Evangelium Secundum Matthaeum

Caput 28

v. 1 :Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum.

v. 2 :Et ecce terraemotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de caelo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum:

v. 3 :erat autem aspectus eius sicut fulgur: et vestimentum eius sicut nix.

v. 4 :Prae timore autem eius exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui.

v. 5 :Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis.

v. 6 :Non est hic: surrexit enim, sicut dixit: venite, et videte locum ubi positus erat Dominus.

v. 7 :Et cito euntes, dicite discipulis eius quia surrexit: et ecce praecedit vos in Galilaeam: ibi eum videbitis: ecce praedixi vobis.

v. 8 :Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis eius.

v. 9 :Et ecce Iesus occurrit illis, dicens: Avete. Illae autem accesserunt, et tenuerunt pedes eius, et adoraverunt eum.

v. 10 :Tunc ait illis Iesus: Nolite timere: ite, nuntiare fratribus meis ut eant in Galilaeam; ibi me videbunt.

v. 11 :Quae cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant.

v. 12 :Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus,

v. 13 :dicentes: Dicite quia discipuli eius nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus.

v. 14 :Et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus.

v. 15 :At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos, usque in hodiernum diem.

v. 16 :Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituerat illis Iesus.

v. 17 :Et videntes eum adoraverunt: quidam autem dubitaverunt.

v. 18 :Et accedens Iesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra:

v. 19 :euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti:

v. 20 :docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi.