Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 24 : Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 3, Caput 5
    • Soli quippe Domino servit qui bonis operibus prava non inserit. Nam qui sic bona agit, ut mala non deserat, Deo soli nequaquam servit: quia malo spiritui obsequium exhibet, cujus perficere non metuit voluntatem. Unde agitur, ut etiam bona agens Deo non serviat: quia qui totum hominem condidisse creditur, habere eum communem cum adversario non dignatur. Hinc namque est, quod ipsa Veritas per semetipsam denuntiat, dicens: Nemo potest duobus dominis servire ( Mt, 6, 24) . Hinc Paulus exquirens, ait: Quae participatio justitiae cum iniquitate, aut quae societas luci ad tenebras? Quae autem conventio Christi ad Beliat? aut quae pars fideli cum infideli, aut quis consensus templo Dei cum idolis ( 2Co, 6, 14 et 2Co, 6, 15) ? Soli ergo Domino servire praecipimur, ut qui jam aspirante Deo pro obtinenda peccatorum nostrorum remissione agere bona coepimus, eisdem bonis prava nulla misceamus. A peccatorum namque nostrorum obligatione tunc solvimur, cum bona quae pro eorum impendimus absolutione malis admixta non sunt. Devotis namque poenitentibus loquens praedicator, dicit: Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum, auferte deos alienos de medio vestri, et servite Deo soli ( S1, 7, 3). Quasi dicat: Tunc a peccatis solvi poteritis, cum cordis et operis bona, quae pro vestra absolutione impenditis Deo, supervenientibus criminibus aliis non foedatis. Quare et repromittens; dicit: Et liberabit vos de manu Philisthiim.