Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 1 : Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est.

Poètes

Commentaires

Auctor incertus

  • Liber 3, Caput 5
    • Ubi primo notandum quod non frustra Salomon operarios de omni Israel elegit,neque erat ulla portio populi, de qua non digni tanto opere viri assumerentur:quia nimirum non nunc de una stirpe Aaron sacerdotes eligendi, sed de omni suntEcclesia quaerendi, qui aedificare domum Domini, vel exemplo suo vel dictosufficiant, et ubicumque inventi fuerint mox in officium doctorum absque ullapersonarum acceptione promovendi; talesque cum ad erudiendos infideles atque incollegium Ecclesiae vocandos ordinantur, quasi ad caedendas in Libano materiastempli viri strenui atque electi mittuntur. Equidem numerus, triginta millia, quo iidem ligni caesores censebantur,potest ad eorum figuram apte referri, qui in fide sanctae Trinitatis suntperfecti, quod doctoribus maxime congruit. Verum quia triginta ita erant ordinata, ut dena millia per menses singulosoperi suo instarent, magis denarii numeri sacramentum perpendere debemus. Dena namque millia virorum de Israel ad caedenda ligna in opus domus Dominimittuntur, quia quicumque doctores atque insipientium eruditores suntordinandi, decem praecepta legis, et ipsi per omnia observare, et auditoribussuis debent observando monstrare, sed et praemia in coelis futura quae denariosolent figurari, et ipsi sperare, et auditoribus suis speranda semperintimare. Terni autem menses, quorum distantia singulis erat lignorum caesoribusimposita, perfectionem trium virtutum Evangelicarum typice denuntiant,eleemosynae videlicet, orationis et jejunii; cum enim dixisset Dominus in Evangelio: Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis ( Mt, 6, 1); in prosecutione ejusdem sententiae non aliud quameleemosynae, orationis et jejunii, fecit mentionem, quae non ad hominumostentationem, sed ad solam interni inspectoris essent gloriam facienda;alioquin a fructu aeternitatis vacua manerent. Quibus verbis aperte docuit omnes virtutum fructus his tribus quasi ramisdeuna charitatis radice prodeuntibus insinuari. Per eleemosynam namque comprehenduntur omnia quae ad dilectionem proximiexplemus, benevole in fratres operantes, per orationem omnia quibus perinternam compunctionem nostro Conditori conjungimur, per jejunium omnia quibusnos a contagione vitiorum et illecebris saeculi observamus, ut libera mente etcorpore casto dilectioni valeamus inhaerere, et nostri Conditoris etproximi. Et isti sunt tres menses operariorum templi: nam quia mensis plenitudinedierum lunaris circuli perficitur, per illum plenitudo virtutis cujusquespiritalis ostenditur, in quo mens fidelium a Domino quotidiana illustrationequasi luna a sole respicitur. Unus vero mensis, quo ligna ad opus templi caedebantur, eleemosyna est, idest, opera misericordiae, quae erga salutem proximi et in unitatem sanctaeEcclesiae bene proficiendo proveniant, docendo, castigando, temporalia bonaimpendendo, vitae exempla monstrando. Duo tamen reliqui menses, quibus in domibus suis manere, ac suis suntnecessitatibus vacare permissi, oratio est et jejunium, quibus praeter ea quaeerga necessitatem fratrum foris operamur, nostrae salutis propriae curam intusconversa ad Dominum mente gerimus; et quoniam illi solum perfecte vel suae velfraternae salutis curam gerunt, qui se intuitione divinae gratiae humilitersubdunt, recte sequitur: Et Adoniram erat super hujusmodi indictione ( R3, 5, 14). Adoniram, qui Latine dicitur Dominus meus excelsus, quem melius quam ipsumnomine insinuat Dominum Salvatorem? Et tunc Adoniram operariis templipraeponitur, ut sua provisione rite ordinetur, quibus mensibus singuli adoperandum exeant, quibus denuo ad curandam domum suam redeant, cum Dominus etSalvator noster mentes sanctorum praedicatorum sua familiarius illustrationeinformat ad discernendum quando oporteat aedificandi Ecclesiam opus inirepraedicando, vel alia pietatis officia praestando, et quando rursum conveniatad suam ipsorum conscientiam examinandam, quasi ad inspiciendam domum suamreverti, et hanc orationibus ac jejuniis superno inspectore ac visitatoredignam reddere.