novum vero Testamentum non alia nobis aliqua praedicat, quam quae Moysespraedicanda esse praedixerat, et prophetae. Unde Dominus Judaeis veteris Testamenti litterae frustra adhaerentibus, etgratiam novi spernentibus ait: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit ( Jn, 5, 46): scripsit enim de DominoMoyses, et multa figuraliter, et illud apertissime, cum promissum narratAbrahae per Dominum, quia in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae ( Gn, 22, 18); et cum per se ipse dicit filiis Israel, quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris; tamquam me ipsum audietis, juxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis (voir: Dt, 18) [mauvais référencement: Dt, 28] . Cujus praesagii discipulos vox Patris de coelo monuit, cum apparente illisDomino in gloria, inter ipsum Moysem et Eliam in monte sancto, ita intonuitdicens: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite ( Mt, 17, 5) (voir: Mt, 3, 17) . Cum admirabili divinae operationis concordia, primo novi gratia Testamenti invelamine erat veteris abscondita, et nunc sacramenta veteris Testamenti suntper lucem novi revelata, quasi capitellum utriusque columnae quinque estcubitis altum, quia videlicet manifestum est quod in Testamento veteri ejussacramenta, vel in quinque libris legis praesignata, vel in quinque aetatibussunt omnia plenius comprehensa, evangelicae quoque perfectionis est insitagratia; sicque fit ut praedicator quisque egregius sive ad Judaeos, sivemittendus ad gentes, consono divinorum eloquiorum testimonio confirmatis,certam fidei et operis rectitudinem absque errore conservet, noveritque docensproferre de thesauro suo nova et vetera. Non solum autem Testamenta sibi invicem divinorum sacramentorum relationeconsentiunt, sed et omnes qui in eorumdem Testamentorum libris scripticontinentur electi, una fide praediti, eademque sunt ad invicem charitateconnexi. Unde apte de ipsorum capitellorum factura subinfertur: Et quasi in modum retis et catenarum sibi invicem miro opere contextarum, utrumque capitellum columnarum fusile erat ( R3, 7, 17) [mauvais référencement: Ch2, 3] . Quod in libro Paralipomenon ita scriptum est: Necnon et quasi catenulas in oracula, et superposuit eas capitibus columnarum ( Ch2, 3, 16). Species namque virtutum et similitudo in capitellis, varietas est virtutumspiritalium in sanctis; de qua Domino canitur in psalmo: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate ( Ps, 44, 10): hocest, in vestitu fulgidae dilectionis, circumamicta varietate diversorumcharismatum; vel certe multiplex contexio catenarum et retis expansiomultifarias electorum personas insinuat; quae cum verbis sanctorumpraedicatorum fideliter auscultando atque obediendo adhaerent, quasi columnarumcapitibus superpositae retis e catenulae, miraculum suae connexionis cunctisaspectantibus praebent. Eae etenim catenae miro sibi in vicem sunt opere contextae, quia admirabiliprorsus gratia sancti Spiritus actum est ut vita fidelium et locis, et tempore,et gradu, et conditione, et sexu, et aetate multum secreta ad alterutrum, unaeademque fide ac dilectione sit conjuncta; nam quia haec conjunctio fraternajustorum, et locis et temporibus disjunctorum adunatione fiat doni spiritalis,sequentibus quoque verbis ostenditur, cum de factura capitellorum adjungitur: Septena versuum retiacula in capitello uno, et septena retiacula in capitello altero ( R3, 7, 17). Septenario namque numero Spiritus sancti gratia solet designari, Joanne attestante in Apocalypsi; qui cum vidisse se diceret agnum habentem cornua septem, et oculos septem ( Ap, 5, 6), mox exponendo subjunxit, qui sunt septem spiritus Dei missi in universam terram ( Ap, 5, 6). Quod propheta Isaias apertius explicat, cum de nascituro in carne Dominoloquens, Et requiescet , inquit, super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis; et replebit eum spiritus timoris Domini ( Es, 11, 2 et Es, 11, 3). Septena ergo versuum retiacula erant in capitello utroque, quia Patresutriusque Testamenti per gratiam unius ejusdemque Spiritus septiformis, utessent electi, acceperunt. Et perfecit columnas et duos ordines per circuitum retiaculorum singulorum, ut tegerent capitella ( R3, 7, 18). Duo quidem ordines erant retiaculorum in gyro capitelli, sed uterque ordoseptemplici versuum numero currebat, donec circumacto capitello, rursum in seipsum quasi circulo facto rediret. Haec figura testamenti in abdito est quare duo sint ordines retiaculorum, cumconstet geminae dilectionis esse virtutem, quando videlicet Deum ex toto corde,et tota anima, tota virtute, et proximum tamquam nos ipsos amarepraecipimur. Sed uterque ordo septem habet versuum retiacula, quia nec Deus absque gratiaSpiritus sancti potest amari, nec proximus; manet namque sententia veridica,quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, non ex merito nostro, sedper Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Ubi autem charitas Dei, ibi profecto et proximi diffunditur in cordibusfidelium, quia nimirum una sine altera nequaquam valet haberi. Facta sunt autem retiacula haec ut tegerent capitella, hoc est undique ingyro circumdarent: quia omnis Scripturae sanctae pagina, cum recteintelligitur, gratiam per omnia charitatis sonat ac pacis: capitella etenimvolumina divinorum eloquiorum, retiacula sunt vincula mutuae dilectionis. Et retiaculis teguntur capitella, cum sacra eloquia, ut ita dixerim, donocharitatis undique probantur esse vestita: nam et in eis quae in Scripturis nonintelligimus, charitas late patet. Bene autem de eisdem retiaculis sive capitellis adjungitur: Quae erant super summitatem malogranatorum ( R3, 7, 18). Malogranata namque, quorum natura est uno foris cortice multa grana interiuscircumdare, apte in figura sanctae ponuntur Ecclesiae, quae catholico uniusfidei munimine, innumera electorum agmina solet includere. Potest autem et uniuscujusque justi vitam moresque designare, velut plurimauno cortice grana circumplectens, multa cogitationum virtutumque spiritaliuminsignia, ne forte diffluant, firma fidei et humilitatis vallat custodia. Et apto prorsus mysterio capita columnarum malogranatis erant in gyrocircumdata, quia doctores sanctos necesse est vitam fidelium ad memoriamrevocare, eorumque semper exemplis actus suos ac sermones omni ex partecommunire; ne si aliter forte quam illorum habet regula vixerint aut docuerint,errent. Sicut ergo retiaculorum admiranda connexio unitatem designat fidelium, quaeest in vinculo pacis, ita etiam malogranatum eamdem ipsam typice insinuatunitatem; quae et innumeros per orbem populos, in una fidei catholicae regulacohibet. Vel certe mirabilis retiaculorum concatenatio manifestam omnium fideliumconcordiam demonstrat. Malogranatorum vero positio internas animi virtutes, quae ab aliis nequaquamvideri queunt, exprimit, patientiam videlicet, humilitatem, benignitatem,modestiam et caetera hujuscemodi. Et quasi pulcherrima foris pomorum superficies apparet, sed inclusa intusgranorum copia non apparet, cum pia sanctorum operatio palam cunctisostenditur, sed ea quae intus est, fidei, spei, ac dilectionis, caeterorumqueanimi bonorum gratia non cernitur. Cum vero dictum sit de retiaculis ut tegerent capitella quae erant supersummitatem malogranatorum, videtur, juxta ordinem operis ipsius, quiamalogranata fuerint facta in circuitu capitellorum a parte inferiori, atque exeisdem malogranatis orirentur retiacula, quibus capitella ex parte aliquategerentur. Patetque figura mysterii, quare facta sint retiacula, quibus capitellafuerint malogranatorum annexa: quae ad unam pene significationem, sivepersonarum, sive virtutum pertinent, spiritalium; scimus enim virtutes devirtutibus nasci, et sanctos ambulare de virtute in virtutem, donec videaturDeus deorum in Sion, qua virtute nulla potest major largiri. Unde et Apostolus, Scientes , inquit, quia tribulatio patientiam operatur, patientia vero probationem, probatio vero spem ( Rm, 5, 3 et Rm, 5, 4). Sed in ipso universali electorum collegio varie sibimet invicem succeduntpersonae justorum, minoresque majorum ac praedecessorum suorum gaudentfideliter adhaerere vestigiis, eorumque dictis sive scriptis, ne forte inerrorem labi possint, inniti. Retiacula ergo super summitatem malogranatorum sunt posita, cum concordiacharitatis perfectis fuerit superadjecta operibus; et cum utroque virtutismunere et operatione videlicet et charitate sanctorum vita clarescit, quasicirculum malogranatorum in capitellis columnae concatenatio retiaculorumsuperaddita comitatur. Et quoniam omnia virtutum dona praesentia ad aeternae gloriam remunerationis,quae per Evangelium nobis est promissa ac ministrata, respiciunt, aptesubjungitur: Capitella autem quae erant super capita columnarum, quasi opera lilii fabricata erant, in porticu quatuor cubitorum ( R3, 7, 19). Quid per lilia, nisi supernae claritatis patria, atque immortalitatisfloribus redolens, paradisi designatur amoenitas? Quid per quatuor cubitos,nisi evangelicus sermo, qui introitum nobis aeternae beatitudinis illiuspromittit, et iter quo ad hanc perveniatur, ostendit? Cum ergo sancti doctorespromissa nobis limina regni coelestis in quatuor sancti Evangelii librisostendunt, quasi capita columnarum opus in se lilii quatuor cubitosexhibent. Ubi notandum, juxta litteram, quia cum opus lilii in capitellis quatuorcubitorum esse memoratur, neque additur latitudinis aut altitudinis, lectorisutique judicio, utrum in altitudine an in latitudine intelligi debeat, relictumest. Constat autem, absque ulla prorsus dubietate, quia columna quam duodecimcubitorum restis ambiebat, quatuor cubitos habebat crassitudinis: omnis etenimcirculus quantum habet spatii in diametro, tantum habet ter in gyro. Denique mare aeneum, quod in diametro erat decem cubitorum, ut in sequentibuslegitur, consequenter habebat triginta cubitos in gyro. Verum quia dicitur opus lilii quatuor fuisse cubitorum, sive latitudinem, seudesignet altitudinem, nihilominus ratio figurae perspicua est, quia non nisiper Evangelium ex optatissima illa vox mundo insonuit, Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum ( Mt, 3, 2). Quod vero sequitur, Et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper, juxta mensuram columnae ejus ( R3, 7, 20), retiaculum juxta mensuramcolumnae dicitur, tantae altitudinis quantae erat et columna: cujus tamenaltitudo quanta fuerit, minime narratur. Haec autem capitella, qualiacumque et quantacumque fuerint, non enim mensurameorum aperte Scriptura designat, more liliorum videntur apposita esse. De quorum factura si quid mysticum inquirere delectat, illam regni perennis sublimitatem potest non incongrue designare, quam nec oculus vidit, et caetera, usque diligentibus se. Post lilia etenim quatuor cubitorum, alia sunt apposita capitella, quorumaltitudo quanta fuerit, non dicitur: quia multa quidem de coelesti beatitudinein Evangelio legimus: quod videlicet ibi mundicordes Deum videbunt ( Mt, 5, 8); quod erunt aequales angelis Dei ( Lc, 20, 36); quod non nubent, neque nubentur ( Mt, 22, 30) [mauvais référencement: Lc, 20] , quia nec mori ultra poterunt (voir: Jn, 12) ; quod ubicumque est Christus, et ministri ejus erunt (voir: Jn, 14) ; quod manifestabit seipsum illis quod palam de Patre annuntiavit eis ( Jn, 16, 25); quod gaudium visionis ejus nemo tollet a vobis ( Jn, 16, 22); sed ipsae species horum quae diximus,ipse status et conversatio illius patriae coelestis, quo modo sese habeat,solis eis qui hanc intrare meruerint, ejus civibus patet. Unde bene factura sive altitudo horum capitellorum supra lilium erant, utincomprehensibilis esse terrestribus qualitas coelestis habitationisinsinuetur. De qua tamen hoc minime latet, quod omnes ibi communi felicitate divinaevisionis fruuntur, tanto quisque sublimius, quanto mundiores ad videndum eumoculos cordis habuerit; qui enim dixit, Omnes timentes Dominum, pusilli cum majoribus (voir: Ap, 19, 5) , ipse dixit, Quia tu reddes unicuique secundum opera ejus ( Rm, 2, 6). Communis ergo ibi benedictio omnium erit electorum; attamen pro distinctaqualitate operum multae sunt mansiones beatorum in una eademque domo Patrisaeterna in coelis. Quod in harum quoque factura columnarum mystice reor esse designatum, cumdicitur, Et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper ( R3, 7, 20). Juxta mensuram quippe columnae fiunt capitella desuper, cum sancti doctores,immo omnes electi eorumdem doctorum vestigia sequentes, praemia supernaeretributionis secundum merita piae recipiunt operationis. Retiacula quoque fiunt secundum capitella, quia juxta modum dilectionis quasibi ad invicem in hac vita fraternitatis sancta copulata est, supernorumquoque civium societati, in praesentia sui Conditoris conjungitur incoelis. Verum quod eadem supernorum societas civium, utriusque populi fidelibustribuitur, recte subjungitur, Malogranatorum autem ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi ( R3, 7, 20). Diximus autem malogranata totius sanctae Ecclesiae typum tenere. Centenarius vero numerus, qui ad dexteram manum primus pervenit, nonnumquamin aeternae beatitudinis figura poni consuevit. Duplicatur autem hic numerus malogranatorum in circuitu capitelli secundi, utinsinuetur mystice quod utriusque Testamenti populus adunandus in Christo, adaeternae vitae sit introducendus coronam. Cui figurae convenit hoc quod de apostolis post resurrectionem Dominipiscantibus scriptum est, eum ipsum in littore stantem viderent: Non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis, trahentes rete piscium ( Jn, 21, 8); per ducentos etenim cubitos rete plenum magnis piscibusdiscipuli ad Dominum trahunt, effectum suae resurrectionis in littore jammonstrantem: cum sancti praedicatores et Judaeis et gentibus verbum fideicommittunt, atque utriusque populi electos a fluctibus saeculi praesentisextractos, ad futurae gloriam pacis et immortalitatis perducunt. Et statuit duas columnas in porticum templi. Cumque statuisset columnam dexteram, vocavit eam nomine Jachim ( R3, 7, 21), Firmitas; similiter erexit columnam secundam, et vocavit nomen ejus Booz ( R3, 7, 21), In robore. Dextera columna, ut supra diximus, exprimit figuram doctorum qui primitivamin Hierosolymis instituerunt Ecclesiam; secunda eorum qui ad praedicandumgentibus destinati sunt. Vel certe dextera columna eos significat qui venturum in carne Dominumprophetando praedixerant; secunda illos qui hunc jam venisse et mundum sanguinesuo redemisse testantur. Et apte vocabulo simili ambae censebantur columnae, cum una Firmitas, alteraIn robore dicta est: ut una fidei et operis fortitudo cunctis inesse doctoribusmonstraretur, nostrisque temporibus inertia taciturnitatis notaretur. Ubi se nonnulli doctores, sacerdotes et columnas domus Dei videri atqueappellari volunt, cum nihil in se prorsus firmae Dei ad contemnendas saeculipompas ac desideranda bona invisibilia, nil habeant roboris ad corrigendum, nilindustriae saltem ad intelligendos eorum quibus praelati sunt errores.