Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 19 : euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti:

Poètes

Commentaires

Auctor incertus

  • Liber 4, Caput 20
    • Jam. nunc historia Naaman Syri prosequenda est. Superius ostendimus Elisaeum typum habuisse Domini Salvatoris. Naaman vero princeps militiae Syriae ( R4, 5, 1), qui leprosus fuerat (voir: R4, 5, 1) , etsuggerente ancilla ab beatum Elisaeum sanandus advenit, populum gentiumfiguravit. Puella vero parvula, quae de terra Israel ab Assyriis capta, et in Syriamducta, uxori Naaman servitium exhibebat, et dominae suae suggesserat quod si adbeatum Elisaeum suus dominus pergeret, sanitatem consequeretur, legis accipienda est fama: idcirco videlicet parvula nuncupata est, quia, ut Apostolus ait (voir: He, 7) , nullum ad perfectum perducere valuit: omnisenim perfectio in Domino Jesu Christo est: fama quippe eorum quae in lege decastitate et sobrietate, patientia, justitia, hospitalitate, pietatecaeterisque virtutibus habebantur, ad universas pervenerat nationes: quia licetin tempore illo in sola Judaea prophetia floruerit, fieri tamen non poterat,nisi ut etiam ad illas vicinas gentes beata ejus notitia perveniret; etquamquam eamdem custodire contenderent, tamen velut captiva eisdem serviebat,quia idololatriae cultui deditae erant. Audivit Naaman puellam, et venit ad Elisaeum sanandus a lepra; et populusgentium audivit famam legis prophetiae, et venit ad Christum ab omniumpeccatorum lepra sanandus. Quid tamen dixit beatus Elisaeus per nuntium ad Naaman, videamus. Ait enim ei, Vade , inquit, lavare septies in Jordane ( R4, 5, 10). Quod cum audisset Naaman, tantum ut lavaretur septies in Jordane, indignatusest, et volebat renuere; sed ab amicis suis consilio accepto, acquievit utlavaretur, et purgatus est. Hoc significavit quia populus gentium, antequam Christus crucifigeretur, ipsoper se Christo loquente non crediderunt, sed postea docentibus apostolis adsacramentum baptismi fideliter venit. Elisaeus namque in praefiguratione futurorum Naaman Syrum videre noluit, ettamen minime despexit; sic nimirum Dominus Jesus Christus populum gentium, quieum carnalibus oculis minime vidit, exterum a sua salute non fecit. Dixit ergo Elisaeus ad Naaman ut lavaretur septies in Jordane. Notandum quod Elisaeus mittit Naaman ad Jordanem fluvium; ita Christuspopulum gentium missurus erat ad baptismum. Quod autem Elisaeus non per se ipsum Naaman aut tetigit aut baptizavit, hocsignificatum est, quod Christus non per se ipsum venit ad populum gentium, sedper apostolos suos, quia illis dixit: Ite et baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti ( Mt, 28, 19). Et hoc attendendum est, quia Naaman, qui populum gentium figurabat, in illofluvio sanitatem receperit, quem postea Christus suo baptismateconsecravit. Audiens vero Naaman ut lavaretur septies in Jordane, indignatus est dicens: Numquid non meliora sunt flumina regionis meae, flumina Damasci Abana, et Pharphar, ut in ipsis laver et munder? ( R4, 5, 12) Haec illo dicente, consiliumdederunt servi sui ut acquiesceret prophetae consilio. Quid autem hoc significet, intuendum est. Sanctus Elisaeus sicut diximus, typum habebat Domini Salvatoris, et Naamanfigurabat populum gentium. Quod vero de suis fluminibus sanitatem se recepturum esse credebat, hocindicabat quod genus humanum de libero arbitrio et de propriis meritispraesumebat. Sed propria merita sine gratia Christi libertatem habere possunt, reciperesanitatem omnino non possunt. Unde nisi ad exemplum Naaman, humanum genus consilium Elisaei audisset, idest, per Christi gratiam donum baptismatis humiliter excepisset, ab originaliet actuali lepra liberari non potuisset. Sive aliter flumina Damasci, quorum aquas Naaman Syrus meliores aquisJordanis esse opinabatur, hujus mundi sapientiam significant, quam populusgentium priusquam fidem Christi perciperet, pro magno habens, evangelicapraecepta negligens, contemnebat. Lavare septies ( R4, 5, 10), dixit, propter septiformem gratiam Spiritus sancti,quae in Christo Domino requievit. Denique quando in eo fluvio Dominus baptizatus est, Spiritus sanctus incolumbae specie super eum venit. Cum ergo in figura baptismi Naaman in fluvium descendisset, Facta est, inquit Scriptura, caro ejus tamquam pueri parvuli ( R4, 5, 14). Hanc similitudinem in populo Christiano compleri videmus, quia omnes quibaptizantur, sive senex sit, sive juvenis, omnes tamen infantes appellantur,quia per Adam et Evam veteres nascuntur, per Christum et Ecclesiam noviregenerantur. Prima generatio perducit ad mortem, secunda generatio perducit advitam. Prima generatio filiae irae, secunda generatio vasa misericordiae, sicutApostolus dicit: In Adam omnes moriuntur, in Christo omnes vivificabuntur ( 1Co, 15, 22). Quo modo Naaman senex septies lavando factus est velut puer, sic populusgentium cum esset peccatis veteribus senex, et multis iniquitatum maculis velutlepra perfusus, per gratiam baptismi ita renovatur, ut in eo nec originalis necactualis peccati lepra remaneat; et qui fuerat criminum ponderibus curvus, adexemplum Naaman salutari lavacro renovatur, ut parvulus, et prima stolainduitur. De qua Apostolus ait: Quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis ( Ga, 3, 27). emundatione Naaman Syri, decima virtus ponitur Elisaei. Denarius enim numerus consummationem sive perfectionem demonstrat, quia infine mundi Dominus legitur advenisse, in quo universis lepra infidelitatisaspersis cognoscitur salus attributa. Quod vero posteaquam mundatus est Naaman munera obtulit beato Elisaeo, etille accipere noluit Christi in hoc gratia figuratur, quae ideo gratia dictaest quia gratis datur; sic enim ipse Dominus in Evangelio discipulis dixit: Infirmos curate, mortuos suscitate, daemone sejicite: gratis accepistis, gratis date ( Mt, 10, 8). Dixitque interea Naaman ad Elisaeum: Obsecro, concede mihi servo tuo, ut tollam onus duorum burdonum de terra: non enim faciet ultra servus holocaustum aut victimas diis alienis, nisi Domino soli ( R4, 5, 17). Onus terrae duorum burdonum, incarnationis Christi praetendebat sacramentum,cujus mysterium uterque populus ex circumcisione videlicet et praeputio ob spemaeternae beatitudinis portare non renuit. Posthaec refert eadem Scriptura quod interrogaverit Elisaeus Jezi puerumsuum: Sic enim propheta Elisaeus puerum suum Jezi absens corpore vidit accipientemmunera, quae dedit illi Naaman Syrus, quem propheta memoratus a lepraedeformitate mundaverat, quod servus nequam, Domino suo non vidente, latenter sefecisse putaverat, quanto magis in illo corpore spiritali videbunt sanctiomnia, non solum si oculos claudant, verum etiam unde sunt corpore absentes?Tunc enim erit perfectum illud de quo loquens Apostolus ait: Ex parte ,inquit, scimus, et ex parte prophetamus; cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est ( 1Co, 13, 9 et 1Co, 13, 10) [mauvais référencement: He, 13] . Deinde ut quo modo posset aliqua similitudine ostendere quantum ab illa quaefutura est distet haec vita, non qualiumcumque hominum, verum etiam quipraecipua hic sanctitate sunt praediti: Cum essem , inquit, parvulus, quasi parvulus sapiebam, quasi parvulus loquebar, quasi parvulus cogitabam; cum autem factus sum vir, evacuavi quae parvuli erant; videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum ( 1Co, 13, 11 et 1Co, 13, 12) [mauvais référencement: He, 13] . Si ergo in hac vita, ubi hominum mirabilium prophetia ita comparanda est illivitae, quasi parvuli ad juvenem, vidit tamen Elisaeus accipientem munera servumsuum, ubi ipse non erat. Itane cum venerit quod perfectum est, nec jam corpus corruptibile aggravabitanimam, sed incorruptibile nihil impediet, illis sancti ad ea, quae videndasunt, oculis corporeis, quibus Elisaeus absens ad servum suum videndum nonindiguit, indigebunt? Namque, secundum interpretes septuaginta, ista sunt ad Jezi verba prophetae: Nonne cor meum erat tecum, quando conversus est vir de curru in obviam tibi, et accepisti pecuniam? et caetera. Sic autem ex Hebraeo interpretatus est presbyter Hieronymus: Nonne cor meum , inquit, in praesenti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tui? ( R4, 5, 26) Corde suo ergo dixit se hoc vidisse propheta,adjutus quidem mirabiliter, nullo dubitante, divinitus; sed quanto amplius tuncomnes munere isto abundabunt, cum Deus erit omnia in omnibus; habebunt tamenetiam illi oculi corporei officium suum, et in loco suo uterque erit illisspiritus per spiritale corpus: neque enim ille propheta, quia eis non indiguit,ut videret absentem, non eis usus est ad videnda praesentia: quae tamen viderespiritu posset, etiam si illos clauderet, sicut vidit absentia, ubi cum eisipse non erat. Absit ergo ut dicamus illos sanctos in illa vita Deum clausis oculis nonvisuros, quem spiritu semper videbunt; sed utrum videbunt et per oculoscorporis, cum eos apertos habebunt, inde quaestio est: si enim tantum poteruntin corpore spiritali, eo modo utique etiam ipsi oculi spiritales, quantumpossunt isti, quales nunc habemus, procul dubio per eos Deus videri nonpoterit. Longe itaque alterius erunt potentiae, si per eos videbitur incorporea illanatura, quae non continetur loco, sed ubique tota est. Jezi, minister Elisaei, qui cupiditate argenti deceptus, pecuniam a NaamanSyro accepit, et post paululum leprae contagione est percussus, Judaeproditoris typum gessisse non dubium est: sicut enim Jezi ideo serviebat beatoElisaeo, ut pecuniam posset acquirere, ita et Judas propterea adhaeserat DominoSalvatori, ut fraudem faceret, et terrenas divitias congregaret. Denique sic de illo in Evangelio scriptum est, Quia fur erat, et loculos habebat, et ea quae mittebantur, exportabat ( Jn, 12, 6). Nam Jezi qui gratiam magistri potuerat promereri, sicut dominus suusconsecutus fuerat beati Eliae, cupiditate victus in aeternum meruit crudelilepra perfundi; Judas vero per amorem pecuniae et apostolatus gratiam perdidit,et laqueo vitam finivit. Ac sic intelligimus omnes malos sacerdotes intra Ecclesiam intus in animapeccati lepra esse perfusos, qui contra Dominica praecepta ministerium quodgratis acceperunt gratis non administrant, et pro omni opere quod in Ecclesiagerunt non futuram mercedem, sed praesentem quaerunt retributionem; potest enimJezi etiam Judaeorum populum figurare, qui eo tempore peccati lepra percutitur,quo ab ea populus gentium liberatur. Denique sic infideles Judaei in passione clamaverunt: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros ( Mt, 27, 25): tunc enim peccati lepraperfundi meruerunt, quando super coelestem medicum ore sacrilego clamaverunt: Tolle, tolle, crucifige eum ( Jn, 19, 15)! Ergo eo tempore in illisremansit lepra, quo ad nos transiit gratia. Denique sic et apostolus Paulus ad eos locutus est dicens: Vobis ,inquit, oportuit primum loqui verbum Dei, sed quia vos indignos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes ( Ac, 13, 46). Quando doctrina apostolorum ad gentes transiit, tunc in miseris Judaeispeccati lepra permansit.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 4, Caput 2
    • (voir: ) Jam nunc historia Naaman Syri persequenda est. Superius ostendimus Heliseum typum habuisse Domini Salvatoris. Naaman vero princeps militiae Syriae, qui leprosus erat, et suggerente ancilla ad beatum Heliseum sanandus advenit, populum gentium figuravit. Puella vero parvula, quae de terra Israel ab Assyriis capta, et in Syriam ducta, uxori Naaman servitium exhibebat, et dominae suae suggesserat, quod si ad beatum Heliseum pergeret, sanitatem consequeretur, legis accipienda est fama: idcirco videlicet parvula nuncupata, quia ut Apostolus ait: Nullum ad perfectum perducere valuit ( He, 7, 19); omnis enim perfectio in Domino Jesu Christo est: fama quippe eorum, quae in lege de castitate, et sobrietate, patientia, justitia, hospitalitate, pietate, caeterisque virtutibus habebant Scripturae, ad universas pervenerat nationes: quia licet in tempore illo in sola Judaea prophetia floruerit, fieri tamen non poterat, nisi ut etiam ad alias vicinas gentes beata ejus notitia perveniret. Et quanquam eamdem custodire contenderent, tamen velut captiva eisdem serviebat, quia idolatriae cultui deditae erant. Tamen audivit Naaman puellam, et venit ad Heliseum sanandus a lepra: et populus gentium, qui audivit famam legis, et prophetiam, veniens ad Christum, ab omnium peccatorum lepra purgandus. Quid tamen dixit beatus Heliseus per nuntium ad Naaman, videamus. Ait enim ei : Vade, inquit, lavare septies in Jordane ( R4, 5, 10). Quod cum audisset Naaman, tantum ut lavaretur septies in Jordane (voir: R4, 5, 11 et R4, 5, seq), indignatus est, et volebat renuere, sed ab amicis suis consilio accepto acquievit ut lavaretur, et purgatus est. Hoc significavit, quia populus gentium, antequam Christus crucifigeretur, ipse per se Christo loquenti non credidit: sed postea dicentibus apostolis, ad sacramentum baptismi fideliter venit. Heliseus namque in praefiguratione futurorum Naaman Syrum videre noluit, et tamen minime despexit: sic nimirum Dominus Jesus Christus populum gentium, qui eum carnalibus oculis minime vidit, exterum a sua salute non fecit. Dixit ergo Heliseus ad Naaman: ut lavaretur septies in Jordane. Notandum quod sicut Heliseus mittit Naaman ad Jordanem fluvium, ita a Christo populus gentium missus est ad baptismum. Quod autem Heliseus non per se ipsum Naaman aut tetigit, aut baptizavit, hoc significatum est, quod Christus, non per seipsum venit ad populum gentium, sed per apostolos suos, quia illis dixit : Ite, et baptizate omnes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti ( Mt, 28, 19): et hoc attendendum est, quia Naaman, qui populum gentium figurabat, in illo fluvio sanitatem recepit, quem postea Christus suo baptismate consecravit. Quod audiens Naaman, ut lavaretur septies in Jordane indignatus est dicens : Nunquid non meliora sunt flumina regionis meae, flumina Damasci Abana et Pharphar, ut in ipsis laver, et munder? Haec illo dicente consilium dederunt servi sui, ut acquiesceret prophetae consilio.