V. 3 :
ait autem Samuhel ad universam domum Israhel dicens si in toto corde vestro
revertimini ad Dominum auferte deos alienos de medio vestrum et Astharoth et
praeparate corda vestra Domino et servite ei soli et eruet vos de manu Philisthim
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 5
Quia vero nos superius plaustrum Scripturam sacram, arcam vero
scientiam ejus spiritalem esse diximus, vaccas quoque electas animas,
timor Bethsamitarum, quem inesse electis ostendimus in oblatione
sacramenti, potest referri etiam ad onus praelationis. Non
enim minor sanctitas idonea est animabus instruendis, quam offerendis
sacris mysteriis. Et idcirco Bethsamitae perhibentur
percussi: quia plerique vivunt subditi, qui moriuntur
praelati. Habet enim arca Dei etiam extrinsecus
pulchritudinem, quam si minister infirmus non ad spiritalem
venerationem, sed ad concupiscentiam saecularem inspexerit, nequaquam
vivit. Bene itaque causa percussionis eorum declaratur, cum
dicitur: Quia viderunt arcam Dei. Quid
est enim, viderunt, nisi quia ejus gloriam videndo
concupierunt? Nunc autem, auctore Deo, per orbem universum
sanctae Ecclesiae gloria est copiosa. Quae profecto gloria,
quia a reprobis sacerdotibus saeculariter appetitur, Bethsamitae viri
arcam Dei exterius videndo moriuntur. Non enim spiritalem
ejus honorem pro interna virtutum gloria appetunt, sed ut arcae Dei
splendorem rapiant, et ecclesiasticae praelationis fulgorem, in flore
saeculi suis cultibus ferant. Arca quoque Dei male foris ad
percussionem respicitur, quando flagitiosi praepositi subditarum
personarum exteriori specie devicti, ad carnalem concupiscentiam
pertrahuntur. Viri timore ingentem multitudinem
concupiscentiae telo prostratam intuentes, dicunt:
Quis poterit stare in conspectu Domini Dei sancti
hujus
(
S1, 6, 20)? Stat quippe, in conspectu Dei, qui fortis
est in ordine divini ministerii. Stare etenim fortitudinis
est, ministrare obsequii. Stare ergo in conspectu Dei
dicitur, qui ordinem superni officii in altitudine disponit dignae
conversationis; qui in ministerio quo fungitur nullo appetitu
ecclesiastici honoris decipitur, nulla carnali concupiscentia
superatur. Quia vero tam idonei ministri raro inveniuntur,
merito dicunt:
Quis poterit stare in conspectu Domini Dei sancti
hujus
(
S1, 6, 20)? Et quia tantum onus parvuli Christi viris
fortioribus deserunt, subdunt:
Et ad quem ascendet a nobis
(
S1, 6, 20)? Quomodo autem ad habitatores Cariathiarim
miserint, quomodo arcam Dei in domum Aminadab intulerint, quomodo
Eleazarum sanctificaverint, sicut supra expositum est, non
mutamus.
Et factum est ex quo arca Dei mansit in Cariathiarim, multiplicati
sunt dies
(voir:
S1, 7, 2)
. Si ad historiam respicimus, dies mansionis
arcae multiplicati sunt, quia illic multo tempore fuit. Unde
et subditur:
Erat enim annus vicesimus
(
S1, 7, 2). Et ad quid istam dierum multiplicationem
introduxerit, subdens, ait:
Et requievit omnis Israel post Dominum
(
S1, 7, 2). Quae nimirum requies in illo veteri populo
non bonorum operum, sed bonae devotionis intelligenda est.
Nam sequitur:
Ait autem Samuel ad universam domum Israel, dicens: Si in
toto corde vestro revertimini ad Deum, auferte deos alienos
de medio vestrum, Baalim et Astaroth; et praeparate corda
vestra Domino, et servite ei soli, et liberabit vos de manu
Philisthiim
(
S1, 7, 3).
Liber 3, Caput 5
Verum quia, auctore Deo, arcam ejus proficiscentem usque ad
sublimitatis ejus situm deduximus, quo studio praedicator erga
subditorum correctionem invigilet, videamus. Nam sequitur:
Et ait Samuel ad universam domum Israel: Si in toto corde
vestro revertimini ad Dominum, auferte deos alienos de medio
vestrum
(
S1, 7, 3). Quos autem alienos deos Scriptura sacra
appellare consuevit, nisi daemonia, quae in manufactis simulacris
habitant? In Samuele novos sanctae Ecclesiae praedicatores
designari diximus. Recte itaque de medio sui deos alienos in
universam Israel domum auferre praecepit: quia in accedentibus ad fidem
Gentilibus, non solum rectae profectionis veritatem praedicatorum ordo
petiit, sed etiam damnationem antiquae superstitionis. Nil
enim eis prodesset veritatem profitendo colere, vel obsequendo, nisi
falsa prius detestanda reliquissent. Quisquis etiam nunc
intra sanctam Ecclesiam positus est per fidem, sed Deo rebellis per
iniquam operationem, admonendus est ut alienos deos de medio sui
auferat. Nam, etsi manufacta simulacra detestatur, daemonum
tamen imperiis prava actione submittitur. De medio autem sui
alienos deos abjicit, qui sic ad Deum convertitur, ut per mala opera
immundos spiritus nunquam veneretur.
Liber 3, Caput 5
Potest etiam cautioris vitae studium per haec exhortationis verba
designari. Nam in medio nostri quid est, nisi cor
nostrum? Sunt tamen nonnulli operatione mundi, sed
infirmitate cordis, usu foedantur pravae cogitationis. Bona
quidem incessanter faciunt, sed cogitare reproba nunquam
praetermittunt. Quia vero tot in eorum cordibus daemonia
requiescunt quot desideria immunda, auferre de medio sui alienos deos
instanter admonentur: quatenus omnipotenti Deo non solum rectitudinem
impendat operis, sed et gloriam internae puritatis. Unde et
apte subditur:
Et praeparate corda vestra Domino
(
S1, 7, 3). Cor quippe Domino praeparat, qui mentem non
solum ab immunda cogitatione separat, sed etiam cogitationum sanctarum
ac virtutum fulgoribus illustrat: ut velut abjectis et comminutis
idolis, se Dei templum efficiat; dum illic divinae gratiae sedem erigit,
ubi reprobos spiritus manere per subjecta eis prava desideria non
permisit Bene itaque prius auferre alienos deos de medio su Israelitas
admonet, deinde corda Deo praeparare quia rectus ordo inchoatae
religionis est, ut prius unusquisque prava reprobet, deinde ad
omnipotentem Deum studio bonae intentionis appropinquet. Ad
extremum vero necesse est, ut qui jam Deo bonae voluntatis propositum,
et puri cordis munditiam obtulit, id quod intus bene vivendo deliberat,
in rectitudine boni operis exponat. Quare et subditur:
Et servite soli Deo
(
S1, 7, 3).
Liber 3, Caput 5
Soli quippe Domino servit qui bonis operibus prava non
inserit. Nam qui sic bona agit, ut mala non deserat, Deo soli
nequaquam servit: quia malo spiritui obsequium exhibet, cujus perficere
non metuit voluntatem. Unde agitur, ut etiam bona agens Deo
non serviat: quia qui totum hominem condidisse creditur, habere eum
communem cum adversario non dignatur. Hinc namque est, quod
ipsa Veritas per semetipsam denuntiat, dicens:
Nemo potest duobus dominis servire
(
Mt, 6, 24)
. Hinc Paulus exquirens, ait:
Quae participatio justitiae cum iniquitate, aut quae
societas luci ad tenebras? Quae autem
conventio Christi ad Beliat? aut quae pars
fideli cum infideli, aut quis consensus templo Dei cum
idolis
(
2Co, 6, 14 et
2Co, 6, 15)
? Soli ergo Domino servire praecipimur, ut qui jam
aspirante Deo pro obtinenda peccatorum nostrorum remissione agere bona
coepimus, eisdem bonis prava nulla misceamus. A peccatorum
namque nostrorum obligatione tunc solvimur, cum bona quae pro eorum
impendimus absolutione malis admixta non sunt. Devotis namque
poenitentibus loquens praedicator, dicit:
Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum, auferte
deos alienos de medio vestri, et servite Deo soli
(
S1, 7, 3). Quasi dicat: Tunc a peccatis solvi
poteritis, cum cordis et operis bona, quae pro vestra absolutione
impenditis Deo, supervenientibus criminibus aliis non
foedatis. Quare et repromittens; dicit: Et liberabit
vos de manu Philisthiim.
Liber 3, Caput 5
Qui hoc loco alii Philisthiim quam maligni spiritus
designantur? Qui nimirum dum superbiae suae calice in momento
debriati sunt, a statu gloriae tumescendo ceciderunt. Quae
est igitur manus Philisthiim, nisi potestas illa daemonum, qua mortuas
in peccato animas ad aeterna tormenta perducunt? Ab ista
Philisthiim manu solus liber fuerat, qui dicebat:
Venit princeps mundi hujus, et in me non habet
quidquam
(
Jn, 14, 30)
. Hinc Paulus ait:
Omnes peccaverunt, et egent gloria Dei
(
Rm, 3, 23)
. Hinc iterum dicit:
Eramus et nos filii irae, sicut et caeteri
(
Ep, 2, 3). O quam magni muneris est ista promissio,
qua dicitur: Liberabit vos de manu
Philisthiim. Nam ille solus liber hujus manus
exstitit, qui peccatum non fecit. Ab ea utique omnes contra
meritum liberamur. Unde et Paulus dicit:
Justificati gratis per gratiam ipsius, per
redemptionem justitiae suae, propter redemptionem
praecedentium delictorum, in sustentatione Dei ad
ostensionem justitiae ejus in hoc tempore, ut sit ipse
justus, et justificans eum, qui est ex fide Domini nostri
Jesu Christi
(
Rm, 3, 24,
Rm, 3, 25 et
Rm, 3, 26)
. Hinc item dicit:
Gratia liberati estis
(
Ep, 2, 8)
. Tale est ac si dicat: Liberabit vos de potestate
spirituum malignorum, ut velut fugatis de itinere crudelibus hostibus,
dum mors carnis intervenit, ea quae cupitis aeterna gaudia securius
adeatis. Magna itaque promisit, qui magna praecipiendo
docuit, ut magnitudo muneris ad fortitudinem incitaret
laboris. Magnum quippe est soli Domino servire, videlicet
instanter bona agere, bonis actibus reproba non miscere. Sed
o quam maximum in vitae hujus transitu, potestatem cruentorum spirituum
non incurrere, nullas in via horribilitates cernere, contrarietates
objectionum nullas invenire, aeternas poenas evadere, liberatoris nostri
praesidia sentire, momentaneam saeculi lucem perdere, sed repente
ineffabilem claritatem aeternitatis invenire. Audiant ergo,
audiant, qui de manu Philisthiim liberari desiderant:
Praeparate corda vestra Domino, et servite illi
soli
(
S1, 7, 3): ut hic sibi quique colligere studeant, unde illic
manus tantorum hostium non incurrant, et securi ad vitam transeant, qui
inter salutis suae thesauros, quos hic bene vivendo congregant, mortis
opera nulla portant. Electorum vero mores insinuantur, per
hoc, quod subditur:
Abstulerunt ergo filii Israel de medio sui Baalim, et
Astaroth, et servierunt Domino soli
(
S1, 7, 4).
Commentaires
Gregorius I (540-604)