Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 13 : dicentes: Dicite quia discipuli eius nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 18
    • Mittit Saul custodes ad domum David, ut custodirent cum, et interficeretur mane. Quod cum annuntiasset David Michol uxor sua, dicens: Nisi salvaveris te nocte hac, cras morieris: deposuit eum per fenestram. Porro ille abiit et fugit, atque salvatus est. Cumque venissent nuntii Saul, invenerunt statuam in lecto David positam, et pellem pilosam caprarum ad caput ejus. ( S1, 19, 11, S1, 19, 12 et S1, 19, 16) Audiamus ergo quid hoc significet, quod miserit Saul ad custodiendam domumDavid ut eum interficerent. Hoc non ad crucem Domini, sed tamen ad passionemejus pertinet. Crucifixus enim Christus, et mortuus et sepultus est. Erat ergo illa sepultura tanquam domus, ad quam custodiendam, misit regnumJudaeorum, quando custodes adhibuit sepulcro Christi. Quomodo custodita est domus, si David figurabat Christum, ut Christusinterficeretur. dum non in sepultura Christus, sed in cruce sit interfectus? Refertur ergo hoc adcorpus Christi: quia interficere Christum, erat tollere nomen Christi. Neque enim crederetur in Christum, si mendacium praevaleret custodum, qui corruptisunt ut dicerent: quia dormientibus nobis, venerunt discipuli ejus, et abstulerunt eum. ( Mt, 28, 13) [mauvais référencement: Mt, 28] Hoc itaque velle Christum interficere, nomen resurrectionis ejusexstinguere, ut mendacium Evangelio praeferretur. Sedsicut illud non valuit Saul, ut interficeret David, sic nec hoc potuit regnumJudaeorum efficere, ut memoriam Christi deleret. Isti autem qui de virtute Saul, id est de regno Judaeorum in Christo praesumerevoluerunt, offenderunt in lapidem offensionis, tanquam in statuam, et haedus eis visusest agnus: quia in quem peccatum non invenerunt quasi peccatorem persecuti sunt.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 19
    • Misit ergo Saul satellites suos in domum David, ut custodirent eum, et interficerent mane. Abscessit autem David nocte, et fugit, atque salvatus est. Cumque venissent nuntii Saul, invenerunt statuam in lecto positam, et pellem pilosam caprarum ad caput ejus, ( S1, 19, 11 et S1, 19, 16) etc. Audiamus ergo quid hoc significat quod miserit Saul ad custodiendam domum David, ut interficeretur? Hoc non ad crucem Domini, sed tamen ad passionem ejus pertinet. Crucifixus enim Christus, et mortuus est, ac sepultus. Erat ergo illa sepultura tanquam domus, ad quam custodiendam misit regnum Judaeorum, quando custodes adhibiti sunt sepulcro Christi. Quomodo ergo custodita est domus, si David figurabat Christum, ut Christus interficeretur, dum Christus non in sepultura, sed in cruce sit interfectus? Refertur hoc ad corpus Christi, quia interficere Christum erat tollere nomen Christi: neque enim crederetur in Christum, si mendacium praevaleret custodum qui corrupti sunt, ut dicerent: Quia, dormientibus nobis, venerunt discipuli et abstulerunt eum. ( Mt, 28, 13) [mauvais référencement: Mt, 28] Hoc est itaque velle Christum interficere, nomen ejus resurrectionis exstinguere, ut mendacium Evangelio praeferretur. Sed sicut illud non valuit Saul ut interficeret David, sic nec potuit regnum Judaeorum efficere, ut memoriam Christi deleret. Isti autem qui de Saul virtute, id est, de regno Judaeorum, in Christum praesumere voluerunt, offenderunt in lapidem offensionis, tanquam in statuam, et haedus eis visus erat agnus: quia in quo peccatum non invenerunt, quasi peccatorem persecuti sunt.

Auctor incertus (Beda ?)

  • Liber 1, Caput 12
    • Mittit Saul custodes ad domum David, ut custodirent eum, et interficeretur ( S1, 19, 11). Abscessit autem David recte, et fugit, atque salvatus est. Cumque venissent nuntii Saul, invenerunt statuam in lecto David positam, et pellem pilosam caprarum ad caput ejus. Audiamus ergo quid hoc significet quod miserit Saul ad custodiendum domum David, ut eum interficeret. Hoc non ad crucem Domini, sed tamen ad passionem ejus pertinet. Crucifixus enim Christus, et mortuus, et sepultus est. Erat ergo illa sepultura tanquam domus, ad quam custodiendam misit regnum Judaeorum, quando custodes adhibiti sunt sepulcro Christi. Quomodo ergo custodita est domus, si David figurabat Christum ut Christus interficeretur, dum non in sepultura Christus, sed in cruce sit interfectus? Refertur ergo hoc ad corpus Christi, quia interficere Christum erat tollere nomen Christi. Neque enim crederetur in Christum, si mendacium praevaleret custodum, qui corrupti sunt, ut dicerent: Quia dormientibus nobis venerunt discipuli ejus, et abstulerunt eum (voir: Mt, 28, 13) . Hoc est itaque velle Christum interficere, nomen resurrectionis ejus exstinguere, ut mendacium Evangelio praeferretur. Sed sicut illud non valuit Saul ut interficeret David, sic nec hoc potuit regnum Judaeorum efficere ut memoriam Christi deleret. Isti qui de Saul virtute, id est de regno Judaeorum in Christo praesumere voluerunt, offenderunt in lapidem offensionis tanquam in statuam: et haedus ejus visus erat agnus, quia in quo peccatum non invenerunt, quasi peccatorem persecuti sunt. Igitur David regiae manus ictum evitans, ejusque persecutionem declinans fugit, venitque ad Samuelem, et misit Saul nuntios, qui apprehenderent David. Samuel autem erat inter prophetas et coetum prophetarum, qui isto tempore prophetabant. Nuntii autem qui missi sunt, accepto eodem spiritu prophetaverunt. Missisque aliis, hoc contigit et tertiis nihilominus. Postea vero cum et ipse Saul venisset, factus est super eum spiritus Dei, et ambulabat ingrediens, et prophetabat. Quaeritur autem quomodo et illi cum missi essent ad tenendum hominem, et ad necem ducendum, tales spiritu effici meruerunt: et Saul ipse qui miserat, veniens, et ipse sanguinem innocentem quaerens effundere, accipere meruit spiritum illum, et prophetare. Quantum enim ad litteram attinet, non est mirum hominem reprobum ad momentum transitorie prophetasse, dum etiam multi simile prophetiae donum legantur habuisse: sicut Balaam ille reprobus, quem non tacet Scriptura judicio divino esse damnatum, sed tamen prophetiam habebat. Nec illa verba parum attestantur huic sententiae, quae in Evangelio scripta sunt, multos dicturos in illa die: Domine, Domine, in nomine tuo manducavimus, et bibimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus. Quibus dicturus est: Non novi vos: discedite a me, operarii iniquitatis (voir: Mt, 7, 23) [mauvais référencement: Mt, 25, 41] . Mystice autem exemplum hujus Saul nuntiorumque ejus in hac sententia figurat nonnullos haereticos, qui aliquid boni de muneribus sancti Spiritus habent, sicut testamenta legis et Evangelii, sicut baptismi sacramentum. Qui cum ad Ecclesiam catholicam veniunt, non est in eis ullo modo violandum, aut quasi non habeant tradendum: sed tamen eos non ideo debere confiteri salutem, quia non improbamus quod illos accepisse credimus. Sed oportet eos cognoscere unitatem et societatem vinculo charitatis, sine qua omnino quidquid habere poterunt, quamvis sanctum sit atque venerandum, ipsi tamen nihil sunt, tanto indigniores effecti praemio vitae aeternae, quanto illis donis non bene usi sunt quae in hac vita, quae transitoria est, acceperunt. Item exemplum atque imago hujus Saul nuntiorumque ejus, in hoc loco Judaeorum non incongrue gestat personam; qui dum adversari cupiunt Christo, habent in ore sacramenta legis et prophetarum: ad testimonium Christi, et cum Ecclesia quasi cum prophetis de Scripturis disputant, sicut illi cum prophetis vaticinabantur.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Caput 1
    • Interea victoria David animum Saul regem offendit, indignantis, quod sibi in mille, et David in decem millia acclamantium ( S1, 18, 7) publicae gratulationis ore insonarent: hinc invidia Saulis, et semen odiorum adversus David: quod insidiator callidus, ut sine insidiis suis possit offerre discrimini, statuit eum Michol filiae suae nuptiis alligari, si centum sibi allophilorum praeputia victor offerret, pro quibus centum, ducenta dedit: et unde creditus est regio perire voto, mox auctus est gloriosiori triumpho. Ita et Judaei, dum contra voluntatem Dei, Christum interficere nituntur, per id salutem gentium egerunt, per quod crediderunt exstinguere. Quod vero David prius alienigenarum praeputia attulit, et sic denuo filiae Saul nuptiis haesit, significabat, quod Christus non prius synagogam connubio suo sponderet, nisi ante gloriosus in gentibus fieret. Prius enim in nationibus resecavit carnis pollutionem, et postea copulatus est synagogae. Postquam enim, sicut scriptum est, introierit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiat ( Rm, 11, 25). (voir: S1, 18, 27) Dupla autem, id est ducenta, praeputia attulit sive pro Judaeis, et gentibus acquisitis, sive quia major est numerus acquisitionis populi gentium, quam credentium Judaeorum. Auxit deinde odium Saul adversus David in tantum, ut rex ad medelam sui spiritus David de more psallentem jaculo conaretur configere. (19. 10) Sed quid est, quod dum Saulem spiritus adversus invaderet, apprehensa David cithara, ejus vesaniam mitigabat? per Saulem enim Judaeorum elatio, per David autem humilitas (significatur) significabatur. Cum ergo Saul ab immundo arripitur spiritu, David canente, ejus vesania temperatur, quia cum sensus Judaeorum per blasphemiam in furorem vertitur, dignum est ut ad salutem mentes eorum quasi dulcedine citharae, locutionis Evangelicae tranquillitate revocentur. Mittit Saul custodes ad domum David, ut custodirent eum, et interficeretur, abscessit autem David nocte, et fugit, atque salvatus est: cumque venissent nuntii Saul, invenerunt statuam in lecto David positam, et pellem pilosam caprarum ad caput ejus. ( S1, 19, 14, S1, 19, 15 et S1, 19, 16) Audiamus ergo quid hoc significet, quod miserit Saul ad custodiendam domum David, ut eum interficeret. Hoc non ad crucem Domini, sed tamen ad passionem ejus pertinet: crucifixus enim Christus, et mortuus, et sepultus est. Erat ergo illa sepultura tanquam domus, ad quam custodiendam misit regnum Judaeorum, quando custodes adhibiti sunt sepulcro Christi. (voir: Mt, 28) Quomodo ergo custodita est domus, si David figurabat Christum, ut Christus interficeretur, dum non in sepultura Christus, sed in cruce sit interfectus? Refertur ergo ad corpus Christi, quia interficere Christum, erat tollere nomen Christi. Neque enim crederetur in Christum, si mendacium praevaleret custodum, qui corrupti sunt, ut dicerent: Quia dormientibus nobis, venerunt discipuli ejus, et abstulerunt eum ( Mt, 28, 13) : hoc est itaque velle Christum interficere, nomen resurrectionis ejus exstinguere, ut mendacium Evangelio praeferretur. Sed sicut illud non valuit Saul, ut interficeret David, sic nec hoc potuit regnum Judaeorum efficere, ut memoriam Christi deleret. Isti autem qui de Saul virtute, id est de regno Judaeorum in Christum praesumere voluerunt, offenderunt in lapidem offensionis, tanquam in statuam: et haedus ejus visus erat agnus, quia in quem peccatum non invenerunt, quasi peccatorem persecuti sunt. Igitur David regiae manus factum evitans, ejusque persecutionem declinans, (voir: S1, 19, 28 et S1, 19, seq) venit ad Samuelem, et misit Saul nuntios, qui apprehenderent David: Samuel autem erat inter prophetas et coetus prophetarum, qui illo tempore prophetaverunt: (voir: S1, 19, 20, S1, 19, 21 et S1, 19, seq) nuntii autem, qui missi sunt, accepto ejusdem spiritu prophetaverunt, missisque aliis hoc contigit, et tertiis nihilominus. Postea vero cum et ipse Saul venisset, factus est super eum spiritus Dei, et ambulabat ingrediens, et prophetabat ( S1, 19, 23).